Christoph. Wittichii AntiSpinoza sive examen ethices Benedicti de Spinoza, et commentarius de Deo et eius attributis

발행: 1690년

분량: 439페이지

출처: archive.org

분류: 철학

431쪽

Benigne Lecton '

DEio, quasequuntur literis, paucissic habe . Vir doctas a

que in scriptis Spinora haut male versatus, ad petitionem Auctoris nos,i , argumenta palmaria, quibus communem atque orthodoxam sententiam de causalitate universi, ejusque a Deo di*-ctione impugnat Spinoἰa , in prima epistola complexus est, hae autem in altera, qua sequitur, refellit ac plane enervat Noster ἔκ lintichius. tauibus cum in dijudicandis iis, qua in utraque hujus libri parte traduntur, se quidem eorum continentiummarium , te non parum adjutum iri nobis visum sit, easdem hac occasionepublici facere juris non dubitavimin. Vale, isque utere.

432쪽

Viro plurimum Reverendo atque Celeberrimo

Tandum est honesto viro promissis, si ad minimum recenseri se in numero negligentium non patiatur, minus mihi quidem, quam cogitaveram, otii superest, ut de re tam ponderosa disputem, meque a cingam proferre, quae pro B. D. S. sententia cir- ca quaestionem, quid1 eusM'in medium produci posise videntur. Scribam tamen breviter ea, quae t nci dunt mihi, & tanto lubentius, quanto magis animo vol vo, me a virotam Solido & persipicaci lumen purius posse frenerari. Esto itaque

m κριις δεν, An De is altasubstantιa ab unire a natura distincta,q- ex ni- Dis Mundum crearis: An vero Mundu pertineat ad naturam Dei, quateniueam consideramiu, ut Ens infinite cogitans re extensum. Postremum qui

dem tueretur B. D. S. quantum potui Percipere mentem ejus, seviquentibus rationibus. Distingueret inter ideam de Deo fictam impuramve, vel veram&distinctam, cui nihil imaginationis, sed quod puri tantum intellectus est, immiscetur. Este Deum Ens perfectissimum apud omnes in confesto esse, statueret; sed quid pura puta ratio, ut tale, Concipiat, inquiet, non est atque sicile determinare ἔ tum propter praejudicia infantiae secundum quae unusquisque fere , si se eXaminet, paulo aliter de Dei natura sentit, quemadmodum variae nationes diversimode de Ente illo cogitant, tum propter ossicium , amicos, famam aliaque, quibus quilibet propter naturalem conatum conservandi suum individuum ita assicitum, ut aliquando aliter acaliter pro status felicioris vel infelicioris &c. diversitate de quibusdam rebus sentiat; tum postremo propter vim nostrae imaginationis, qua dissicile accidit distinguere inter adaequatas & inadaequatas rerum idcur

433쪽

quae vis, quanta sit , vel in melancholicis apparet , qui tape per totam vitam ab opinione sua insulsissima se abduci non patiuntur. Sed ad rem propius accedamus, di quaedam argumenta, quae adinvertus nostram sententiam produci in medium Posiunt, proponamus, in quibus naturalem praecise ordinem sequi haud necessum erit: sed ea, uti mihi nunc suggeruntur, exponere sussiciet. U. quidem, dieit autor noster, impossibile est tarmare conceptumereationis ex nihilo,quod necesse seret ad eam stabiliendam: quod si dicas revelatione nos edoceri: sed ne quidem sine hac determinata veritate, de tali revelatione Dei certus fieri potero, uti fusius posset demonstrari; daturque in idea creationis ex nihilo, secundum SpinoZam, contradictio, uti ex sequentibus patebit. IIv. Cum Ens persectissimum necesiario agat persectissime, sequitur quodcunque operatur, aliter esse non posse si itaque mundus non potuit non fuisse , Deus sine eo persectus concipi non posisit, pertinebit is, sic volente Spinoeta, ad Dei naturam, utpote ne

cessarius ac aeternus.

IIIQ. Ens beatissimum & persectissimum nil potest velle praeter

se, quia quid producere eXtra se naturam summae beatitucinis icpersectionis evertit , qui nimirum ea potitur, quomodo siue contradictione aliud quid extra se velle potest concipi Θ rogabit Spinoeta, ac pro responso sibi ipsi dabit, non magis ac mons sine convalle.

I UR. Ponamus, inquiet, mundum non pertinere ad Dei naturam, eum, ipseret, Continere persectionem quis negabit Z erit ergo aliqua persectio realiter a natura Dei distincta. Si regeras, eam persectionem esse in Deo eminenter ue hoc author pro mero termino habebit, rationem addet, quia illius conceptus nullus larmari potest in respectu ad Em illud persectissimum. Atque haec quidem nunc obvia sunt; quod vero Deum ut substantiam a mundo diversam consideremus, oriri potest, dicet Spin a, exinde, quod Deum concipiamus ut architectum sermatoremve , quos consuevimus vulgo ab opere ipso realiter distinguere. Nunc reliquum est, ut videamus specialius, an extensio possit ecdebeat ad naturam Dei restiri; quod sic quoque autor Conaretur demonstrare; quia contradictorium est, cogitare substantiam tan-ttim cogitantem producere aliam substantiam extensam , quae nil cum illa commune habet, quae ergo cum per seipsam cognosci

Posset, alius Deus foret, quod est absurdum. Exin

434쪽

Ex ensionem autem naturae divinae haud indignam esse,hisce conficere studeret rationibus;quia simplicissima est,qui talis,ac aetereaWin nita, ut ex nostra de extentione idea demonstrare satagit;item tantii m, puto intellecitu concipitur, ac sub sensus cadere nequaquam potest. Si dices, potentia infinita poterit extensum ex nihilo Produceiare, idem est, inquiet, ac si diceretur, infinitum potes extra numerum infinitum atium ponere. Si distinguas inter infinitum extensione σ perfectione, regeret, infinitum persectione cogitari sine contradictione non posse, si infinitam extensionem, quae& summum attributum est aeternae persectionis ab eo removeas. Porro si dicas, extensio nori est cogitatio, Deus autem simplicissimus concipitur, nec ullam compositionem vel realem vel modalem patitur ; regeret, illa csse attributa aeternae substantiae, quae Conveniunt in conceptu infinita tis : Idem namque est Ens infinitum , quod modo sub attributo cogitationis,modo extensionis concipitur. Habemus quidem ideas cogitationis & extensionis, ita ut una id ea non sit alia eo resipectu, consuevimusque iis immiscere ideas speciales corporum & particularium id earum : Sed quia, quid sit is cogitare, quid eXtensum, quid

infinitum esse non clare explicare possumus, nec etiam possibile erit ex eo aliquam compositionem concludere : quis namque negare

poterit, si unumquodque attributum considerari posset in sua perinsectione, distinctionem exinde nullam orituram, nisi rationis, quae compositionem nullam parit Z Sed, perget Spinoeta, id ponamus obscurum, non tamen id, quod clarissimum est attendenti, negandum erit : & multo simplicius dicet autor omnia hac via declarari possunt, quam si ponas duas substantias plane diversae naturae, qua rum tamen una ab alia producta erit, tutiusque consulitur Dei Simplicitati dc Summaeperfectionisi mundum ad Dei naturam reseras,quam ab ea distinguas , ut omittamus, ea , de quibus circa Dei attributa , decreta & quaestiones theologicas ineKtricabiles se torquere solent Philosophidc Theologi plus aequo, ex illa sententia plana esse, & hoc demum modo viam praeparari, ut omnes tandem nationes in unum coalescant , & idem de Deo dc religione sentiant. Atque haec quidem sunt Vir Clarisime, quae nunc proponere e re judicavi; sententiam tuam brevi expectabo; dubio procul dc eas tibi movisti dissicultates ic plures etiam. Uale Vir Venerande dc certum habe, quod totus ex animo tuus sim. Dabam .... Kal. Feb. Α'.

435쪽

EPISTOLA II.

CHRISTOPHORI WITTICHII

Resp/nsio ad praecedentem.

STatum controversiae a te non male ex mente Spino constitutum este, Iibere confiteor. Video enim SpinoZam una cum aliis statuere, Deum ut Ens persectissimum esse concipiendum, & omnino videndum, quod sive quale sit illud Ens, quod persectillimum dici queat. Non tantum autem hic praejudicia Infantiae &c. cavenda, nec solummodo cavendum, ne vis nostrae imaginationis ideam illam Dei consulam, sive ut loquar more Spinoetae, inadae- quainm reddat, sed etiam , ne perfectionem eam emi persectissimo attribuam, quae aliquam imperfectioncm habeat admixtam & implicatam, in quo peccatum esse a Spinoeti mihi animadvertiste videor; nec tamen tantopere metuendum nobis est ne vis imaginationis nos confundat, si Spinoetam ipsum audiamus p. 38 r. & 47o. inter se invicem col latis. Sed ad argumenta, quae ex Spinoeta producis. Primum est 1 creatione petitum, de qua dicis, non posse

nos creationis ex nihilo formare conceptum, darique in idea creationis ex .

hilo contradictionem : sed vel Iem, ut illain contradictionem vel leviter de- ' monstrasses, quod non secisti. Definitio Dei , quae VI. est Spinorae p. I. Eth. nihil minusquam Deum expriInit . uti ego prolixe ostendi, quae deseribere hielongum foret nimis. Ea, quae de creationis possibilitate, imo necessitate demonstravi, tibi antehac legenda exhibui. Certum cst omnia esse a Deo; non negat id Spinoga, ergo ea ita sunt a Deo, ut ex ipsius natura sequantur tanquam naturae Dei diversemodi, velut ab ipso ex nihilo fuerint ficia. Prius, quod statuit Spinoeta, absurdum est vel eo nomine, quod juxta ipsum Spinoram p. 449 & 4s3. sic debeant esse in Deo, uti in illo sunt ipsius decreta, unde creaturae nihil erunt, nisi ipsa Dei volitio, vel Dei intollectus & cum Dei intellectus sit ipse Deus, lapis erit Deus. homo erit Deus Sc. nec opus erit, ut

huic rei immoremur, mod5 ostenderimus in creatione ex uihilo nihil esse ab- nardi. Hic vero ante omnia cavendum est, ne aliquid hoc solo nomine pro absurdo habeamus, quod nequeamus intelligere : nam sic & Spinoeta non auderet dicere se, quomodo omnia fluant ex Deo tanquam cause immanente,

non intelligere Z vide illum p. 388. Dein diitinguendum puto inter duas has propositiones, Creatura facit aliquid ex nihilo ct Deus Deit aliquid ex nihilo.

In priori esse repugnantiam concedo, in posteriori nullam esse altero. Quan- do autem dico Deumfacere aliquid ex nihilo, mens mea e st, quod eum as aeterea

praeter Daum uulta res , hoe est, nihil esset, Dei potestia sit factum, ut res fierent sic ruas ex ribilo emergerent. Creaturae potentia semper pro objecto debet Dissiligod by COOste

436쪽

bet habere materiam, in quam agat, non ita Dei potentia. Dei potentia est infinita & maxima, quae si id operandum praerequirat aliquam materiam, non stret maxima,mMor enim procul dubio est potentia, quae non praerequirit materiam ad agendum, quam ea quae praerequirit, cum sic supponatur a materia dependere; at summa potentia a nulla re dependet, ex nihilo autem aliquid producere nihil aliud significat, quam illam potentiam, quae producit, anulla te dependere non ergo creatio ex nihilo est contradictoria; imo necessario ea sequitur ex ea potentia, quae a nulla re dependet, cujusmodi est potentia Dei. Dein res, quae egistunt, vel existunt vi suae essentiae, vel existunt petproductionem Dei; quod vi suae essentiae existit, illud habet existentiam ab aeterno; haec enim ratio flanda naenialis est aeternitatis, sive aeternitas inde oritur, quod aliouid existat vi suae essentiae, ergo quod non existit vi suae essentiae, aeternum dici nequit, &propterea id, quod existit per productionem divinam, existit in tempore, sive habet e1 istendi initium, &per consequens, cum non sit ex Deo tanquam ex materia, neque aliquid aliud Deo sit coaeternum, uti constat ex dictis, ergo non est ex ulla alia re adeoque ex nihilo : Sed ego transgressus sum limites respondentis, cum SpinoZae mret probare , verum

postea brevior ero.

Adscisdam respondeo,supponi non probari, Deum ab aeterno debuisse aliquid producere, Ens persectissimum, quando agit, agit necessario persectisssimo modo fateor; sed nego, non poste concipi ens perfectissimum, nisi agat, h. e. aliquid extra se producat. Nego Deum non posse concipi perfectum sine mundo : Deus sine mundo est insinua cogitatio, infinitus 3nteuectata, infixita

voluntas, in ita potentia.

Ad tertium argumentum dico, verum esse,qudd ens persectissimum & beat insimum nihil posset velle praeter se, si per velle intelligas acquiescere tanquam in summo bono : Sed nego ens beatissimum nihil poste velle em cerc praeter se, nullam posse ponere extra se persectionem finitam. quin imo e contrario statuo tem finitam, si existat, uti jam non est negandum, non potuisse existere, nisi per istam voluntatem Dei infinitam, ex se enim cum habeat existentiam

tantum possibilem, ut habeat actualem, opus est intercessisse voluntat m sive potentiam influitam, probandum enim tibi incumbit σι beatisimam nullam Isave is extrao ponere perseritionem finitam. In quarto argumento iterum supponitur non probatur, absurdam esse mum di presemonem a natura Dei realiter eo distinctam. Ego vero contrarium absurdum putem, idque credo me demonstrasse alicubi, quod nunc non necesse est describere. Sed hoc potius videris requirere, ut ostendam omnes persectiones, quae non sunt in Deo formaliter esὰ in ipso emineuter : Dicis enim

autorem id eminenter pro mero termino habiturum, quia ejus conreptas nullus sor-

mari possis, in respectu ad ens illa ersm mum. Hujus rei ego nullam video causam, nisi supponas in Deo omnes perfectiones csle mr maliter, quod estis Misqmis In natura Dei necessario concipio absolutam & summam persecti nein eamque in quovis ejus attributo necessarid contemplor,adeoque comparationem, instituendo attributorum di vinorum inter se invicem, uultum reperio, quod majorem persectionean habeat altero.

437쪽

Dicit Spinoeta In explic. defin. VI. pari.I. Luod absolute insaeitum est, ad Hauseat iam pertinere, quicqui essentiam exprimit, ac nullam negationem invo is,

juxta hanc cogitationem Deo non possum assignare e 1 tensionem; cretiatio exprimit ementi m Dei, & negationem nullam involvit, quam etiam Deo assisnat Spinoza pari. 1. Prop. l. Est enim cogitatio actus, quem res cogitans in se ipsa sormat,qui sic quasi in seiplum reduplicatur, quatenus conficientiam habet, nulla hic involvitur negatio, pollum cogitationem concipere absolute infinitam , quae ex se ipsa sufficiens iit ad existendum : at e Stentio dependentiam, meram aliunde inscrt, &pals veste habet extensum enim est quid passivum de dependens dicit,neque id aliter concipi potest,minorem enim longe habet perfeAionem, quam eam, quae in cogitatione reperitur ' negationem etiam inis volvit, quatenus nihil est in extentione , propter quod ea possit concipi ut sussiciens ad existendum : Si igitur extensio non sit formaliter Dei, nec ea sita seipia, utique est a Deo , ergo Deus habet tantam persectionem, per quam aliquam poteli producere persectionem,quae negationem invol vit Haec enim peria sectio Dei continet in se persectionem illam, quae extosio vocatur, quod est, quod solemus intelligere, quando dicimus aliquid elle in aliol em nenteν :non enim potest terminus reJici, quando res admittitur, ad summum quaestio tantum foret de nomine. Probas potica ex mente Spinoetae extensionem ad Dei naturam posse & debere reserri. Dicis eontradictorium esse cogitare subsantiam tantiἰm cogitantem pro- dueero alia ubstantiam extensam, q ια .ιι tam illa commvns habet, quae ergo eum

perseipsam cognosti post, AElius Dein foret, quias absurdum. Haec enim contradietio Jam antea sublata fuit, quatenus ostendimus creationem ex nihilo nullam implicare contradictionem, imo plane elle necessariam. Ambigua mihi vero valde est ista phrasis, perso cognosci posse, vel enim denotat ita cognosci, ut non cognoscatur in alio tanquam in sub ecto, vel significat sic cognosci, ut non cognoscatur in alio tanquam in causa priori sensu si accipiatur ista phtosis, certum est extensionem per sic cognosci, quia non cognoscitur in alio tanquam in subjecto, sed potius est subjectum omnium suorum modorum. Inde verti non sequitur, ut sit alius Deus; led tunc demuni id sequeretur, si extensio non cognosceretur in alio tanquam in causa, sed si talis esset naturae, ut sibi

ipsi ad existendum sussiceret, quod est falsissimum, & sc lapsus perpetuo est Spinora in confundendis istis, quae fuerant distinguenda. Pergis & gicis extensionem Dei natur ι haud indignam esse, quia est simpluissima qua talis , aeterna aeis ita, tantum paro intelIcctu concipitur, acsubsensus nequaquam cadere potes.

Ego vero nego esse simplicissimam, cum sit divisibilis in partes, saltem cogit tione, id quod vel sic potest concipi: negare non potest Spinora, quin ista pars extensionis , quam oculis usurpamus sit divisa , quatenus abscisia est a reliqua parte infinita; potuit c. inde abscindi per divisionem&sic tota illa ex tensio infinita potuit dividi, neque etiam putem hic negari posIe, quin ab ista

extensione infinita, a qua nunc tanta pars , quousque oculos nostros evibramus potuerit major pars, abscindi, &sic porro. Reliqua ergo ista extensio infinita semper ut divisibilis concipi potest. Extensio ista etiam aeterna non est,

quia non existit vi suae essentiae, quod ex antedictis potest patere : infiniis si dicatur

438쪽

catur non tamen absolute esti trita, ne quidem ex mente Spinoetae, cum negationem involvat, uti ostendimus, sedum plicitas naturae divinae plane everiatitur , si dicas attributa ei adeo diversa convenire, quorum quodlibet diversam plane habet essentiam, cujusmodi est cogitatio & extensio. Potentiam i finitam posse extensum ex nihil producere, non tantum diri, sed superius

etiam probav i; si auxia Spinoetam dicas hoc idem esse, assi dicerem, is itum nysest extra insiluitum numeram alium ponere, fateor, me hanc identitatem non capere, nisi forsan eam conciliet consa sa acceptio vocis tonitum, quam tollat distinctio vocis in infinitum extremne & tinuitum perfectione : an verb putas potentiam tu finitam e Ie nemerum infinitum, atque ita existimas, dum exten. sio producitur eam poni extra nemerum infinitum, quis haec concedet 8 quando Deus extensum ex nihilo producit, eisicit, ut praeter se, qui est infinitus persectione, aliud etiam existat infinitum, quod est infinitum extensione, &nihil habet cum priore infinito commune praeter nomen. Nihil vero contra istam distinctionem facit, quod ex Spinoeta regeris, infuitum perfectisne cogitari De contradictione non posse, si infinitam exieusio em , quae summam es attributam aeternae perfect/onis ab eo removeas. Hoc enim totum nititur diversa deis

finitione Dei, qua eum concipit tanquam constantem infinitis attributis, qu rum unumIuodque aeternam ct infinitam esseeutiam exprimit , unde concipit in Deo diversas realitates & essentias diversas, cum tamen. si recte velimus philosophari debeamus statuere, substantiam habere uuam tantam attrisurum reale, quod eius essentiam consitu t, di per quod una substantia ab alia distinguitur , quae diversum plane habet attributum reale , quod lus essentiam constituit . quamvis varia possimus cuilibet substantiae assignare attributa notionalia. Dum cogitatur infinitum perfectione , cogitatur talis perfectio , quae nullam involvit imperfectionem, & quae propterea est infinita; atque hinc Opus est, ut ista perfectio in cogitatione tantum dicatur consistere, ut ita illud infinitum persectione explicetur per infinitum cogitatione. Vides quom do possit cogitari infinitum persectione, etsi ab eo removeas infinitam extensionem.

Ultimum Spinoetae restat, quos extenso ct cogitatio sint duo attriuia nobis e

gnita aeterna Iubstantiae , quae conveniunt in conceptu infinitatis, idem namque

esse ens in itum, quod modosub attributo cogitatiouis, modo sub attrisuto ex-rensionis concipietas : Ego vero existimo hunc conceptum infinitatis, in quo conveniunt extensio & cogitatio , esse nimis contusium , & non nisi notionem aliquam abstraflam repraesentare, quae non in re, sed in nostra cogitatione tantum consistit: Ens enim infinitum sic abstractum ab extensione & cogitati ne vix aliquid aliud nobis repraesentat, quam communitatem nominis, saltem ego nullum distinctum conceptum formare queo, quomodo enim Ens ilis Iud in sinitum, quod sic abstractum ab cogitatione extensione, nescio quid sit, possum modo sub attributo extensionis, modo sub attributo cogitationis conciperet quomodo crit idem Ens , quod sub attributo extensionis concipio. cum illo. quod concipio sub attributo euitationis, nisi idem sit extensio oc cogitatio : & si idea extensionis est diversa ab idea cogitationis, uti fateris, ergo

. cliam

439쪽

etiam id, quod in re respondet istis id eis, non potest dici idem : Sed dieis nos ri cogitare , τῆ extenssum, ri Insi'itum esse, ον clare explicare posse , atque inde putas, po ῖoile non esse ex eo oli1uam compsitiovem concludere, eo quod si usumquodque attributum possemu con' rore in Iua perfemona , distinctio iido non atia sis oritura, nisi rationis, quae empositionem nullom parit. Quae equidem miror, quomodo dicas. An negare Potes nos intelligere cogitare, quod si hoc non intelligamus clare , culus immediate nobis sumus conscii , & per quod, si quidquam clare intelligamus , hoc ipsum intelligamus, non vicfeo quid etgo clare intelligamus; an non intelligit quilibet, quid sit extensem in Duum latum, o profundum , haec sane adeo clata iunt, ut per definitionem ea non tam clariora simus reddi iuri quam tenebris obducturi, quod faciendum non esse,nosti, monuisse Carte lium in I. par. I rinc omnino quilibet intelligit, qui non sponthccecutire voluerit, cogitatioem es la quid plane diverium ab Oxtensione, ea nihil reale inter se commune habere, &per consequens, si ea inter se invicem uniantur, veram ct real m compositioπem ex iis esse oritaνam. Concludis multo simplicias, inquiet, Dinoeta hac via aeclarori omnia possunt, quisms ponas duas substantias plane Hverse naturin,quar m ramen una ab alia prodocta erit. Ad quae non alia refero, quam, quω Obiervem cum haec via Spinoetae adeo sit salebrosi, caliginosadc impervia, ditam aperie contradictoria ponat, nos eam relinquere oportere, & viam a Cartesio in Ventam, esse calcandam, quae vel ex hac ipla comparatione cum via Spinosistica facta est luculentior.

SEARCH

MENU NAVIGATION