Benedicti Ariae Montani Elucidationes in quatuor Euangelia, Matthaei, Marci, Lucae & Iohannis ; quibus accedunt eiusdem elucidationes in Acta Apostolorum

발행: 1575년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

BENEDICTIARIAE MONTANI

ELUCIDATIONES

EUANGELIA.

Quibus accedunt eiusdem elucida in Acta Apostolorum. . ANTVERΡIAE,

Ex ossicina Christophori Plantini Architypographi Regij.

5쪽

REGis Privilegio cautum es , ne quis alius praeter Christophorum Tlaminum, librum hunc titulus ent, Bend. Ariae Montani elucidationes in quatuor Euangelia, dc Acta Apostolorum : intra decennium imprimat , aut impressum in suas ditiones importet, vena- .

lemue habeat. qui secus axis,poenas o Regio exoluenda multabitur Put latius in Regio diplomate expressum est,

6쪽

AD SANCTISSIMAM

MATREM ECCLESIAM

CAPHOLICAM ROM. E IVS DEMQUE

V L L v M ad mortalem hanc vitam recte instituendam beateque traducendam, atque ad aeternam demum salutem obtinedam aut commodius aut certius aut Vtilius, aut maioris e

tiam compendij studium esse, quam sacri disciplinet

eius, quae utriusque testamenti libris traditur, tum quamplurimis a Spiritu sancto dictatis Apronutiatis sententiis monitum, tum usu ipso dc logioris temporis experimento edoctus, iam diu est quod intel

lexerim ex quo videlicet philosophorum scripta dc placita cum Christiani Euangelu simplicitate, au

ctoritate dc maiestate atq; etiam efficacitate confereba,Oportunitatem huic rei vacandi ex diuino beneficio nactus eo tempore quo ex scholarum meditatione atq; exercitationibus,in quibus meas partes

7쪽

utcunque feliciter sedulo tamen egeram, de turba in otium honestum solitudinemque me recepi.

Adeo namque suavem facrorum eloquiorum Cognitionem, adeo pulchram,adeo in omnes Vitae partes praestantem, adeo deniq; Christiano pioque homine digna cognoui, Vt mirarer valde, qui fieri posisset, ut qui ab huiusmodi contemplatione atq- CXem citatione alieni sunt, alicuius ingenu ac iudicij homines quicquam in vita habere iucundi vel grati possint,quod tanti talisque boni vel solari vel leuare

inopiam valeat, sine quo neque vitam ipsam vitam appelladam pute. Quid enim in hominis natura dignius,quid pr stantius, quant rationis sermonisque facultas dc usus existimaturr quippe qua non modo singulorum hominum vita, quemadmodum instituenda, sed commiinis etiam conitinctio & cietas,

quemadmodum colenda Conseruandaque sit, Cognoscitur & explicatur. Quod si harum rerum causa hominis natura inter cςteras animantes, pr cipue felix dignissiinaque es , utpote cui cogitare atque a- 'nimo meditarivi cogitata efferrei inq communem utilitatem eXponere a rerum omni hi conditore Deo donatum fuerit,quanto illud maius, quato praecla- rius est ducendum, non solum aliorum hominum

colloquium, sed Dei ipsius qui id verse reruni omnium cognitionis sapientissimus doctor Sc ipsius humanae felicitatis unicus est auctor, consiliis col-

8쪽

loquiisque moneri, praeceptis imbui δί instrui promissis pollicitationibusque excitari ι ac manifestis

promis rum donorum exemplis augeri consi mari.ὶ Equidemi vel minimani horum beneficiorum partem cum nullis mundi lituus diuitiis, nullis opibus, nullis voluptatibus, nullis delitiis conferendam cile tu mihi sanctissima mater Ecclesia

iam inde a puero persuasisti illud apud te siepissime

audire & canere do sto. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo i In via testimonio- rum delectatus sum, sicut in omnibus diuitiis. Bo- olim mihi lex oris tui super millia auri & argenti.

Quam qiuidem rem nihil ipse mihi praestantius

in vita atque iucundiuς fore duxer,m, quim ut in ter caeteros qui in tuis castris, mater fanistissima, variis muneribiis ossiciis excolendis intenti militant, us ex priuatis militibus vitae meae tempus inlacris libris admcam utilitatem legendis ponerem, ignotus tamen in mea litudine agerem, vel saltemcaquq didicissem. cum iis tantum communicarem, qui mihi vel familiaritate coniunctissimi, vel Consuetudine essent proximi. Sed cum praeter animi

consiliique mei propositum illinc diuulsus, peregrinari , & varia loca inuisere cogerer, atque illius otii mei cum amicis in flamiliari colloquio, tu tibi Ecclesia Mater in sacro i llo C 5cil io Trideti coacto ex ossi- impositi iure ratione reddere debere,amul

9쪽

tis saepissime monitus & postulatus, atque adeo es flagitatus fui, ut studia in sacros libros mea cum quamplurimis communicarem Christianis, atque id ut quam diligentissimc imprimis agerem, quorundam piissimorum ex te Virorum obtestationibus prouocatus sum, qui sibi plura de me pollicebantur quam ipse unquam a me praestari posse existimauissem. iactum tot ac tantis postulationibus, salua pietat reueretia, omnino deesse me non posse intelligerςm , periculum facere coepi facultatis mea: dc obsequi) tibi, Mater, hoc scribendi officio demonstrandi, inccpto in duodecim Prophetas mi

nores commentario, quod ante quatuor annos ti

bi dicabam , cui operam meanx qualemcunque, omnem tamen quam in sacris studiis a me poni Contigerit, consecrare constitui. Prodiere postea in

lucem ad publicum Chxistianorum usum celebem rima illa Biblia Philippi.Catholici Regis mei consilio, iussit liberalitate Antuerpiae eXcusa, atque per me Regis ipsius nomine tibi primum, Gregori

Pontifex maxime ac farinissime Pater primis pon-ficatus tui mensibus coram istique sanctae Romanae sedi oblata in quibus praeter nominis mei squi illud opus procuraueram) tenuitatem, nihil cxistimo ab aliquo, qui recte examinauerit atque animaduerterit, fuisse exceptum: quanquam ille qui

absoluto operi adiunctus est Apparatus, aliis quibusdam

10쪽

busdam partibus instrui post, neque incommo

dis, neque inutilibus;quas tamen temporis quo tanta moles constructa fuit, angustiis, nempe quadriennio mclusi, adornare Vt par erat, non potuerimus. Fuerunt interim alia nobis publicam uti

litatem perpetuo cupientibus per stilos dies composita vario carminum genere ad pietatis tamen cultum & studium destinata, quippe Vtraque Orationis forma Spiritum sanctum ad Ecclesiam suam iuuandam, oblectandam ω excitandam usum fuisse constat. Quibus omnibus laboribus nostris

quamuis exilioribus dc pro rerum argumentorumque grauitate leuioribus, tamen hominum de nobis itidicia experiri coepimus, plerumque aequa, eorum praecipue,qui non ex personae auctoritate ac dignitate, neque ex Verborum apparatu & ornatu, sed ex rerum ipsarum pondere dc utilitate aestimandum este arbitrantur. Huiusmodi enim animo ac mente affectorum quam plurimorum ex omni ordine

virorum quos ob multitudinem enumerare ac nΟ- minare superuacaneum modo esset) tum praestentibus iussionibus δί hortationibus, tum epistolis ac mandatis & tuo praecipue sanctissime Pater iussu permotus atque impulsus fui, ut iuuandis hoc officu genere Christianis fratribus meis Sc sacrarum disciplinarum studiosis totum me dederem, id quod ipse quam libentissune excipiens diuino beneficio

SEARCH

MENU NAVIGATION