Tractatio de miliarium origine, progressu, natura, et curatione

발행: 1758년

분량: 157페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

51쪽

s . Constat itaque morbum, qui Lipsiae primum apparuit S. z. prOXimas , re

motas , nostrasve regiones longo annorum

circuitu penetrasse ; iis , quibus frequentior erat cum morbum jam habentibus agendi familiaritas , citius morbo prehensis h).

38. Morbi vero contagiosa miasmata non ab aere simpliciter , sed ab iis, qui in mor- hos a regione venenum contraxerant, S. 9, 2I. 29. 34. &c. ad alia loca translatum fuisse. 3'. Sporadice plerumque , & puerperasilapius primum , deinde & masculos corripuisse : loca vero , quae semel occupavit, eae integro fere nunquam o dimisisse ; per aliquot annos solum aliquando siluisse . 6o. Nisi alia jungatur causa, in aere humido, & inaequali, aut solum valde inaequali

neenses si9) dec., qui cum TaurinensibuS majus commercium habent, citius morbum communem factum fuisse videamus; serius autem, te rarius occurrat in ΜΟΠteferrato , praecipue superiori ue) , Liguria o) dcc. H Lipsienses, Berotinenses, Suevi , Helveti , Pedemontani&c, hanc sortem patiuntur. Vindobonae, licet anno 17296c 3 Q. miliarium morbus viguerit, minime inprssentiarum Observari eetuo ex silentio Celeberrimi μιρι ι . S. 982.

52쪽

frequentiorem , in aere puro , & aequali rariorem , humido vero & aequali , nisi alia accedat caussa , mitiorem esse : coelum vero calidius huic morbo non favere 36 . 61. Frequentius corripit homines otio deditos , & parum exercitatos , in pueris k ,& senibus rarior. Aggreditur juvenes cujusvis temperamenti , sed prae caeteris sanguinea constitutione praeditos . Vere frequentior ;minus frequens autumno , rarius advenit aestate , & summa hyeme . 61. Minime verum esse reperio , sicuti Hamiltonius , aliique tradiderunt, imbecillam corporis constitutionem 0, & ab evacuationibus fractam magis huic morbo patere . EX puerperis indiscriminatim prehendit seu illas, quibus partus facilis extitit, seu quae in eodem maXime laborarunt m) .

h) Vidi duobus abhinc annis filiolum annotinum hoc morisbo correptum, cujUS mater ex morbo miliari superstites convulsionum molestias patiebatur, nova dein pustularum eruptione solutas ), eo tempore, quo filium utero gessit. l) Si sermo sit de lentis nervosis febribus , iis ego facile assentior, qui putant imbecillos, de lymphaticos facilius iisdem veXari. m) Gravius quidem hae laborant, utero facile postea inflammatione correpto.

53쪽

63. Alpin, s traEtus, & humilia loca inhabitantes assicit . Qui vino abstinent , &utuntur ; nobiles euchimis , variisque cibis, rusticique aqua , & seca lino pene solum parte nutriti ; homines conee BbutenteS , aut minime ; omnes hujusce morbi tyrannidi subiacent.

64. Suppressa perspiratio, eaque negleEcta, longa incellitia, ira vehemens hujus febris frequentes causae sunt. Austrina autem , diuturna , ac inaequalis constitutio, hyeme praecipue eveniens , miliarium morbum producit quandoque epide micum n . Hisce causis addi possunt puerperium, placentae Pyrrus tempore violenta eductio , in febribus calefacientium abusus , aliaque id genus , quibus

venenum ad agendum eXCitatur, aut ea mu

h) Cum aestas anni 1 H. fuisset praecalida, dc scca; idemque autumnus , & hyemS etiam praeter morem repida eXtitisset, anno i73 . Augustam Taurinorum, Myene torum Ρedenaontium assecit vehementissi ima epi-demia miliarium , & peticularum . Eandem temporisCOAstitutionem , eo anno , gentibus in ' celsissimo alpium Bavariae jugo viventibus invisam adhuc miliarem tebrem attulisse narrat Ioseph Gr uuald l. c. γ

54쪽

CAPUT SECUNDUM.

MORBI NOMEN ATURA.

61. UAE nobis febris miliaris , aut miliarium morbus audit , variis nominibus apud auctores Occurrit.

Plerique Germanorum purpuram albam dixerunt ; ab aliis vocata fuit purpura puerperarum , febris puerperarum mali moris , febris purpurata, purpura, purpura maligna , purpura miliaris , febris maligna cum exanthematis miliariis , febris miliaris , morbus miliaris , & febris vescularis . Nomine Der Frisset apud Lipsienses venit, Gallis dicitur Potirpra blanc, Nostratibus Miarola . Horum nominum explicationi de purpurae vocabulo

nonnulla praemittam. 66. Purpurae nomen eX Graeco προ postg Uerisimiliter deductum o) Latini ad testaceum, quod purpureum colorem praebet, significandum adhibuerunt. Hoc nomine postea a purpureis maculis morbum , quem peticulas Itali dixerunt, Gallos secuti Medici pui puram appellarunt . Purpurae autem voX paullatim extensa fuit ad alios etiam morbos , in quibus

o) V. Joh. Daniel. m or. adnotationes ad librunt de Purpu' a Fabii Columnae Silia 1671. 12.

55쪽

bus aut macular, aut pustulae , papulaeve ru- hentes in Cute apparerent ita, ut quicumque pene morbus, in quo curis ruberet , purpura fuerit appellatus .

6 . Insolita idcirco haec febris cum prodiit, purpura etiam didia fuit ; eaque, ut ab aliis distingueretur , eo quod peculiariter

puerperas corriperet , puerperarum purpura

ab exanthematis milii granorum aemulis miliaris , ab exanthematum , quae saepissime minutas vesiculas exhibent , forma vesicularis vocata est. Simpliciter etiam purpura nostro taculo ab aliquibus 'dicitur, purpurae nomine ad peticularum morbum indicandum pene eXO- leto . Morbum potius , quam febrem miliarem vocari vult Petrus Geri e eo quod putet sine febre esse posse, unoque morbi miliaris nomine, & vulgarem purpuram rubram,& Lipsiensium febrem velit comprehendere .

Vocabulum Det Frisset alii a voce Friefs, quae pannum asperum, & nodosum significat,

cujus asperitatem cutis in hoc morbo aemu

p) Tractatus de febre miliari I II. cap. I. q) Langius in Disput. in . valetudinarium puerperarum postre mam hanc ; O prax. Med. cap. XIII de febribus f. 9. de purpura primam significationem dat, V. etiam Gme- dinum S. XVI.

56쪽

68. Dummodo de morbo constet, & v eum diversitas nullam faciat ambiguitatem , quodlibet nomen per nos licet . Videtur autem potius r) miliarium morbus vocandus. 69. Hoc nomine intelligimus morbum cum

febre conjuncturi s) , in quo fere semper

t) exanthemata ad cutem Occurrunt , sive minutae pustulae, quae cito in vesiculas sero plenas evadunt, a miasmate productae , quod maximam habet ad nerveas fibrillas conve, lendas aptitudinem .co Plerique morbi exanthematici proprium nacti sunt nomen et eX. gr. dicuntur variolae, Morbilli, Peticula dcc Eodem exemplo morbus hic miliarium simpliciter nomine distingui poterit ; sicuti enim in variolis, non febris, sed exanthematum, & morbi natura est consideranda. s) Nunquam vidi sine febre hanc aegritudinem; cum levi febre etiam exitiale occurrit. 0 Rarum apud nos est , ut febris ex sua natura miliaris sibi relicia exanthemata non producat . Frequentius id in Anglia contingere Video .

57쪽

MORBI DISTINCTIONES.

o. Elebris , & antiqua est purpurae di

viso in albam , & rubram . Alba etiam distinguitur in albam , & pellucidam . Νullius momenti est albam a pellucida separare ; quae enim exanthemata primum pellucida fuerunt, crassiore reddito sero, alba fiunt, quod olim vidit Hamiltonitis . Neque magis interest miliaria exanthemata rubra ne, Analba sint. Utraque aeque periculosa; imo ex mea observatione rubra minuta pellucidis deteriora sunt. Praeterea, uti etiam recte observat Gmelinus sitis, pustulae , cum primum ele-Vantur, rubrae ; tum postea pellucidae cum basi

rubra ; & denique pellucidae , albaeve fiunt . Apud plurimos interea Scriptores passim reperitur purpuram dividi in rubram , & albam , quae etiam gravis , & maligna dicitur, cum illa maligna audiat. Verum hi mihi videntur ultra limites miliarium morbi purpurae nomen eXtendere, & purpurae rubrae

Iamdiu nota iunt exanthemata 8c rubra, 8c alba, quae Graeci hidroa , Latini sudamina dixerunt. Pueris, foeminis, & biliosis hominibus praecipue adveniunt saepe sine febre, aliquando cum febre, iisque praecipue scorbutici homines assiciuntur. A Gallis, atque Nostratibus Ebu sition

58쪽

36vocabulo plures alias dissimiles , ineutiquam

sua natura graves , cutis eruptioneS comprehendere . Licet enim cum bono exitu,& sine gravi incommodo , quandoque Cursum suum absolvat, periculosa tamen semper est miliaris febris . Periculum autem pendet a convulsionibus , citissime sequentibus disparentia eXanthemata , quod huic pustularum

generi prae reliquis proprium , & peculiare

71. In simplicem complexam distinguit purpuram Hamiltonius l. c. ) simplicem eam

dicens , quae albas; compleXam, quae rubraSalbis immixtas pustulas eXhibet . Petrus Ueri e morbum miliarem dividit in idio paticum, simplomaticum , & compleXum. Quando nempe morbus alter miliarem Comitatur, complexus; si alteri morbo miliaria eXanthe-

. matalition de sang, ab Anglis a rash, a plerisque Germanis Medicis purpura rubra appellatur; sed aliae etiam cutis affectiones , uti sunt Rubeola , Scarlatina febris dcc.; purpura rubra dictae sunt . Horum omnium eXanthematum inter se differentia suo loco dabitur . F) Uratistavienses cons. Fidem. 17oo. p. 33 . ) purpuram albam describunt minime lethalem, cujus pussulae quarto die erumpebant, 7. Valetudine reddita. Hujuscemodi casus apud nos rarissimi sunt. Idem & aliis etiam in morbis occurrere videmus. Variolae e. gr. mitissime cursum suum absolvunt interdum; nihilo secius inter morbos sua natura graves referuntur. Simptomaturiri natura, dc comitatus morbum definire debet, & certum est in miliari mitissimo morbo, si1 pustulae retrocedant, aegros cito graviter periclitari.

59쪽

37mata superveniant, simplomaticus , si neutrum adsit , idiopaticus est . Hamiltonii distinctionem non posse consistere patet ex dictis S. o. ; quod ad alteram Cl. Gerihe spectat, mihi opportunius videtur eum dividere in simplicissimum, simplicem, & complicatum . Simplicissimus ille est , in quo si febrim eXcipias, absque ullo alio morbo miliaria eXaim themata adveniunt ; Simplex ille, in quo sub specie alterius morbi primam periodum per- Currit , quin alius revera morbus adjungatur; hic si adsit, complicatus erit. Simplicissimum a simplici juvat secernere , proptereaquod exprimi consideratione miliaris morbi natura magis elucescat. Multum interest etiam scire, num sit simplex , aut complicatus , hoc est , num simplo inata , & effectus pendeant ex solo miliarium miasmate, vel ab altera adjundia morbosa causa . Fateor quidem limites

inter simplicissimum , simplicem, & complicatum non ita facile semper definiri posse, &consistere , cum facilis sit simplicissimi in simplicem , & hujus in complicati nonnullas species conversio;& variarum causarum ad eundem effectum vis , & potentia fucum facere possit. Quum caeteris interim commodior,&utilior videatur , hanc sequemur divisionem

primum visuri , quid in simplicissimo con

tingat .

60쪽

DIAGNOSIS MORBI SIMPLICISSIMI.

7 a. Orror interdum morbum incipit , I quem a naturali vi X disserens calor sequitur, sine membrorum defatigatione. Caput vix dolet, febris quam maXime lenis, Cum pulsu tamen tenso, duriusculo , & aliquantulum contracto r . Urina fanorum similis; nullus dolor ab aegro persentitur ; non sitit ;appetit : sed importuni sudoris impetus fastidit . 73. Altera plerumque die cum paullo celeriori pulsu decolorari incipit urina . Accedunt metus , & tristitia sine caussa , ad Cordis scrobiculum molesta quaedam compressio suspiria cogens , aurium tinnitus cum auditu acutiore , inquietudines , subitanei involuntarii motus , sensus in digitis stuporis cujus dam

t) Non pauci Auctores statuunt in morbo miliari pulsus imbecillitatem; pace horum virorum dicam me quam maXime vereri, ne ipsi dicant imbecillum , qui solum contri 'us est Validius nempe, quam par est , arteria contrahitur , 8c efficit pulsum minoris quidem diametri , sed neutiquam imbecillum , sicuti ex statu virium, eX compressione pulsus, qui saepe durus est, judicari potest.

SEARCH

MENU NAVIGATION