Tractatio de miliarium origine, progressu, natura, et curatione

발행: 1758년

분량: 157페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

61쪽

39da in pungitivi grans nomine noti . Somnus

interrumpitur spectris , quae non sine corporis , & animi commotione aegrum eXpergefaciunt. Sudores cum pulsu magis contracto, acidum corruptum olentes, assidui erumpunt.

74. Tertio interim, aut quarto die, raro serius, post vehementes sudoris impetus, &alternas aliquando cujusdam horroris, calorissique vicissitudines, praecedentibus tapius puncturis , interdum aliquo pruritu , in collo

primum , & pectore , & dorso , deinde in

brachiis, abdomine &c., raro in facie emorescunt rubrae, aut albentes minutae pustulae. ΙΙ. PosT EXPULSIONEM. Si optime νertat.

77. Hae pustulae cito grandescunt, & limpido sero replentur cum aliqua cutis inflammatione , quae plenior , & tumefacta persentitur. Praecipua absoluta expulsione aliquae enim pustulae lento gressu caeteras sequuntur, quod intra 3 o. horas evenit, convulsiva sim-ptomata 73 mitescunt, & disparent. Sudor minus intensus , sed perseverat. Urinae sensim iterum colorem inducunt. Septima die , molli , dc aequali reddito pulsu, ςXanthemata ex

62쪽

siccantur , & squamatim cuticula decidit Rarissimus est tam bonus apud nos morbi hujus eXitus ; aliud subest nostris aegris Curriculum periculosum , & longe gravius

peragendum . Cum valde periclitatur .

76. Post expulsionem persistunt, & crescunt simplomata a): febris augetur cum Celeri, & contrahio pulsu ,& Circa meridiem,

ac nocturnis horis evidentia capit incrementa. Urinae multae tenues, & aqueae , lingua albida , quae dein arescit . Νoctes vigiles , aut ex terrificis somniis graves cum molesta internae distensionis ad caput sensatione . Facies plenior evadit . Calet , & inflammatur Cutis. Sudores imminuuntur. Tertio plerumque eXpulsionis die graviora omnia fiunt ;Febris vehemens ardenti omnino similis urget cum pulsu duro, & celeri: tendines subsiliunt ; sudores evanescunt; pustulae subsident; Calor urens brevi accenditur ; cutis scabra fit;

Urinarum aquearum ingens mingitur copia:

Inquieti , valde sitibundi , morosi , queruli ,

vix lecto propter inquietudinem, & calorem summum continendi , loquaces undique se jactant ; deinde deliri convulsionibus etiam Corripiuntur . Alvus alias plerumque dura

63쪽

egerit hoc tempore biliosa foetidissima.

7. Post tantam morbi saevitiam , quae paucarum horarum spatio plerumque eXercetur , aliquo redeunte sudore , & sublatis iterum pustulis recensita 76 mitescunt . Copiosiora efflorescunt sequenti die eXanthemata , majoraque fiunt ; iis , quae primo eruperunt, deinde eX siccari incipientibus . Verum secunda 'eXanthemata tertio suae eXpulsionis die similes 6) turbas , sed mitiores eXCitant 3 tertiaque advenient, quartave dic., donec is , quem S. 73.) adnotavimus , status nascatur . Alvus in hoc morbi stadio cum

magnis horbo rigmis liquida , & biliosa foetidissima dejicere perseverat . Urina interdum a) prodit albescens , tanquam serum laes is , non subsidens , & ardenS . 78. Salus ordinario non redit, nisi post

decimum quartum diem , aut vigesimum . Per cohortes, & manipulos incerta die, ac hora fit hujusce exanthematis expulsio . Incerto etiam momento, eX causa sive eX terna, sive

interna si deprimantur pustulae, dimidiae horae spatio status 76) accedere potest : Ρraecipua ea propter phoenomena assignati quidem

a) In iis , quibus limpha inest viscido. saliua, eodem etiam tempore salivae salsae persentiuntur.

64쪽

dem possunt, sed nequaquam eorum adveniendi tempus , & progrediendi ratio definiri. 9. Hinc patet dies graviores incerto etiam ordine advenire. Plerumque ante eXpulsionem pares ; post eXpulsionem impares deteriores sunt. Tertia dies plerumque mitis: quarta gravis esse solet. Si malum exitum prompte morbus habeat.

8o. Statui 76 adjunguntur pessima deli-rii , & convulsionum simplomata . Inquieti, de omni positione queruli, undique se jactant. Torvo , & defixo obtutu objecta per caliginem , aut duplicata vident. Loquaces , futilia cum dixerint , se recte aut vidisse , aut allocutos fore summa pertinacia asseverant.

Se aegros fore vix concedunt : cum magna,& rara respiratione saepe insumant. Sunt qui repente sine. Causa lacrymis, & moerore se conficiant. Ad motum quemlibet plerumque expediti lecto surgere tentant ; ingesta vomunt , & in adstantes etiam aliquando expuunt . His accedit potus, cum descendit, strepitus , tunc cito jactationibus in convulsiones transeuntibus , epilepticis vehementibus motibus correpti, steriore adveniente, pulsuque deficiente brevissime suffocantur.

65쪽

M Observatio docuit eo promptius malum eXitum accedere, quo numerosiores pustulae extiterunt, & praecocius eaedem appa

ruerunt.

Si morbus diutius trala ur . 81. Si vero viscida limpha venenum reti nente, aut propter cutis densitatem , vel magnam cuticulae cum cute cohaesionem eXanthemata non bene efflorescant b ; sed sub Cuticula, aut in cute ipsa s*bsideatat, quod interdum post retrocedentes pustulas contingit , aliquando diu trahitur morbus ,

recidivam saepe alio tempore daturus , Valetudine lente redeunte; interdum & mors se quitur : sed paullo diversa ratione morbus prosequitur . Et tamen AEger convalescat.

83. Si itaque non elevatae pustulae , sed levi. aliquis solum imodo rubor cum minuti usimis quibusdam pustulis in chio conspiciatus;& venenum in cute profundius haereat, pubsus velocitas tanta non est , sed altitudo , &frequentia inaequalis , aliquando pene intermittit. Urinae nunc tenues , nupe coloratae , &

66쪽

tapius turbatae non multa copia veniunt, Calor insignis, sed non acerrimus veXat, pene continuo tendines subsiliunt , lingua tremula est , delirio , & convulsionibus aegri identidem prehenduntur. Haec deinde paullatim in melius vertunt sudore visci do-foetido excitato , qui & majores aliquas hydatides , &pustulas varorum instar majusculas assert. Si intereat . 8 . Aliquando vero post statum S. 8 3. descriptum in soporem aegri decidunt: assiduis tendinum motibus , aut majoribus convulsionibus detenti, stupidi , obliviosi , lethargici evadunt; & demum post convulsiones varias, steriore lentius, quam in casu S. 8o. acce

81. Miliarium miasma concoctionem nullam patitur ; urinae morbum non judicant , parotides, & salivatio non nisi rarissime observantur. Alvum in secunda periodo fluere utile est. Sanguis eXtractus varius est, plerumque cum pauco sero & gelatina concreta o In secunda periodo, aut sub finem pri-

67쪽

rnae post maximos sudores coccineus mucitur , & sine sero .

IV. MORBI SUCCEDENTES . 86. Qui graviter laborarunt , mortemque effugerunt, nonnulla alia incurrunt incommoda , quorum quaedam diu etiam persistunt rsunt autem dissicilis sudatio , aut eX quocunque motu facillima ; vari, furunculi, aliaqua similia pustularum genera ; memoriae infirmitas ; summa nervorum mobilitas , & in timorem magna proclivitas ; rheumatismus; & cetera simplomata morbi S. 73. convulsisca. Haec permanentia justum recidivae timorem faciunt, & maxime cuti venenum haerere significant.

87. Semini uim enim hujus morbi dissiculter extirpatur , & qui semel hac aegritudine affecti sunt, facile in eam relahuntur. Reviviscit vero eo potissimum redeunte tempore, quod primae accessionis tempori respondet. Sic non raro videntur puerperae successive singulis puerperiis idem subeuntes periculum, &demum interfectae , licet bona valetudine intermedio tempore uta sint . Rarissimo quodam simplicis morbi exemplo liceat rem hancillustrare. 88.

68쪽

4688. Virgo annum agens 1 I. sanguineo --

limphatica, sana , & robusta . habitus spongiosi , vasis sanguineis parvis praedita , post magnam perspirationis eX frigore externo suppressionem, febre acuta paullo post hyemale

solstitiurn anni 1711., cum dolore rheumati-

eo ad illi sinistri regionem , & symptomatis plerisque 3 corripitur . Quinta die eXeunt

miliaria eXanthemata , quae cum magnis sudoribus usque ad decimum septimum copiosissima per varias vices eruperunt, cum morbi progressu 76. 77. ): vigesimo primo febre

immunis eXtitit.

89. Lente convaluit , per reliquam hyemem in cubiculo maXime frigido , & humido degens . Νondum ex integro valetudine restituta redit , qui prima morbi initia fecerat , dolor rheumaticus , & sensus stuporis pungitivi in digitis manuum ,& pedum grans dicti . His accedunt facilis eX levi causa timor , & terror, cum subsequenti palpitatione . Cum mediocri sanitate reliquum annum transigit, sed post solstitium anni 1713. , postquam dolor rheumaticus gravior , &frequentior fuisset , iterum lecto decumbere

cogitur , ut consimilem morbum patiatur. Proxime elapso vere undecimam sustulit morbi hujus accessionem ; primis enim tribus annis

69쪽

47nis circa solitisium tantum prehensa morbo fuit , sed sequentibus annis his, hyeme scilicet, & vere ; ex vernali accessione gravius

so. Sine ulla febri, sed cum pulsu aliquantulum contracto intervalla, sanitatis ducit sequentia incommoda ferens ; dolorem ad Ilium rheumaticum ; , ωmnia terrifica , &Cum magna cordis palpitatione somnum ii terrumpentia ; lassitudinem corporis ; ad scrobiculum constrictionis sensum , & hac eX causa respirandi angustias ; tendinum ad occi-put rigidas tensiones; molestissimas capitis, post pastum praecipue , calefactiones ; aures

varie frequentissime sonantes & cum ad somnum super cervical se componit, importunas carotidum pulsationes . Semper aliquantisper tremula est , & decolores perpetuo urinas esse narrat. His omnibus a tribus annis jungitur inanis tussicula cum gustu salivarum aliquando salso, & catamentorum diminutio. 9 i. Haec omnia simplomata aestivis mensibus mitiora sunt,& facile tolerabilia. Quandoque hac tempestate pustulae aliquae in dorso eruperunt. Nunquam, ex quo hunc morbum patitur , nec urgente Canicula sudat, quae alias antea sudore facile madebat.

70쪽

489 a. Accedente autumno sensim incommoda so) crescunt cum urinis aqueis ; & demum ex lassitudine, febricula , . dolore Capitis cogitur ledium petere: sequenti autem modo morbus progreditur.

93. Lassitudo summa corporis, assidui pene grans, & reliqua simplomata so) febrem

comitantur , interdum cum angina , aliquando odontalgia , semel cum tetano morbo incipiente . Arruum tremores continuo usque

ad summum morbi increscunt ; pulsu continuo contractiore facto, denique non percipiendo . Carotides gradatim cum majori violentia pulsant. Pestoris angustia , & an Xietas fit summa, ut suffocari misera videatur . SeX-to die saepius , post aliquot madores , rubra, aut minutissima pellucida apparent in pectore eXAnthemata , quae cito cum sudore dispalent. Hoc tempus est , quo tremoreS, Ceteraque sinplomata augentur, ut continui Sconcussa tremoribus Convulsuis; mente plerumque constans , sed balbutiens , & peneaphona; caligine oculis affusa , eo redigatur perinde ac si nulla spes amplius superesse vid retur. Haec interim postquam ad summum pervenerunt, paullatim iterum imminuuntur,& jam valde inclinato morbo , olido aliquo sudore apparente, urinis tantillum coloratis,

SEARCH

MENU NAVIGATION