C. Velleii Paterculi quae supersunt ex Historiae romanae voluminibus duobus

발행: 1830년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 로마

121쪽

neque celeberrim auctoris testimonium temere sequitur, sed potius examinat tradita e rei temporumque ratione, quaeque veritati vel consentanea Sunt, Vel rOXima, amplectitur; cuius rei luculentum exemplum exstat Ι. . Deinde aliorum scriptorum, qui Ver eruendo, cum Pos-Sent operam nullam dederunt, levitatem castigat, II. 3. Denique in scriptorum de eadem re, eaque non manifesta, discrepantia, ne praecipiti iudicio suo fallat Iectores, diversitate sententiarum notata tu medio rem

linquit vid. II. l. T. S. Quae omnia sunt Scriptoris probi et veritatis studiosi; neque talem se in reliquis, quae tradita ab auctoribus retulerit, gessisse, improbabile est, ut in iis, quae a Scriptorum adhue XStantium testimoniis dissona tradiderit, aliorum deperditorum narrationem bene exploratam sibique probatam secutus

esse Videatur.

Si vero fides Velleii x vera tradendi facultate aestimanda est, alia Sane eius est ratio in antiquiori rerum memoria, alia in aevi sui historia. Ad hanc enim quod attinet, aequalis est rerum gestarum inde Caesaris,

Agrippae silii, initiis, II 101. earumque plurimis intersuit. Quas vero res ipse non vidit, eas cognitas habere potuit ab iis, qui temporibus interfuerunt, neque Xigua rerum partes egerunt, V. c. a Viniciis aliisque, qui in bello Delmatico et Germanicis militaverunt, ore traditas. Quo factum est, ut Velleius, his narrandis,

multa singularia, quae aliis non innotuerunt, solii relerat. Proximorum Vero Augusti temporum, quae aetatum ipsius Superabant, memoriam pernoscere ei licuit, vel ex eorum, qui rerum tum geStarum Socii, adiutores, et pectatore fuerunt, xiva narratione vel ex eorundem talium

operibuS, . . ex Augusti ipsius de vita sua libro, quem laudat II. D. ex Maecenatis de rebus Augusti opere, ex Asinii Pollionis bellorum civilium historia vel ex historicis huic aetati proximis, qui a re pertractarunt, . . ex Livio, qui ad Drusi Neronis obitum istoriam suam perSecutus est, et ex Cremuti Cordi, qui sub iberio Scripsit, I acit Ania. IV. 35. annalibus. Ex illorum aequalium Augusto, eique deditissimorum operibus haud dubie magna pars laudis, qua principem illurn ornat, fama que aulae in Vellei libros romanavit, nonnullaque inde fluxisse videntur, quae apud alios haud tradita, vel aliter,

inveniuntur.

in antiquiorum autem temporum memoria fides ο-

122쪽

stri eonstat ex auctorum, quo secutus est probitate. Nos autem nusquam monstravit, praeter Catonem, quem de re Italica et aetate Capuae urbis consuta I. T. et Ηο tensium, ad cuius annales relegat II 16 ei alienum a probabilitate non est. Velleium in rebus Romanis, quos in opere suo II. . et G. laudat historicos populares, eos habuisse cognitos atque consuluisse, V. C. Sisennam, Coelium Antipatrum, Rutilium Rufum. Claudium quadrigarium, Valerium Antiatem, prae ceteris Sallustium et Livium illum quidem non solum te Catilinaria coniuratione et de bello Iugurthino, sed etiam de reliquis rebus, quas deperditum illius pus complectebatur Nam

utrumque principem historicorum Romanorum saepius ad verba fere usque expressit. Praeter hos etiam alios auctores qui rerum aevi Sui partes egerunt, et acta a Seliteris consignarunt, adhibuisse in usu Suos Videtur, V. C. Ciceronis Scripta, inprimis orationes, eiusdemque et nequalium epistolas, forsitan quoque et acta tabulasque publicas, saltem ab aliis iam scriptoribus publici iuris ci clas. Ut enim nonnunquam Ciceronem ipsum expreSSit,

ita quoque in pace cum Mithridate per Sullam facta, II. 23. et in Bruti Cassiique edicto, II. 2. verba ipsa Mlium actorum publicorum secutus esse videtur In Graecorum exterorumque autem hiStoria quosnam auctores ha-

huerit Velleius, ipso tacente nusquam apparet in prioris libri parte superstite; qui si totus superesset, coniectura forsitan aliquid assequi liceret Thucydide sane, quem Sallustii , in agnum a exemplar II. 36. laudat, in Graecorum , historix multum proficere potuit; me tamen eum reliquorum historicorum Graeciae duisse expertem dicere ausim. multa quoque rerum Graecarum larbararumque e rogo Pompeio haurire potuit, et fortasse hausit, attamen mon perpetuo. Statim inim ab initio recedit a fama, quam Secutus CS rogus de Metaponti conditore. id. Addenda d. nostrae mai. . ad Q. a. Ibi enim et aliis in locis passim . ubi vulgari memoria recedere Vide tur, aliam famam a bonis Scriptoribus servatam ostrum Secutum AESSe eruditorum meaque opella demonstratum ESt; id. V. e. Ruhnk ad I. et Add. nostra ad I. I.

Firmissimum autem fidei Vellei argumentum est e

petuus sere consensus eius cum aliis auctoribus, quo Consulere de rebus, quas tractat, fas est, quique memoriam

123쪽

eum Velleio comparandis et editores Iam ante me peram Silam OSuerunt, et ipSe in editione paranda denuo Ita de re laboravi, nondum usus Cl. orgensterni di ligentia, qui in 'Commentatione sua supr. laud. hoc in genere multu fuit. Ita lactum, ut multis in locis vel malae fidei vel adulationis macula, a ipsi maxime adspersa a Velleio abstersa sit utque, Si iniqui esse no-llinus, Nostrum in reliquis quoque, quibus desint aliorum testimonia, haud improbum esse auctorem, iudicandum Sit, maxime cum Consideratis temporibus locis, EbiI nc per-FOniη, interna, quam Focant, narrationis Velleianae r babilitas emergat.

Videamus denique, qui damni ista dei suspectae

et adulationis criminatio, qua ne apud aequale quidem, et proximi aevi homines, temere iudicantes, caruiSSE Probabile Si eius pusculo attulisse videatur. Vidit hoc

primus Herelius in rit Beobachi liber de Velleius

pag. z. ut qui inde causam sibi reperisse videtur, cur nomen scriptoris nostri iam inter veteres obscuratum,

eiusque opus haud celebratum fuerit. Apud aequales Enim, qui aulae auram captabant, haud dubie laus eximia Seiano scelestissimo homini tributa post eius supplicium famae Vellei obfuit; sique inter participe consili

rum istius morte luit, auctorem sane talis encomit una cum per Suo detestati sunt. Alia sane pars aequalium, Tiberi infensorum, sprevit scriptorem rincipem et stabilem serviliter adulantem. Neutra pars neque legendi, neque describendi operis cupida iiii qui uenuius iudicabant, sed pauciores prosecto, hi soli occultasse, Ie Clitasse et descripsisse Nostrum videntur, ne in rincipis Saevissimi suspicionem et invidiam inciderent. Ita inter pauco tantum divulgatum Vellei opus, atque posteris, liberius severiusque de iberio iudicantibus traditum; neque his vel ob adulationem, vel ob veritatis, Tiberii

metu corruptae, speciem placere potuit. Ita prosecto factum 8Se idetur, ut Noster infrequentius lectus, de-Scri utuS, et nulla dignus memoria sit habitus, etiamsi novum scriptionis formam, virtutibus suis non carentem, invenerit Attamen insequens aevum laud ignoraSSe eum, docet haud infrequens aliorum, vel in concinnandis historiae compendiis, iisque ieiunis, vel in dictione ingenio-Fa, arguta, atque intumescente, Vellei imitatio. Inter quos studiosissimum prae ceteris, Sed longe inferiorem aemulum tabuit Sulpicium Severum Sed Lucanum quu-

124쪽

cxx ΝΟΤΙΤΙΑ LITTERARIA

que poetam dictionem et sententiarum colorem a o-Str mutuatum esse, facile ex utriusque comparationeoosnoscitur.

Tali e contemtu, quo laboravit Vehelus, eque odia eum eius raritate intelligitur, cur, praeter unicum, idque Exiguum fragmentum apud Priscian. VI pag. z0G. Nec minus clarus ea tempostate fuit Miltiadis filius, Cimon. nullum aliud repertum sit. Nam fragmentum de Suevorum e Romanis victoria, quod e Velleii Historia Gallica excerptum vulgavit olfg. Lagius Comm. de Rep. Rom. I. . non esse Nostri, sed Galli cuiusdam, qui Caroli M. aetate scripserit, docuit iam, praeter alios, G. M. Vossius demistor Lat. I. l. Cons. Fabric Bibl. at Tom. II. pag. 22. Seg.

DE VEL II CODICE EDITIOXIBUS, INTERPRETIBUS ET EMENDATORIBUS. Veterum ibrorum e naufragio unus tantum Velleii

codicum, quorum ab initio, ut vidimus, magna paucitas erat, fortunae beneficio servatus est. Hunc primu invenit Beatus Rhenanus, Selestadiensis, Vir, Sub reΠRSCe tium in Germania literarum tempora, eruditione, diligentia et fide praecipuus, et veterum libris proserendis et emendandis haud infelix. Latebat Vellei opus usque ad annum 1515. in pluteis Bibliothecae coenobii Benedictianorum urbacensis, in superiori Alsati siti. Praeter hunc couicem nullus alius repertus est. Nam neque Mediolanensis ille, cuius nanciscendi spem Georg. Merula Rhenano mox erat, neque is, quem Labbeus Biblioth. Nov. 21ss in bibliotheca quadam libro priori integro inventum memorat, unquam in lucem protracti sunt. Quae codicum Vellei iactura in tantum dolenda est, in quantum Murbacensis iste liber mutilatum et depra vatum Velleium nobis tradidit. Nam ab initio et sine mutilus erat, in medio plurimas habebat lacunag, longe maximam libro I. medio, foedissimisque vitiis ac corruptelis scatebat. Incidisse enim videtur in hominum incurio-Sorum et insciorum manus, qui vel a situ eum non defenderent, vel folia quaedam a fronte et e medio, neScio quos in SUS, AExsecarent. Praeterea alia accessit im-

125쪽

DE VELLEIO: PATER CULO CXXI

proba manus, quae velut membranam teniaturar, an, Iiteris expunctis, superscribi poSSet in in nonnulla erasit Lacunosus etiam erat tam VerSiculorUm, quam Verborum missionibus frequenter obviis, quae vel librari rum, sive urbacensis, SiVe antiquiorum, negligentiae, vel eorundem hominum studio lacunas Vetustioris exempli in suo, ne mutilus videatur, occultandi debentur. Mendosissimus denique erat, tot et tanta corruptelarum prodigia, quot et quanta unquam in uno codice Scriptoris vetusti deprehenduntur, abundantissime reserens. Nam

descriptus fuit ab homine indoctissimo, qui ne verbum quidem intellexit, negligentissimoque, qui laboris pertaesus, festinanti manu munere suo defunctus est. Attamen ex antiquior quoque exemplo, unde Murbacensis liber exscriptus est, quin etiam ex longe antiquioribus, multa vitia ad recentissimum usque Sunt propagata.

Sed ut haec damna aliorum Velleii codicum auxillo

resarciri nunquam posse graviter dolendum, ita quoque ipsius codicis Murhacensis iactura acerbe ferenda est. Is enim iniquissim fato, postquam Rhenani cura Frobenti typis exscriptu erat, prorsus disperiit. Nemo enim

insequentium editorum librum manu Xaratum consuluit,

ut post exscriptum Velleium, quod haud raro fiebat in libris typorum notis expressis, velut inutilis abiectus esse videatur. Nam postea in Bibliotheca urbacensi repertus non est a Monisauconio, in Biblioth. om. I. pag. 1175. codices huius coenobii recensente. Neque utin-Lenio, in editione Vellei paranda hunc librum veliustum per amicos Alsatos indaganti, ullum eius vestigium oblatum St.

Hunc codicem Murbacensem Rhenanus, ut operis traderet, ab amico quodani, Sed properanter et intelligenter vid. Rhen. Dedicat. munere suo fungente, describi curaVit, et quinque per annos, dum spes melioris libri nanciscendi, per Merulam mota, assulgebat, ineditum apud se retinuit. Cum vero ederet, operae pretium haudduxit, nam critica tum ars adhuc erat in incunabulis ea, quae Critici hodie de libro manu exarato scire interest, reserre, niSi paucisSima. Neque urerius, de quo mox dicemus, editionis rimae ad codicis normam

castigator, libri vetusti diligentem descriptionem dedit; tamen in notis ad singula Scriptoris loca PaSSim co-

126쪽

CXXII NOTITIA' LITTERARIA

dicis habitum, Sterarum ductus, iuncta et, correctio

nes notavit.

quae igitur de codicis Vellei indole ex testimoniis

Rhenani ureriique, et coniectura in auxilium Vocata constant, sunt fere haec. Fui8se eum membranaceum testatur Rhenanus; sed vetustais, maxime in fine, ita arro

sum, ut Vix, quid Scriptum fuerit, appareret, refert Burerius in notis ad capita extrema. Deinde literis minusculis scriptum, atque ex tali tran criptum fuisss, patet cum ex vitiorum a librari commissorum generibus, quae non nisi ex scriptura minuscula originem trahere potuerunt, scilicet ex iteris et vocibus ob similitudinem minuscula sorma scriptarum permutatis ex literis et voribus similibus a vicinis sive extritis, sive additis; et ex erroribus, e compendii scribendi in minuscula scriptura solennibus enatis tum ex ureri testimonio, scripturam literae a per c in libro urbacensi obviam, ad II. 29. g. o. reserentis quamquam nonnulla quoque sint Vitia quae e maiuscularum permutatione in transscribendo evetustiori libro talibus literis exarato facta, ortum habuisse Videantur. um non continua serie, sed vocibus disiunctis scriptu erat; quod apparet e Iectione codicis a

Bureri notata, Vocabulorumque syllabas perverse Vel Separatas, Vel iunctas exhibente. Porro absque punctis et

distinctionibus fuisse testatur Rhenanus a Burerius aepius notavit interpunctionem libri sui, quam Rhenani editio deseruerat. Neque caruit in vocibus maxime obviis facilioribusque intellectu compendiis scribendi, quae retulit tum editio princeps, tum ureri adnotatio Orthographiam autem libri Murbacensis singularem, pravam ut inconstantem tradiderunt iidem Rhenanus atque ure-rius de qua duplex ii simplici litera, ut in Pompei, consili, scriptum notabilissimum est. Lacunosum fuisse, supra iam dictum est; sed glossarum marginalium nulla vestigia observavit urerius, quamquam ea mature in Vetustiores codices irrepsisse, et in urbacensem Se propagasse, vel a librario urbacens e suo exemplo intru- fias esse, iure suspicantur Critici. Denique correctionum, non quidem perpetuo, sed in locis ortuito occurrentibus factarum vestigia deprehendit urerius, . . itera su- Perfluas siVe erasas, sive puncto deletili superimposito

damnatas, correctionem interlinearem, emendationem marginalem, eamque veram, punctum divisibile, inter voces disiungendas superne interPOSitum.

127쪽

Corruptelarum autem Iectionis Sunt innumera, quorum potissima paucis enarrare fas erit. Insunt et in vocum, Jllabarum iterarumque vel ob similitudinem ductuum, vel ob scribendi compendium, male a librariis ex plicitum, permutationibus; et in earumdem aut omissionibus, sive temeritate librarii, sive aberratione culorum ad vicina similia, sive prava syllabarum disiunctione factis in literarum et verborum transpositionibus in verbis ob aberrationem oculorum sive ad praecedentia, sive ad subsequentia iniquo loco aut repetitis, aut occupatis; in compendiosa scriptura perverse intellecta atque explieita in vocabulorum syllabis vel prodigiose disiunctis, vel copulatis in nominibus propriis pro appellativis, et contra, indocte habitis et monstros corruptis ut taceam alia singularia, et quae interpunctione neglecta vel perversa peccavit librarius quorum vitiorum exempla omnibus fere paginis occurrunt. quibus vero sanandis cum aliorum librorum scriptorum ope destituti essent eruditi, ad coniecturam solam confugiendum erat, qua ut restitueretur manus Velleii, editores et interpretes inde a seculo XVI. ad hodiernum usque diem Iaborarunt. Iam recenseamus viros doctos, qui acumine et eruditione sua de Velleio emendando bene meriti sunt. )1520 mitio princeps e codice Murbacensi, vel potius ex apographo huius libri non satis diligenter facto expressa, prodiit sub indice P. Vellei Paterculi

Historiae Romanae duo volumina, ad M. Viniacium Cos progenerum Tiberii Caesaris, per eatum Ithenanum, Selestadiensem, ab interitu utcunque vindicata. In calce Basileas in aedibus Ioannis Frob0nii mense Novombri Anno M. D. XX. fol. min. Quae editio, credo, ob Xemplarium penuriam, emendi cupidis non uincientem, mox iterata est. Nam utinkenio ad manus erant duo eius exempla, quorum discrepantiam ad II. iz et zS. Extr. notavit; quae an pluribus locis a Se recedant, non

Indicem hunc qui sequitur edd. Veli quivis facile agnoscet multis Iucis amo locupletatum esse. R.

128쪽

CXXIV NOTITIA LITTERARIA

dum constat. Utraque autem editio fluxit ex po- grapho codicis per Rhenani amicum negligenter facto, quod editor quidem deinde cum libro scripto Contulit. Nam hoc inspecto facillimum erat multa

Vitia corrigere, quae Rhenanus, vel in ipso textu, vel in notis marginalibus, nonnunquam satis feliciter, adeo ut codicis lectionem assequeretur, Coniectura sola sanare tentavit. Quae autem deliquerat scriba Rhenani, isque ipse, codice haud comparato, neglexerat, emendavit o. Alb. urerius, qui, dum liberinurbacensis apud Frobentum adhuc erat, hunc diligentissime cum editione a prelo recenti contulit, et minutissimam discrepantiam lectionis, Jllabarum, Iiterarum, punctorum, et quidquid codex sive corrupte, SiVe bene, Sive clare, Sive obscure, Vel a prima Vel a correctrice manu oculis obiiciebat, nullo amore libri sui nullaque invidia Rhenani ductus, summa de et religione notavit. Quae omnia, una Cum Suis coniecturis, quas diligenter a codicis lectione distinguit, ad calcem editionis primae adiici curavit. Etiamsi vero Rhenanus et urerius haud

pauca correxerunt, tamen magnaim emendationum

faciendarum messem insequentibus editoribus Velleii reliquerunt. Cir etiam Eberti exicon Bibliograph. Vol. II pag. 1219. n. 234 .

Proximae editiones principem illam maximam a tem Sequuntur, non tamen prorsus nihil, quamquam rarius, uentantes.

1525 Iuntina. . cum Iustino et Nepote P. Vel ii Paterculi historia Romanae duo volumina ni ET TE- perta diligentissimequs aecusa. ii ne Florentias, per heredes Philippi Iunia Anno domini

1525. - ac ditione, primum collata a Ruhnkenio, nonnunquam non olurn codicis lectio, sed etiam Rhenani et Burerit, ipsiusque Iuniae, quamquam pauciSSimae, coniecturae receptae sunt, Sed iudicio recto non ubique adhibito. 1532 Dentonensis sol curante Ant. BonhOmmasO, R emine fere editorum, praeter Schegkium, propter raritatem collata. Ρressius sequitur editionem pri

mam, nonnulla tamen corrumpens paucisSima meu-dans. Εbert Lex Bibliogr. n. 23 TI. 153 Parisiensis Vascosani, quae adhaeret Appiano lexandrino ex Caudidi versione Latine excuso Parisiis

129쪽

1538 sol. - uius editionis lectionem variantem

Ruhnkenius etiam primus dedit. Vascosanus vero pluribus in locis, quam priores, editionis primae textum tentavit, non tam priorum iudicia, quam sua, sequens, omninoque Iectioni faciliori reddendae studens. Nec infelix in emendando Velleio insequentium editorum bona Verasque Coniectura occupaVit.

Novam vero quasi aciem induit Velleius editoris Basileensis, ignoti quidem, sed perdocti et

acuti hominis cura. Ab hoc recensitus Noster adiectus est editioni Scriptorum Historiae Augustae, antea an IGIT ab EraSm curatae, nunc repetitae

sub indice: 154 Vitae Caesarum, quarum scriptores hi C. Suetonius ranquillus, Aelius Spartianus etc. Annotationes . Erasmi Rotero f. et Lapi Egnati in ritas CaeSarum. Acce88erunt in hac edition Velleii torculi Libri L. ab innumeris denuo vendicati erroribus Basileae, apud Frobentum sol qui titulus male inspectus et intellectus est ab iis , qui

hanc editionem, Erasmum, an Ilias iam defunctum, Vellei castigatorem fingentes, Erasmicam vocarunt. Quisquis ero fuerit hic emendator a

Sileensis, vid. Supra praefat. Ruhnk pag. XV. y is

sane experientia librorum storum et vitiorum librariis solennium, antiquitatis cognitione dictionis elegantioris peritia, et ingenii acumine instructus, inter reliquos editores fere plurimum ad Velleium emendandum contulit; sed ingenii sui impetum magis, quam priorum iudicia, Secutus, in strenatam audaciam corrigendi incidit, ut, quod ab omnibus intelligi posset, dandum ratus Vehementiori medicina et saeviori manu in ulceribus sanandi uteretur. Ita factum, ut prope novum et a Rhenaniano diversum Velleium protruderet. Sed cum Si minus

manum Velleii, certe tamen, quod intelligi posset, exhiberet, editio haec Basileensis cupide arrepta;

Rhenaniana autem, tot ulceribus Scatens, neglecta est. Itaque Basileensem hanc recenSionem repetierunt sequentes editores ad Aldum Manutium

1552 Velleius, una cum Floro a Io. Camerte recensito,

130쪽

Sexto Ruso, Messala Corvino et Eutropio Lugduni, opud Seb. Gryphium. 2.1560 C. Velleii aterculi historiae Romanae Libri II. cum

eodem Floro etc. Parisiis, apud Hieron MarnsusI2. S. 16.156 Velleius inter istoriae Romanae scriptores, ab Henrico Stephano editos, praefixis Car. Sigonii Fastis consularibus, Parisiis. 4 Voll. . quorum in primo Velleius subsequitur Sigonium. Post hos de Velleio, non quidem edendo, Sed emendando, meriti sunt Car. Sigonius, coniecturis suis in Fastis consul et in notis ad Livium propositis, et Claud. Puteanus d Pi Parisius, qui

animadversiones suas cum Aldo Manutio, nepote Aldi, editionem Vellei paraturo, communicaVit. Η Aldus utriusque emendationes, auctoribu non nominatis, uteano quidem rarissime, pro suis Vendi lavit. Quod eum indigne ferret uteanus sua sibi vindicaturus, coniecturas suas collecta edere paravit. Sed morte cum praereptus esset, primum miS-sae in lucem sunt in editione Velleii, acito adiuncta, Parisiis 160S. 15 1 C. Vellei Paterculi historia Romanae ad M. Mnicium Cos Libri L. ab Ald Manutio Paulli . Aldi m emcndati et scholiis illustrati. Venetiis,

in aedibus Manutianis. S. - primus editionem Basileensem deseruit, et antiquam lectionem editionis pr. restituere tentavit; in quo tamen nulla certa lege et prudentia usus est. Textus enim Velleii temere conssatus est ex lectione et codicis, et editionis primae, eaque depravata, et Iuntinae, cuius vitia typographica adeo repetiit, et editionis Basileensis, in locis quidem vexatis, et ex Bureri nonnumquam et suis ipsius coniecturis, raro felicioribus, nonnumquam temerariis, adeo erroribus. In notis alias, plerumque ineptas atque indoctas Coniecturas, ab aliis deinde merito castigatas, proposuit. Tamen inter has elicia quoque inventa pro tulit. Praeter annorum numeros de nominibus propriis restituendis maxime meritus est. Velleio explicando etiam, sed obiter et parce, operam dedit. Denique ei debemus ore Delbenti, docti et acuti adolescentis, coniecturas, licet paucissimas.

15M Velleius, cum diversis locorum scripturis in Omo

SEARCH

MENU NAVIGATION