장음표시 사용
421쪽
nituit. Necessaria ergo iant omnia, tum ex eo, quod posita Des Voluntate, quae omnipotens est & essicax, qua facit omnia, quae vult, res illae non possunt non fieri & este, turn etiam quod voluntas Dei aeterna de illis rebus talis est, ut alia esse non potuerit, non quod dependeat ab ill iste bus extra Deum, sed, quod eo ipso, quo est Voluntas Dei, est talis, qua voluit id, quod est optimum, atque tandem, quod omnes res ita inter se invicem ordinaverit, ut perlausas intermedias quilibet effectus Certo producatur, eo modo, in iis circumstantiis, quas Deus concurrere, & simul esse voluit, qua ratione omnia censenda sunt fieri quoque per caulas necessariati Unde distinctio, quae est inter caulas necessarias & Contingente4 non nisi respectu nostrae cognitionis locum habere potest. Quod hodie tegula decidens ex tecto hora decima occidat praetereuntem Maevium, Dei fit voluntate aeterna, qui ita disposuit omnes causas simul concurrentes ad hunc effectum producendum, ut ea ipsa hora omnes adsint & operentur, scilicet, ut tegulla eo tempore sit ita
praeparata & soluta ab iis , quae assigebant tecto , ut vel mole tua vel vento impulsa decidat; ut Maevius tali tempore ita sit dispositus , voluntatem habens eundi ad istum lacum; ut omnes circumstantiae ita sint dispositae, ut hoc ipso momento, quo decidit tegula, ita sit constitutus, ut tegula possit sic ferire caput, ut vulnus lethale inferatur. Atque ita judicandum de aliis quibusvis effectis , quae contingentibus dicuntur fieri Causis, quae contingentes non possunt dici, nisi habita ratione nostrae cognitionis, quod nos non attendentes nisi ad unum aliquod eorum, quae simul concurrunt ad istiusmodi effectum producendum, v. gr. ad tegulam decidentem, quae, quia saepe decidit nullis praetereuntibus hominibus, vel non ita constitutis, ut casus ille vulnus lethale queat infligere, dicimus tegulae lapsum esse causam continis gentem Maevii mortis, quia non attendimus ad reliquas Comurrentes circumstantias, quod nempe tunc temporis Maevius. sit eo situ, ut non possit non tegulae lapsus vulnus lethale ei inserre. Sic igitur in rei veritate nulla iunt futura contingentia, sed quaedam necessario sutura dicuntur contingenter futura ob defectum humanae cognitionis. Atque sic sacile deciditur quaestio, An Deus certo cognoscat futura contingentia Z Cum enim omnia, quae sunt in mundo, non fiant nisi ex divina voluntate, qua constituit ordinem omnium re-
422쪽
eum, impossibile est & contradictorium dicere, Deum ista omnia
non certo cognoscere, quum non possit non istius suae Voluntatis sibi esse consciusι Dein, quia ista omnia, quae fiunt, fiant per causas necessarias , quibus omnibus simul positis & concurrentibus, non possit non poni effectus, illaeque omnes causae hoc habeant ex dispositione &ordinatione divina, fieri non potest, quin Deus istorum omnium habeat certam cognitionem. Neque hic ulla amplius dissicultas esse potest, nisi quae moveri potest ratione causarum libere agentium: verbi gratia bellum movetur inter duos Reges, potentiorem alterum, alterum longe impotentiorem. Consiliarii potentioris moventur ad proditionem, ad suggerendum consilia noxia,. . id totum a voluntate eorum pendent, alii enim forte non moverentur; sequitur Rex consilia sibi noxia, cum posset non sequi; committitur praelium, subducunt se Duces vel ita pugnant , ut vinci velinti, inducti & inescati pollicitatione magnete summae argeniati , vincitur Rex sortior; postea iterum congrediuntur, alia omniα eveniunt, Rex ducitur aliis Consiliis, removit proditores, substituit fidos & acres duces, evadit victor, sed praelio cruento, debilitantur utriusque exercitus vires, trahitur bellum, tandem pax sancitur certis quibusdam legibus. Deus tamen haec omnia exactissime novit, dc sic potuit accurate praedicere di bellum & ejus eveniatum. Ab aeterno enim constituit, ut alterius Regis consiliariis hoc
tempore nummi offerrentur, ut moverentur & inescarentur amore
istorum nummorum, ut consilia talia suggererent, sic voluit etiam dispositum esse Regis animum, ut consilia ista prava audiret& χἀ queretur dc sic de reliquis. g. LXIII. Ex his autem, quod Deus varias ereaturas aeternae sua voluntate condidit & continuo conservat , naicitur relatio ilia larum creaturarum ad Deum di vice versa Dei ad creaturas. De eo
vix dubitari potest ab ullo, qui naturam Dei intelligit, & ea, quae
in superioribus fuerunt dicta, recte fuerit meditatus , tantum considerandum est aliquanto distinctius fundamentum istius relatio ianis, & modi loquendi cum ipsa natura rei convenientes rite su nudisicernendi, &, qui maxime sunt Convenientes, adhibendi. Relatio ista dicit unionem quandam Creaturarum Cum Deo, quae eX- primitur, dum Deus istis creaturis dicitur Dum Deus omnes.
creaturas creavit, adfuit illis, ecdum easdem adtae continuo con-
423쪽
servat, adhuc illis adest. Consideremus, quomodo res corporeara . sint aliis, item res cogitantes, de tandem, quomodo Deus aliis adsit intelligemus. Res corporea: adsunt aliis per id, quod habent, non per id quod non habent. Habent res corporeae omnes extensionem, quae naturam earum sive essentiam constituit; quaedam etiam habent motum. Adsimi ergo res Corporeae per suam extensionem & per suum motum. Rescruntur autem res Corporeae vel ad alias res coris Poreas, vel ad res cogitantes. Res corporeae relatae ad alias res corporeas mole sua dc extensione sua alia corpora eχcludentes , sibi
ipsis faciunt locum, quem mole sua& magnitudine occupant. Sic. dicuntur esse in loco, quem sic substantia sua extensa replant, atque ita hujus suae extensionis extremitate alia corpora circumjacenistia contingunt, quibus sic adesse dicuntur. Adiunt ergo proprie iis corporibus, quae sic immediate uia superficie eontingunt, aliis corporibus remotioribus ita adsunt, ut diverso respectu ab iis etiam abesse queant dici, sed prioribus dum adsunt, eo ipso nulla ratione dici possunt ab iis abesse. His vero adsunt per intermedia corpora, sicque vel propius adsunt vel remotius, prout plura vel pauciora corpora, item minora aut majora inter haec di illa corpora intercedunt. Sic vero de Deo non est cogitandum. Deus nullam habet molem nullam extensionem : per eam ergo non adest corporibus, non enim potest adesse .per id, quod non habet. Sic Deus proprie loquendo non est in loco, non est in ubi, non est in omnibus locis & ubi, sive, quod idem est, non est Ubique. Haec phrasis, esse in loco, esse in locis, esse in omnibus locis , aliquod Morporeum ponit fundamentum, quod in Deum non cadit. Adsunt etiam res Corporeae per suum motum aliis corporibus 8 quod duplici potest intelligi ratione, vel
quatenus per motum recedunt e vicinia Corporum quorundam in viciniam aliorum, vel quatenus permotum alia corpora impellunt
di sc motum quendam iis vel eoium partibus communicant: priori modo ita adsunt, ut simul quoque recedant 3 adsunt per momentum & sequente absunt 3 posteriori modo aliquid per suum motum in corporinus operantur & producunt. g. LXIV. Sed dicuntur etiam adesse rebus cogitantibus. Hujus relationis iundamentum non est situm in rebu4 corporeis; in se enim nihil neque per suum motum neque per suam extensionem
ad id onserre posiu ut , sed suadamentum illud petendum est ex ipsic
424쪽
rebus eogitantibus. Hoc nor positum est in ipsa cogitatione, qua talis est : possunt enim res cogitantes finitae cogitare de aliis rebus, non de his ipsis corporibus. Non ergo adsunt, quando de illis hae non cogitant. Sed si de illis corporibus cogitent hae res cogitantes, corpora illa adstrat iis, & vice versa res cogitant. adsunt illis coris pol ibus. Cogitatio autem ista vel est simpleX illorum corporum cognitio; ita quibusdam corporibus adsunt tantum per Cognitionem; vel est volitio quaedam circa illas, eaque vel talis, ut per istam vo-Iuntatem res istas sibi Jungant, cujusmodi voluntas amor appellari solet , sic adsunt iis amore , & hinc ortum illud diverbium, Amans est ubi amat; vel cogitatio ista denotat talem volitionem, per quam in illa corpora operantur & in iis aliquid producunt & essiciunt,
si .e immediate sive mediate; ita adsunt corprii bus, quae movent, quibus mutationem aliquam inserunt. Hae porro res cogitantes etiam adsunt aliis rebus cogitantibus, similia obfundamenta, vel cognoscendo eas vel amando, Vel aliquam mutationem in iis eff-ciendo, v. gr. essiciendo ut intelligant aliarum conCeptus; ita anima Titii linguam ejus gubernans, ut certa quaedam verba producat, quibus ejus mens eX primatur, quam me vult Cognoscere, emiscit sic, ut ejus intelligam mentem. Ita anima ejus adest meae antismae, &vice versa mea anima adest animae ipsius. .
g. LXV. Deus , qui est res cogitans infinita , adest quoque& omnibus corporibus & omnibus rebus cogitantibus finitis, per id quod habet, & eo modo quo habet. Sibi ipsi adest, sive praesens est aeterna sui ipsius cognitione & amore, iuXta ea, quae prius fuerunt dicta. Habet cnim cognitionem sui ipsius eo ipso, quod est res cogitans infinita, habet infinitum sui amorem, vel hoc ipso, quod te summe perfectum persectissimo& infinito modo cognoscit& exhaurit. Creaturis item adest per id, quod habet quod est intellectus
sive cognitio, Volitio, Potentia, Essentia. Primum a nobis concipitur' adeste creaturis per intellectum & cognitionem , dum de iis sormavit ideas, per quas essentias earum constituit, juxta dicta in antecedentihus; non enim habet ideas aliunde dependentes, sed ipse omnium id earum de rebus creatis est auctor. Intelligendo istas creaturas soamat istarum creaturarum ideas & sic volendo & simul cognoscendo iis adest , per eas enim ideas cognoscit creaturas. Vult .etiam Deus creaturas producere, dc hac ipsa voluntate eas in tempore pro-
425쪽
duxit dc adhuc conservat, atque sic iis adest hac sua voluntate,
per quam operatur in iis creatione vel Conservatione. Operatio- . ne ergo adest. Omnibus suis creaturis, quas produxit & adhuc conservat, quae Operatio cum a Voluntate ejus proficiscatur, sic etiam Voluntate sua centendus est iis adesse. Hujus suae Voluntatis non potest non sibi ale conscius , ' dc per consequens cognoscit illas quoque omnes Creaturas, quas produxit dc Conservat. Sic adest omnibus creaturis dc cognitione per Intellectum dc cura atque operatione per Voluntatem. Voluntas autem ista , prout resertur ad creaturas, prout nondum sunt productae, sed possunt produci dipeream producuntur, sortitur nomen divinae Potentiae, atque ita
rebus illis productis omnibus Deus adest sua potentia; dc haec Potentia est eadem, cum ipsius infinita essentia, atque ita quoquc Deus
adesse dicitur omnibus rebus sua essentia. Hoc ordine Conceptus nostros firmare debemus, quem ordo cognitionis nobis praescribit. Primum referimus res creatas ad Deum ratione divinae operationis, aqua ipsae illae res denominantur dc creata dicuntur , dein ratione
voluntatis, a qua ista operatio proficiscitur; dc quia istius Voluntatis non potest Deus non esse conscius, sic Censetur quoque Deus iis adesse sua cognitione , nec possumus istam Voluntatem sic producentem dc operantem considerare, nisi sub ratione Potentiae , quae divina est Essentita, unde etiam Deus iis dicitur adesse ratione Potentiae & Esi cntiae. Atque hoc attributum divinum nomine Omni raesentia divinae venit. Phrasis ista praesentem esse alicui proprie de hominibus usurpatur, qui non solo corpore, sed animo h. e. cognitione dc voluntate adsunt. Cognoscimus id ex lege coram ros. D. De Ucrb. Signis. Coram Diio aliquid facere jussu non videtur praesente eo fecisse , nisi is intel at: itaque si urioseu , aut infans Ν, aut dormiat, non videtur coram eo fecisse. In homine duo sunt corpus dc anima : quando adest corpus, potest Titius, qui secit aliquid in vicinia ejus, dici adfuisse isti corpori, sicut vice versa corpus istud adsuit Titio , sed si Titius interea vagetur suis cogitationibus, nihil quicquam istius rei, quae fit, curat dc cognoscit, praesens is suisse non dicitur. At id Deo applicari nequit ulla ratione. Deus
semper cognoscit, semper vult esse creaturas, dum semper conservat, quas semel existere voluit. Praesens ergo est Deus omnibus corporibus, omnibus rebus cogitantibus finitis, toti rerum uni
426쪽
versitati, quae cognoscit, curat, Conservat & gubernat. Atque hoc est Attributum divinum, quod Omnipraesentia nomine commodissime appellari potest. s. LXVI. Ex iis , quae hactenus abunde suerunt dicta de Essentia dc Attributis divinis, nunc facile apparet, Deum esse simplicissimam substantiam. Ad hoc autem attributum simplicitatis explicandum non sussicit, ut dicatur; nihil se in Deo, quod non sit Deuι; et si enim in corpore nihil sit, quod non sit corpus, corpus tamen omne ex his ipsis, quae in eo sunt, est compositum, eo ipso quo haec sunt in illo : at simplicitas Dei omni opponitur compositioni, atque se negative communiter istud attributum declaratur , ut designee omnis compositionis negationem, per quam vel minima diversitas in Deo ponatur. Designat ergo positive istud divinum attributum omnium istorum attributorum divinorum inter se & cum essentit divina connexionem, ut unum esse non possit, quin simul inferat alterum, vel clarius, absolutissimam identitatem attributorum divinorum & divinae essentiae. Hoc autem facito intelligitur ex dictis, ex quibus apparet, omnia attributa divina nihil aliud esse quam simpliciter esse,quod non differt a Vesie suprema & independenti volitione, ocrate ereperspicacissimo dc planc rem penetrante intellectu, sed tantum esse aliam istius esse relationem, propter quam aliam etiam suscipit denominationem. Est quoque in Deo stimma inter Intelle .ctum& Voluntatem identitas, quod in sine arte VII. fuit ostensum, neque haec est latior illa, cum utraqu4t infinita, nec Deus possit dici velle id, quod non intelligat, sicut inter nos homines obtinet. Simplicitas Dei etiam in eo conspicitur, quod Dei intellectus & voluntas non sit nisi unicus & simplicissimus actus divinus, quo omnia vult&intelligit, nec in Deum possit cadere ullaactuum successo&sequela unius post alterum , praeterea, quod unicus iste actus sit ejusmodi, ut non possit alius concipi, ut ita ne quidem ab aeterno .liter potuerit velle, quam rever1 voluit. Apparet Dei simplicitas in eo quoque, quod divina voluntas ab ejus Potentia non differt nisi certo quodam considerandi modo, prout id in antecedentibus fuit explicatum. Ita quoque Dei Gratia, Benignitas, Misericordia, Iustitia, Sanctitas dcc. nihil aliud sunt, quam Dei voluntas alio atque alio modo denominata. Et ab illa voluntate sola nulla alia intercedente in Deo facultate omnia sunt, quaecunque
427쪽
sunt, & conservantur. Sic Deus omnino est simplicissimus, nihiIque reperiri potest hac in parte simile creaturis. Creaturae nihil habent a se, Deus omnia a se habet. Essentia Dei nihil aliud est quam simis plex esse, & illud esse est infinitus intellectus, est infinita voluntas , estque ille infinitus intellectus infinita & independens voluntas,&illa voluntas independens est independens intellectus, creaturarum essentia tota est dependens ab infinito Intellectu. Vicissim creaturarum existentia dependet a divina voluntate, nec ex sua natura &essentia, eo ipso, quo illa est dependens, habent ex istentiam , at Dei essentia est ipsa ejus existentia, neque sine hac illa ulla ratione potest concipi. Creaturae distinctam habent potentiam ab actu, &non eo iplo, quod sunt, habent actum, sed ad id sunt saepe in potentia, quod nondum sunt actu : at in Deo talis potentia ab actis di stincta nulla datur; unicus & simplicissimus ipse est actus, nunquam Deus est in potentia ad ullum actum. Nulla in Deo est potentia, euisuccedat actus, quod in creaturis semper locum habet. Unica dc
simplicissima voluntate Deus omnia quaecunque inimc erunt effcacillime operatur, quae respectu eorum, quae nondum sunt, Potentiae accipit denominationem.In creaturis multa sunt, quae abesse posisunt&abiis separari, in Deo nihil est, quod non sit ipse Deus. Et
quia creaturae non existunt, eo ipso, quod habent naturam &esientiam, hinc nec existunt ab aeterno, nec omnia, quae habent, simul & semel habent, sed unum habent post alterum existentiae actum; at Deus, quia existi er suam essentiam, non habet diversum ab altero existendi actum sed simplex est & indivisibilis eju, existendi actus, nullo modo differens ab actu essendi, quo est. Nihil ergo est in Deo, quod ullo modo a Deo queat separaria creaturis omnia, quae sunt & habent, adimi possunt, & quemadmodum ab aeterno nihil fuerunt, ita etiam omnia ab ipsis queunt auferri, ita ut iri aeternum possint iterum esse nihil. s. LXVII. Ex hac simplicitate Dei immediate ejusdem sequitur Immutabilitas, quae nihil aliud denotat, quam talem csientiae & at tributorum divinorum statum, qui nulli variationi sit obnoxius. Qui enim ita est simplex, prout illa Simplicitas a nobis fuit explicata, ei nihil potest demi; si enim aliquid demas, non simplex soret; illi etiam
nihil potest addi, quod si quid addas non simplex soret amplius. Sed di si explicetur intima istius simplicitatis origo, eX quibus oritur,
428쪽
illa omnia etiam Immutabilitatem divinam demonstrabunt. Ubi enim est esse simpliciter, in quo nullum sit non esse, nulla mutatio potest locum habere; si enim mutaretur, esset in illo aliquod non esse, cui succederet esse, vel alicui esse aliquod non esse succederet, quo posito Deus non esset simpliciter esse, sed in eo aliquod non esse daretur. Dein Deus est unicus & simplicissimus actus, in quo
nulla est successio, atque ita nulla mutatio, imo in quo,ut nulla sucincessio, ita nulla mutatio locum habere potest. Deus est infinitus, adeoque omnem persectionem possidet, si autem mutaretur, vel mutaretur in melius, vel in deterius , vel in aequale. Melior fieri non potest, quia est optimus, quippe habens omnes perfectiones; nec deterior, quia sic non haberet omnes persectiones, inter quas non foret ea, qua immunem se conservare possit, ne deterior evadat; nec etiam aequales prioribus persectiones recipere potest, quia alias non haberet omnes. Sic quoque AEternitas Dei, quae omnem successionem excludit, eo ipso Immutabilitatem infert. Nulla est mutabilitas in Dei intellectu, nulla in Dei voluntate: atqui essenvia divina, sive Dei simpliciter esse in Dei velle &intelligere absolvitur. In voluntate nulla potest esse mutatio, quia voluntas Dei est sapientissima, est optima, cui nihil inexspectatum obvenire potest, quod mutationem juberet in melius; nihil eam impedire potest, nihil ei resistere, quo fieri posset, .ut evaderet deterior; sive, ut verbo dicam, voluntas Dei vult optimum , quo melius dari non potest. g. LXVIII. De Scientia Dei dici posset, eam mutari ratione
futurorum, praesentium & praeteritorum ; cognovisse enim Deum ab aeterno Julium Caesarem suo tempore futurum , Cognovisse postea Deum Iulium Caesarem in tempore quando erat , & tandem cognovisse eum, quando fuerat. Sic igitur aliam atque aliam esse Dei scientiam. Sed quae in antecedentibus a nobis fuerunt deis monstrata sussiciens nobis praebent fundamentum , cui innitentes nos possimus ex his dissicultatibus expedire. Vidimus Dei voluntatem de rerum existentia futura , esse simul cum ejus scientia. Hac autem sua voluntate assignavit J. Caesari omnes & singulas proprietates, qua dum in tempore esset, habuit, .& quibus ab aliis quibus. is individuis fuit distinetiis. Sic vero hujus hae Voluntatis sibi persectissimc conscius ab aeterno omnia dc singula, quae in J. Caesa-
429쪽
re erant latura, persectissimi, cognovit, estqtie illa cognitio eadem semper in Deo, sive J. Caesar sit futurus, sive actu sit, sive antea suerit, non est persectior nec imperfectior. Non erso potest ulla esse mutatio in scientia Dei , quia nunquam persectilis, nunquam imperfectius illum cognovit, sed eodem plane modo semper ; in hominibus illa locum habet , quod eorum scientia dependeat ab objecto, quod plures repraesentat nobis realitates, quando nobis praesens est, quam dum abest , at Dei Scientia a Voluntate Dei, quae semper eadem est, dependet, vel potius, illa scientia est Dei Voluntas, quatenus ea implicat sui ipsius conscientiam; at in Deo aeterna ista scientia J. Caesaris diversum habet respectum ad I. Caesarem , prout vel ut futurus vel ut praesens vel ut praeteritus consi deratur, propter quem diversiam quoque suscipit denominationem, ut dicatur, Deum novisse ab aeterno J. C. esse futurum, in tempore cognoscere I. Caesarem esse, &, postquam fuit J. Caesar, cognovisse eum antea fuisse; atque hic respectus dicit tantum diver-1am applicationem sive conjunctionem, quae fit per nostrum intellectum , istius Scientiae cum I. Caesare, prout vel erat laturiis, vel erat actu, vel olim fuerat. Sicut ergo per applicationem Uoluntatis Dei ad effectum nihil accedit ad Mus Uoluntatem, ita nec per applicationem Scientiae ad rem praesentem, aliud praeter istum
respectum, accedere potest. s. LXIX. Atque ita tota illa mutatio, quae Deo videtur accedere ob mutationem creaturarum , non vera est, sed relativa, hoc est mutatio tantum reditionis & respectus, fundamentum habens non in Dei sed in creaturae mutatione reali, manetque Deus Iminmutabilis in est entialc in omnibus suis attributis, sicut est, & manet Simplicissimus, & omnino perfectus, simplex Esse a quo omne non esse exulat. Et quoniam illud suum esse in Intelligere & Uelle consistit, atque is intelligit &vult semetipsum primario, atque in se ipso omnia quae sunt aut esse possunt, amat sic semetipsum perfecte atque plenissime acquiescit, nihilque est quod vel desideret vel desiderare possit. Ob quam considerationem ille summe Beatus est dc dici potest, infinite hac in beatitudine superans omnes creaturas, quarum quaedam in.ellectu & voluntate praeditae etiam beatae solent dici, quatenus Deus sese singulari modo cum illis communicat, atque ita persectissime eorum desiderium expletur, dum eum , qui
430쪽
esh Summum Bonum, possidentdc aeterno amore complectuntur. Dum enim hoc modo sunt beatae, aliunde semper dependent, atque eo ipso impersectae sunt, praeterquam quod hoc ipsum sit magna imperfectio, quod potuerint aliquid extra se desiderare. Quod si Deus aliunde ullo modo dependeret eo ipso infinita careret persectione . similiter, si unquam quicquam potuisset desiderare, non habuisset ab aeterno omnia, atque sic Deus non esset. Haec sunt mmma Capita, ad quae reduximus eam , quam de Deo assecuti sumus cognitionem; quae omnia tantum nobis indicant, infinita semper restare in illo infinito Deo, ad quae cognoscenda mens nostra semper potest anhelare, sicque nos habere infinitum illudque summe delectabile objectum, in cujus speculatione operae pretium est, ut omnes vitae nostrae dies impendamus. Huic supremo-augustissimo Numini sit omnis honor laus& gloria in sempiterna secula. Amen. .