장음표시 사용
71쪽
& demum turbatis solitus redit valetudinis status fere sine cuticulae decidentia . Dies summus morbi solet esse in hyemali accessione
decina usquartus , aut decimvsseptimus; in vernali vigesimusprimus,& ultra . Anno 1736. Ue no tempore tetani convulsio, viginti horarum
1 patio resbluta , morbum incepit, sed in mombo lumino scotomia, & aphonia affecta fuit, quae ad viginti dies perdurarunt, visus, &linguae usu paullatim reddito . Sanguis eX- tractus coccineus, & sine sero semper visus est . Ad morbum extirpandum inutilia su
runt multorum generum praesidia , eXtra a
cessionis tempus maxime instituta . Adhibita vero sunt balnea tepida aquae dulcis ; decoctum corticis ulmi ; acidulae augustanae ; aqua calcis ; lac; chinae carnosae , salis , aliorumque diaphoreticorum decoctiones . Morbus inaccessione curatus est per diluentia , demulcentia , emollientia, beZoartica , antispasmodica maxime ex succinatis, sudorifera vehementiora, antis eptica corroborantia &c. Observatum est haec omnia incasium adhibita fuisse ; V. S. repetitam nocuisse , uti etiam optata, & nullam utilitatem vescantia attulisse . Binae postremae accessiones , in quibus nulla instituta est V. S., assidue datae emulsiones ex amigdalis pini, & melonum seminibus ; &sumptus bolus eX succino,& pulvere radicis va- D lerianae
72쪽
lerianae, aliquantisper mitiores fuere, vesicularum miliarium nonnullae majores sunt,& cuticula aliquibus locis decidit. 94. Haec, uti patet, historia docet venenum , quod miliarium morbum facit, diu immutabile retineri posse , & ab impedita perspiratione maxime hujusce veneni actionem excitari. Hujus loci non est , quae eX hac historia ad morbi naturam illustrandam consequuntur, expendere ; operis ordo postulat, ut diagnosim prosequamur.
Rima morbi periodus in morbo simplici praeter essecta praecipua morbi miliarium 73 , ea etiam habet, quae propria sunt morbi, quem eo tempore mentitur. Sub imagine enim rheumatismi , varii generis convulitonum , erysipelatis , anginae, pleuritidis , odontalgiae , tussis , CoryZae , dOloris cujuslibet &c. morbus primum incipit,& progreditur. Morbos omnes eXhibere potest ex convulsione , & inflammatione vasorum sanguineorum , aut lymphaticorum . Apople-Xiam cum apparente primum erysipelate in
73쪽
Iea faciei parte , quae respondebat pene reso luto lateri , deinde succedentibus miliariis, optime resolutam vidi. Sternutationis vehementissimae purpura solutae exemplum narrat Joerdens sc). Pertinax delirium melancholi- Cum sola purpurae eruptione curatum jamdiu observavit Gottiob Schoberus Q . Singularem immodici risus per apparentem purpuram abbam evanescentis observationem nuper Communicavit Fridericus Zννingerus e . Eam malo ischiadico succedentem Berotinenses f notarunt, & ego ipse etiam animadverti. Ea ratione porro , qua morbus , cujus speciem praesefert , solvitur , apparent , & increscunt
olidi sudores, caeteraque symptomata 73 ; post expulsionem vero , qualis in simplicissimo morbo 71 M. progressus , & exitus
sequitur. 96. Quandoque occurrit , ut cum idem morbus altera , aut tertia vice redierit , va-D 1 rio
e) M. curios vol. IX. P. I 84. d) Ephem. nat. cur. cent. I. Obs XX I. e) Acta helvrtica . Basileae 17si. vol. I. p. 47. Casus est sequens. Filia viginti, 8c amplius annos nata, beΠe V lens prima a celebratis nuptiis nocte cum Vehementia ridere coepit ; insoliti hujus risus causam maritus cum peteret ipsa respondit , se vi quadam in risum cogi. Accessere febris, & praecordiorum anXietates perduraΠ- ite Cachinno, qui non cessavit ex integro, his post quam miliaria exanthemata eruperunt. f) AH. Berotis. Dec. I. vol. a. p. 17. , O Dec. II. vol. s. P- 46.
74쪽
χrio bonae valetudinis intervallo, miliaria tandem exanthemata erumpant; sed interdum ex
signis convulsificis a ) praecognitus simplex miliaris morbus sine recidiva, & ullis exanthematis sponte finit.
Generatim. 97. a miliarium miasmate ea omnia
I in primum produci posse morborum genera , quae ab inflammatione arteriarum sanguinearum , & lymphaticarum , ac nervorum irritatione pendent . Si autem hi morbi non miliarium miasma tantum , sed & aliam causam habeant, morbum complicatum faciunt. Haud facile est semper statuere num binae , aut una miasmatiS Causa Vigeat : ut autem hoc decernatur, simplomatum, & febris magnitudo perpendenda . Quando enim a solomiasmate, producuntur , in morbi initio sim plomata gravia non esse consueverum, nec vehemens febris tenet . Multam praeterea lucem dabunt notae antecedentes causae , & cognita aegri constitutio. Patet itaque interdum morbos recensitos tantum exhiberi
75쪽
adjungi. Eo in casu morbus complicatus oritur , cujus idem , ac simplicis progressus est 91 ; at complicato adjuncti morbi effetia persaepe pertinacia sunt sola expulsione miliarium pustularum nequaquam solvenda. Cum Arthritide , O Podagra. 98. Arthritidis , & Podagrae dolores, similiarium venenum pro causa etiam habeant, fugaces, & acerbi sunt. Miliaris morbi sim- promata 73. molesta admodum non sunt: dissiculter sit pustularum eruptio , & siepe cum funesto 83. 84. successsu. , -
Cum Peripneumonia . '99. Exitialis , & admodum frequens est cum peripneumonia miliarium morbi Complicatio. Observatum autem est , hanc peri- pneumoniae speciem , praeter signa D 3 , teris dolores habere admodum mobiles, &fugaces , sputum primo quidem eX parte
cruentum , deinde aequale subrubro-flavum, tum flavum. Hac flavedine evanescente sudores maxime urgent , & miliaria exanthemata erumpunt, dolore aut integre soluto, auulevi tantum permanente.
76쪽
1oo. Quo mobiliores dolores suiri ; quo citius in sputis flavedo evanescit ; quo magis
sudores urgent, eo citius eXanthemata erumpunt. Urinae, quae dum dolor lateris urget, rubrae sunt ; eo soluto , instante eruptione, aqueae evadunt. Aliquando morbosus humor, qui in pulmone phlogosim fecerat, nec cutim petit, ad caput defertur; & furiosum excitat delirium , ad cutem advenientibus pustulis sedandum. Ioi. Si tertio, aut quarto die sputa biliosa obscura soluta appareant, aut fuliginosa ;& ita quinta die perseverent , Cito cum levi , aut etiam, si pustulae in cute jam apparuerint, vehementi delirio , catarrho suffocativo accedente, inaequali, intermittente reddito pulsu, brevi pereunt eadem , aut sequenti die, omnis doloris eXperteS. to 1. Husus modi aegris pene lethale est quarto die miliaria exanthemata apparere ii mortem saepe effugiunt, quibus seXto, aut serius eadem adveniunt. io 3. Hoc in morbo suppuratio non succedit , nisi suppurandus in pulmone tumor
77쪽
Io η. Altera morbi complicati species est, quando aegritudines variae ex diversa, & peculiari humorum corruptione, aut vitio productae miliarium miasma una continent , &ad agendum excitant . Vidi miliarium morbum ad)unctum febribus putridis, & intermittentibus , peticulis , variolis , morbillis. His in casibus varii diversorum naiasmatum effectus varie permiscentur , utrorumque actione turbata, & anomala facta. Cum Febre putrida .ros. Prima morbi progressio , qualis in febre putrida , nonnulla praeterea habentur miliarium simplomata 73 ), praecipue gra Pulsus celerior, & aequalior , quam in putri' da febre esse soleat : octava , undecima, aut decim aquarta die , imminuto alvi fluxu, & eX-plicatis simplomatis 3 essiorescunt miliaria eXanthemata. Repente aliquando suppressa alvo, dolet, & tumet abdomen; tunc sub-
deliri, & in soporem delapsi aegri, pene sine
eXanthematum expulsione , eX interna gan graenosa inflammatione mortuatur.
78쪽
Cum Febribus intermittentibuS.
IO6.. Febres intermittentes miliarium febri junctae paroxysmos habent saepe per continentem febrem communicantes , Cum . pulsu
in accessionis fine duriusculo , & contracto , urinis sedimentum non dimittentibus , & tenuibus , quibus addantur aliqua eX simplomatis 73 . Sexta die ut plurimum febris disparet intermittens in continuam mutara , miliares pustulae exeunt , & suum miliarium morbus progressum facit , quo ad finem perducto intermittens cipe redit febris.
ro 7. Aliquando mihi contigit videre tertianam febrem simplicem pene omnino intermittentem, secundo , aut tertio paroXysmo mi liares pustulas attulisse, & frigoris tem p re, Cum rediret accessio, retrocedentibus repente pustulis , aegrum periisse . Purpuram albam Cum quartana Continua febre complicatam,& demum lethalem, horroris tempore reper cussis pustulis, Berotinenses recensent O . Cum Peticulis . Io 8. Prima morbi facies est febris peticularis ; verum paullominus quam in ea esse
79쪽
3 soleat , profundus , & demissus pulsus est . Paullatim accedunt essesta 73 , & simplo
mata peticularum mutantur. Urinae, quae pri mum turbatae , & crassae fuerant, diluuntur ;grans aliqualis persentitur ; surditas recedit ;bombus in tinnitum mutatur ; sopor in vigilias , aut coma vigil ; prostratio corporis tot litur ; pulsus elevatur , & frequentior fit . Primum erumpunt peticulae , deinde vario intervallo iis disparentibus , miliaria exanthemata emorescunt.
Io9. Pro varia utriusque miasinatis copia,& compositione, agendique tempore VariuS sequitur progressus,& eXitus. Delirium quam maXime urgeri in hoc morbo video statim ac miliarium miasma cutem ferit. Exitus, si
cito peticulis pustulae adveniant, prompte Perconvulsiones lethalis ; sed eo in statu calor Cutis minor, quam in casu 8o. . Si peticulis longo intervallo miliares pustulae succedant, salutis spes est; progressus vero miliarium varius , & pe prout 7 . 76, 7783. traditum fuit. Cum Variolis .iro. Miliarium morbi cum variolis juncti pauca solum exempla mihi adhuc Contige
80쪽
runt. Vidi lumborum dolorem acerbissimum fuisse, variolas primum erupisse, deinde miliares pustulas ; post variolaru in expulsionem febrem non remisisse cum pulsu molli , &validiusculo; sed contractionem , & celeritatem pulsus increvisse , variolarum incrementum miliares pustulas impediisse ; tendinum motus frequentes fuisse ; cum pulsu admodum tenso deliros factos aegros sexta , aut septima die interiisse. Minime silebo grans, ma-Σimum ex miliaris febris signis , fugacem tantum eosdem persensisse. iit. Planum est ex vario tempore, quo miliarium miasma se extricat , diverse etiam progredi morbum debere . Variolis ad suppurationis summum perductis supervenientem cum felici exitu purpuram albam enarrat Elias Camerarius Ur) , & variolas malignas , quas miliaris morbus sequebatur , descriptas dedit celeberrimus Haliartis i). Casum foeminae, quae , post quartam miliarium expulsionem , variolas passa est , peculiari disputatione enar