장음표시 사용
101쪽
DE OPERIS VELLE ID INDOLE. UpΕnis Vellei index Historia Romanas ad M. Vinia
eium consulem Libri II sub quo a Beato Rhenano primum editum est, vel singulis quidem Codicis paginis, vel libri alterius initio superscriptus, sed a grammatici manu cuiusdam, ambitum opusculi haud penitus perspicientis, et a potiori argumento illud dimetientis, praefixus esse videtur Velleium enim non proxime Romanorum, Sed quoque exterorum res pro peris Suscepti modulo persecutum esse, ex prioris libri fragmentis apparet. Nam cum statim ab initio, quantum superest, incipiat inde a Graeciae post Troiae excidium fortuna et vicissitudinibus, easque continuet intermixtis Suo loco et tempore, quae ad civitatum vel Italicarum, I. 1. . . vel barbararum, Ι. 2. s. origines pertineant, usque ad Urbis conditae aetatem, a qua inde ingens Iacuna prioris libri maximam partem, longamque rerum et annorum seriem, ad e seum usque Macedoniae regem a. U. C. 586. devictum, hausit probabile est, Velleium totius orbis antiqui, inpri- Ε Io Christi Mene Mausi ProIegomenti ad editionem
102쪽
mis vero Graeci et i alici, quem nosse civium suorum
maxime intererat, rigine commutationesque ESSE COInplexum, donec ad ea pervenerit tempora, quibus, ut imperium Romanorum terrarum orbem, ita eorum historia ceterorum populorum re gestas hauserit quasi et tu se comprehenderit. Et haec quidem sunt illa tempora, quibus Macedonum regno deleto, Carthagineque et Corintho excisis, Romani reliquum orbem imperi suo sub iecerunt, omniumque populorum fortunam moderati sunt Itaque a Perseo inde victo continua pergit rerum Romanarum enarratio ad Liviae usque obitum, a V. C.
Cos egisse potiores partes, patet primum vel ex ipsis huius partis reliquiis, quas Graecorum res ad Urbem usque conditam potissimum explent; deinde e fragmento Velleii, a risciano lib. VI pag. 706. Servato Nec mi nus clarus ea tempestat fuit Miltiadis liss Cimon.
Tum quoque Graecorum natio, ut rerium sortissime gestarum gloria, ita coloniis, commerciis vitae cultu, moribus, inventis, artibus ac doctrina, et Orbem terrarum omnem,
et Italiam Romanamque urbem implexit. Unde autem Velleius, cum ab initio mutilum sit
opusculum, hi8toriam exorsus sit, coniicere licet, tum ex iis, quae adhuc in principio exstant, tum ex historicorum Romanorum more exordiendi rerum narrationem inde a rotae excidio Aeneaeque et roianorum adventu
in taliam. Nam quae a fronte libri primi leguntur de
Graecorum principum e bello roiano redeuntium erroribus, fatis, civitatibusque passim conditis, ea naturaliter sequebantur Ilii eversi memoriam. Neque deseruisse Νο- Strum communem auctorum origines Romanas ab Aenea eiusque cohorte repetendi consuetudinem probabile est, maxime cum , ut alio loco videbimus, gratiae domus Augustae, quae Anchisem Veneremque gentis Iuliae auctores gloriabatur, captandae sit studiosissimus. Denique a Troia inde capta rerum antiquitatis memoria certior, Clarior, amplior, rebusque magnificentioribus magis reserta esse coepit.
Sed cum iniit historicae narrationis periit quoque auctoris ipsius praefatio quo factum est, ut consilium auctori cum ex singulis locis, ubi passim ipse in transitu ad illud se revocat, tum ex operis ipsius forma SSe-
103쪽
qhi nos oporteat Artatum enim II. s. atque cesium II. s. voeat pus suum historicum; Tomissa brevitatis fide admonitus II. M. intra me propositos eSe r
cipit; estinatione sua, quae scriptorem praeciSum opus suscipientem in rebus memoria dignissimis consistere et morari non patitur, Xcusat, quod re pro earum magnitudine haud digne persequatur vid. 1. 29. 2. G. s. 124. Hanc artati operis, quod sibi proposuerat, Seu formam, Seu mulam, Seu modum ita enim variat ubi vel digrediendo vel diutius morando egreditur violatae re
vitati promissae crimen evitans, aut rerum, ad URS EX-
currit, gravitate et utilitate, Ι 16. II. S. aut persona rum magnitudine, II. I. aut animi graviter commoti impetu, II. t s. purgare se a culpa conatur. Id ero
consilium tot tantasque res et a barbaris et a Romanis ad Suam Sque memoriam gestas breviter constringendi Velleius pariter, ac Sulpicius Severus auctor Christianus, quem facile quisque Nostri non solum in operis sorma, sed in librorum quoque numero, aemulatorem gnOScit, in praelatione deperdita haud dubie proposuit. Nec a vero prorsus abhorrere videtur, Velleium, ut Sulpicium eundem, multis, qui res in orbe terrarum gesta Compendiosa lectione cognoscere properarent, efflagitantibus, ipsi Vinicio forsitan auctori gravissimo ObSecutum, Certe Seculo Suo, mollitie et laboris, e voluminosis priorum mi Floricorum operibus rerum gestarum memoriam hauriendi, fuga corrupto, ita indulsisse, ut breviori et compendiosa via ad rerum scitu dignissimarum cognitionem aequales perduceret. Sed noluit Velleius neque tenues atque exiles Bnna Ies, quorum unica laus sit brevitas, conficere neque priο-rum cuiusdam historicorum opus, ut teste Cicerone ad
Att. XIII S. M. Brutus in Coelio Antipatro praeiverat, in compendium redigere sed rerum amplissimarum et gra iSSimarum speciem, duobus libellis ita enim ipsi pla-euit vid. I. 1 . contractam, eamque lectoribuS, certe Romanis, neque indoctis, perspicuam, efficacem, et gratiSSimam , oratoria quasi arte elaboratam, tamquam in t bula praecisa, una cum temporum distinctione, proponere ei placuit. Cum utrumque genus et breviter narrandi et oratorio modo proponendi, tum a rerum delectu et tractatione, tum ab elocutione et dictione pendeat, de utroque idendum est, et quidem primum, quomodo Velleius, brevitati G.
104쪽
studens, in rebus eligendis et tractandis, historici simul,
simul oratoris partes egerit. Rerum autem delectus duple est, non solum Summorum historiae universae capitum, Sed etiam rerum Singularum, seu partium, quibus illa continentur et explicantur.
In illis vero summis seligendis secutus est osterres lectoris Romani cognitione dignissimas, voluptate cognoscendi iucundas, ad animos commovendo gravissimaS, atque exemplo in utramque partem utilissimas. Quo ex genere Sunt omnia, quae ingenuum et liberalem hominem Romanum nescire dedecebat; quae eum de gentium celeberrimarum, inprimis suae, originibus , fortuna, incrementis virtutibus disciplina artibus inventisque erudiebant; quae magnitudine sua et effectorum vi tum in praesentem rerum statum, tum in consequentia tempora, erant gravissima quae et antiquitate, et novitate, et magnitudine et honestate lectores afficerent; quae vel ad honestum alliciunt, vel a turpi deterrent denique quae docent, monent, movent, delectant, quippe quae sequi
Ut vero, intuentes maiorem et integriorem Operis partem, res Romanas complectentem, Singula persequa mur, comerehendit Velleius ordine, quae vel ad vires opesque Romanorum auctas, et ad fines imperii sive per bella, sive per artes dilatatos, vel ad reipublicae sormam et ordinum dignitiatumque Statum, aut legibus novis, aut praeter ordinem legesque institutis, aut domesticis motibus transformatum, vel ad mores et disciplinam, eamque publicam, priVatamVe, immutatam, vel ad ingenii cultum et literarum artiumque incrementa atque astigium, vel ad Singulorum virorum fortunam pertinent. Harum rerum enarrandarum agmen quasi ducunt eae, quae publice, aut laris aut domi gestae sunt, statumque publicum commutaVerunt. Has , ut sese excipiunt temporis ordine, anni notatis, auctor disponit per totum opus, easque Singulas, quae Veluti partes potiores constutuunt, continua Serie persequitur, donec ad finem perducta sit earum expositio, ut Subsistere, et reliqua minus notabiliora, circa idem tempus gesta, Vel incidentia, quae autem erudiunt, moVent atque delectant, Subiungere queat. In quibus non Semper temporis ordinem strictim sequitur,
sed potius Memoriae impetum, rerumque 'similitudinem
105쪽
Invicem sese ultro in animum revocantium, Iocique Opportunitatem. Instar exempli sint ea, quae seditioni Gractacliorum II. - s. enarratae cap. z-10. Subiecit. Brevitatem sequens, in summo aliquo capite historiae tractando plerumque ab eo temporis momento, in quo rerum discrimen actum est, incipit, et, quae ad intelligendam rem priorum temporum memoria repetenda sunt, ea opportuno loco intertexit Vid. e. c. II. 11. SEq. IS. Neque tamen in re summatim exponenda praeterit, quidquid haud nescire lectoris interest a quibuSnam Scilicet personis, quo loco, quo tempore, quibu de Ru- Sis, quibus consiliis, viribus et auxiliis, qua ratione aliquid peractum sit Vid. V. c. II. 15 seq. In quo ita est diligentior atque copiosior, quo graviora sunt, in quae incidit, tempora; id. v. c. II. S-56. 4-S6 110-116. III. Seqq. Cum oster res narrandas perpetua oratione Omnibus partibus aptissime inter se connexis, persequendas sibi proponeret his transitione idonea iungendis, Oratori modo studuit. Praeter enim solennes transeundi et copulandi particulas formulasque, in transitu vel rei sub- Sequenti cum praecedente, quae causae instar habenda fili, nexum notat; v. c. II 2. 15. 100 vel acta, cum sequentibus in unum tempus incidentia, in memoriam revocat; V. c. II. 29. 4. S. 312. vel iudicio de rei narrandae magnitudine, quam operis modus paucis tantum
comprehendere iubeat, praemisso, lΙ. 41. T. 123. 29.
86 119. eodemque nonnunquam per sententias, interrogatione exclamationesque, animi adsectu plenaS, proposito, II. 166 110. 114. 122. legentium animo Praeparat atque intendit. Animis lectorum ita praeparatis, incipit plerumque a viris summis, sive civibus, Sive barbaris, vid. II. S. 108. 11S. aut virtute claris, aut turpitudine famosis, II. D. S. 6S qui primas rei partes egerunt, atque ad genus eorum et cognationem, II. 2 3. 17. 29. 41 59. ad
corporis eorum animique dotes, indolem, mores, Studialiterarum, sortunamque, vid. I l. l. et II. 11 45. ad i
ventutem et ad vitam, antequam ad rempublicam acceS-
tur; quibus ex omnibus indoles horum virorum, actionum, Susceptorum et rerum geStarum cauSae, quantum in per
Sonis insunt, perspiciantur. Quo in genere, ut quis est
nominis gloria maior, ita diligentior et copiosior est eu
106쪽
lelus in eius indole moribusque describendis, sibique ita
in hoc genere placuisse videtur, ut fere nunquam, ubi in homines ex utraque parte insignes inciderit, imaginem Eorum ob oculos ponere praetermittat. Hae morum notationes, quae opportuno loco insertae lectoris iudicium debis personis mire adiuvant, veritate et orationis brevitate admodum se commendant, insigne operi sunt ornamentum et delectamentum, varietate narrationem distinguunt, legentibusque sunt velut diverticula, ubi animus e longo et festinante transcursu rerum breviter propoSitarum requiescere queat.
Deinde ubi ad res ipsas accedit, ita, partibus Pr denter eligendis, summam rei conficit ut, quidquid e ctori ad eum perspiciendam plurimum interesset, minime desideretur. Pro exemplis sit inter alia belli socialis ILIO seq. et Catilinariae coniurationis brevis et apta XΡΟ- sitio. Sed non solum intelligentiae lectorum, verum etiam affectuum animi movendorum rationem habuit, iis quidem partibus deligendis, quae rerum et personarum magnitum dinem ob oculos ponant, admirationem excitent, metum iniiciant aut depellant, et laetitiam de exitu instillent, dolorem miSerationemque commoveant. Itaque egentium animos Saepius tenet, pericula discutienda oculis obiiciendo, v. c. II. . . I S. 109. 110. vires adversarias iuste exigendo, v. c. II. s. l. 4. 109. 110. impedimenta consiliis et rebus agendis obiecta exponendo, v. c. II. 1.M. zs. consiliorum quibus disiecta sunt, rationem, et prudentiam, agendique sortitudinem persequendo, V. C. ll. I l. et ΙΙ. S. coli. 111. 112 seqq. et tandem ad exitum vel haud speratum, vel deplorandum, V. c. II. S. 66 6 . perducendo.
In rebus autem sic tractandis et causis et effectibus rerum brevitatem suam instruxit, quod genus Vocantur gmaticum quippe causas vel rei universae, eiusdemque magnae stati in initio narrationis uberius subiicit, V. c. II. 2. s. 15 44. S. vel easdem partium et rerum Singularium expositioni intermiscuit, v. c. ΙΙ. 21. S. 63. 2.)neque Solum rationem habuit earum, quae certo con Staliant, vel tales sibi videbantur, Sed etiam, quae Sive plure circumferebantur, Sive quas coniectando assequi licebat V. e. II. . . S. a vero causas Vel e rebus antecedentibus recte derivat vel ex humani animi indole hominumque moribus, perverSi etiam, quorum ViS, Ommuni rerum experientia alia comprobata, re PS a Scri-
107쪽
ptore narrata consrmatur. Hoc ipso in genere placet VeI-leio plerumque sententiosa proponendi ratio, per locum
Conimunem cauSam comprehendentem ad rem essectam
transiens V. c. I. D. II. 30 31. 3 etc. Ad effecta autem rerum gestarum quod attinet, ea sunt primum re ipsae novae, ad statum publicum pertinentes, e praecedentibus sive exortae, V. e. ΙΙ. 2. 15.
22. 103. etc. sive ab auctore ex iisdem derivatae, v. c. II. 160. quippe quae eonnectendi peris partes, et subsequentia cum prioribus copulandi, magnam praebent Ρ- portunitatem. Deinde alia nos avit Velleius, vel ad disciplinam morum publicam , v. c. I. 13. II. 1. 3. 22. Vel ad instituta publica eaque sacra, v. c. II. 25. T. Vel ad singulorum hominum personas, fortunam, V. e. II. 9.
1. zz. 6. et mores, ex eventu rerum SuSCπtarum d-
sumtos, V. c. ΙΙ. 25. 28. 2. I. pertinentia. Etiamsi vero Velleio brevitatem sequenti, in graVissimis maxime rebus, iisque publicis, Versandum erat, men Varia rerum singularium, et antiquitate, et noVitate, et magnitudine lectores incientium, notitia opus Suum distinxit. Hoc e genere sunt, quae admiscuit, aut de Singulari virorum clarorum in re quadam administranda
gerendi Sese ratione; v. c. ΙΙ. z. 5. 55 11 . Gut de
laudabiliter, turpiterve lactis, sive eorum , qui parte rerum secunda egerunt; V. c. ΙΙ. 16 G1. a. o. T. 11s.119. 20. sive eorum, qui in fortunae societatem Venerunt; v. c. II. s. l. s. S. 120. aut de eorundem horum fortuna, facto vel casu quodam singulari nobilitata; V. c. II. T. 4 extr. 116 119. aut de virorum summorum vel honeste, vel sortiter, vel scite dictis, virtutem et indolem eorum declarantibus; v. c. . 10. II. 4. 14. z. 33. T. SG. aut de gentium familiarumque, inprimis adhuc Vellei aetate nobilissimarum, fortuna insigniori; v. c. I. 11. II. 10. coli. 2. 11. aut de rebus omnino ad antiquitatem pertinentibus, sive de dignitatum et imperiorum vicissitudinibus, v. c. I. G. 30 32. s.)sive de legum consuetudine in viris eximiis deserta, V.C. II. 12 30. Sive de antiqua severiorique disciplina, Vel publica, tam domestica, 1. 10. extr. 15. II S. 10. quam
militari, II. G. IS. vel privata, ΙΙ. 14. 114. 126 sive
de aedificiorum celeberrimorum monumentis, ad Velleii usque tempora perdurantibus, 1. 11. I. 1. S. S. coli.
130. 1. sive de rerum iu pretio habitarum initio; . c. II. τ
108쪽
Praeter haec variari opus suum Velleius, qui, qui quid scitu dignissimum atque utilissimum erat, sequebatur, digressionibus, quibus genera quaedam talium rerum, singulis aetatibus iecerptarum, una specie Contracta comprehendit, et post Iongam continuamque rerum aevi euiusdam gestarum enarrationem, ibi subsistere licebat,
legentibus aequiem et diverticula parato generisque harum rerum ipsius notitiam altius inhaerentem suppeditat. Cuius rei consilium ipse exponit I. 14. Duo autem maxime uni rerum genera, quae a perpetua atque recta a
rationis via digrediens perlustravit: alterum ad iterarum per diversas aetate. inter Graecos Romanosque statum, alterum ad sine imperii civitatisque Romanae propagatos Pertinens Sic tum ad colonias conditas et civitates cuvium Rom. iure donatas, narratione ad Carthaginem deletam perducta I. 14. 15. tum ad provincias Romani imperii, a Syria, Pompeii virtute subacta, opportunitatem nactus, II. S. et 39. excurrit, incipiens quidem ab harum rerum initiis, sed procurrens ulterius ad extrema, ubi desierunt tempora, ut, quidquid coloniarum conditum, quidquid provinciarum ad suam usque aetatem lactum Sit, his duobus locis comprehenderet ad literas vero Grae- ea ac Romanas quod attinet, primum post Macedonici
regni exitum, Marthaginisque et Corinthi excidium, di ex
quo inde illae deflorescere, hae vero increScere Coeperunt, lectorum mentes Velleius ad eam rem quae Suum animum Vehementer percellebat, intendit, qui scilicet fa-eium sit, ut summa literarum artiumque cuiuScunque neris persectio inter utrumque populum angusto temporis spatio finiretur quod ita evenisse in singulis generibus docet, causasque indagat, radiicitque quod non minus mirandum erat, Graecorum ingenia atque artes unis Athenis fere esse inclusas vid Ι. 16-1S. Deinde post Gracchanas seditiones, circa quas initia iterarum Romanarum efflorescentium, inprimis Oratoriae artis, incidunt, Summa ingenia oratorum, poetarum et historicorum huius et proximi aevi brevi cum iudicio enumerat; vid. II. 9. Neque minus, postquam narratio deducta erat ad Ciceronis con- Sulatum, a quo inde Augusti aetas, et eloquentiae literarumque Romanarum ceterarum summa tersectio incipit, huius aevi excellentia ingenia ad Sua usque tempora r censet; id. H. G.
Iam videamus, quomodo et oratoris quasi partes egerit historicus noster. Ipse enim rerum varie assicientium
109쪽
delectus incendere debebat animum scribentis, eumque sensibus varie ita commovere, ut facile assectionem e ba sequerentur, eandem lectorum animis instillantia. Hic
a ior rerum narratarum Sensus, et animus, Vel admiratione, vel indignatione, vel miseratione, vel laetitia ceterisque perfusus ubique spirat, et variis propositionum et orationis formis, quas figuras appellant, quaeque naturaliter animum vehementer assectum sequuntur, interrogationibus, exclamationibus, postrophis, anaphoris, Poly-8γndetis asyndetis etc. sese patefacit. Itaque et Omnino maiorem quasi sonum vocis addidit historiae, et maxime in ultima operis parte, in qua penitus admiratione et pietate in Augustum iberiumque perfusus, ad panegyricam fere rationem adscendit. Coni inprimis II. 126 129. seq. Ubique etiam aperit se studium magnitudinem e
su sui verborum magnitudine exaequandi, quod nonnunquam modum excedere, et in maius augere vel res Vel personas Videtur; ubique studium, prout quaeque SenSerat, orationis luminibus distinguendi, omnique Ornamentorum troporum efficacium, epithetorum gravissimorum etc. genere instruendi. Eorumdem assectuum modum naturaliter sequitur vel brevitas orationis, vel copia, inter
Frequentes quoque apud Velleium sunt sententiae, et
sententiosum dicendi genus, quod prorSus Oratorium St. Non solum enim, quae sinite de certis personis, rebus, temporibusque pronuntianda erant, ea infinita oratione proponit, et singula sub genere universo comprehendit, . c. I. 12 extr. II. . pr. 12S. extr. Sed etiam Saepius immiscet propositiones universas, . pronuntiata de uni erSO quodam rerum genere, vel ex ipsa re narrata et similium experientia hausta, vel in re singulari in animum scribentis revocata. His sententiis, quae quidem Iectoris animum acuunt atque instruunt, ita creberrime utitur Velleius, ut, cum simul aciem ingenii et mentis sapientiam Scriptoris aperiant, nonnunquam, ingenii acuminis ostentandi causa, avide eas captasse videatur; quod tamen aetati potius, quam scriptoris unius, erat. Hae Sententiae occurrunt legentibus, vel in fine rei cuiusdam narratae, ut iudicia de re exposita acuantur, regantur, et Sapienti quodam praecepto animi instruantur, V. c. I. 2 δ extr. II. 10 vel in transitione ad rem novam, eamque magnam mi ramque, Sive ad talis rei novum eventum, tum ut praeparet quasi animum v. c. II. d. 75 etc. tum ut de a
110쪽
sis earum communibus, sive in communi rerum hominumque natura, siVe in fortunae arbitri sitis, V. c. I. 12. Extr. II. u. M. 11 S. erudiat. Quo autem hoc genus Seu tentiarum maxime commendatur acumine, id quaesivit inprimis Velleius in antithetis, in quibus illud contraria sibi
invicem, et quidem non cuiusvis oculis obvia deprehen dendo, perspiciendo et concinnando sese prodit. Eadem haec antitheta regnant quoque in toto scriptoris narrandi genere, V. C. II. I. pr. 5. s. 4. 11 T. Quod ver scriptoribus acumina nimis captantibus accidere solet, ut non nunquam argutentur, adeoque in frigus putidum et puerile
incidant, id quoque Velleio obvenit vid. I. 16. S. II.
. 22. Contra concinnitas orationis, membrorumque COI gruentia, quod genus est ornamenti oratorium, cuique naturalis comes est oratorius numerus, a Velleio, in Sententiis antithetisque maxime, observata, verae ei laudi ducitur. Dictionem praeterea sectatur Velleius, non Solum gravissimam, Sed quoque exquisitam, a vulgari recedentem,
et insolentia ac novitate lectores afficientem, quam et oratores vel delectandi, vel animi sensus plenius et fortius eXprimendi gratia, quaerunt. Quasi enim vulgaris dictio
impar esset magnitudini sensuum atque vehementiae, Vel nova vocabula et dicendi formula invenit, . c. . . Ex
celsissime sortiit; ΙΙ. 35. altissime illuminavit II 64.
Os fulgentissimum vel frequentativa verba praetulit, Vel ad poeticam dicendi rationem adscendit V. c. I. u. Xtr. I S. extr. II. 4. 21. sis extr. 66 69. extr. Ut vero dicti ni insolentia suaviter afficeret lectores, qui nove dictatum forte amabant, captavit vel vocabula non admodum frequentata, deo antiquiores aliorum formas, vel rariores nec Vulgo obvias significationes, Vel insolentiorem e borum Vel cogitatione, vel grammatica ratione iungendorum modum. Neque contentus in sermonis Romani vestigiis institisse, in Graecorum quoque ditionem Vagatus est, decerpens inde non solum nominum propriorum sor mas, Scripturam et flexionem, sed etiam loquendi et construendi verba ratioue Graecas assectans quod tamen non in priorum exemplis, Sed nimium magis a entium, secit. Quamquam oratoris est, pro sensuum et adsectuum modo, vel brevitatem, vel copiam dicendi adhibere, easque Velleium quoque in per commiscuisse diximus magis tamen breve dicendi genus ei placuit, seu festinatione et velocitate cogitationis ad constringendam orationem ad-