장음표시 사용
411쪽
no Intellectu & Voluntate in superioribus observavimus. Atque his occurrit nobis primum scientia illa, quam dicunt, simplicis In tetiligentiar, quaeque etiam potest vocari scientia possibilium , prout
possibilia considerantur ratione particularis Ordinis rerum quarum is vis. Ita porro dum Deus voluit certas res ponere, quamlibet suo tempore, ordine&loco, quae Voluntas divina nomine divini decreti venire solet, assignat i etiam Deo debet scientia tum possibilium ratione ordinis universalis, tum futurorum, quae solet a Theologis scientia Visionis appellari, quod Deus haec videat in suo decreto det voluntate, quamvis etiam priori scientiae hoc optime queat applicain. ri, cum Deus in voluntate sua videat omnium rerum ideas. Atque haec scientia Dei de semetipso & omnibus rebus recte nomine Omniis scientiae potest venire, nihil enim sic est, quod Deum lateat vel latere possit, sed e contrario omnia quaecunque sunt, fuerunt, erunt, vel possibilia sunt, accuratissime & perstetissimc cognoscit. F. LIV. Ita etiam apparet, nullam scientiam , quam dicunt, mediam in Deum poste cadere, quae inventum est Iesu itarum, or tum inde habens, quod nec liberrimam & independentem Dei voluntatem , nec summam omnium creaturarum a Deo dependentiam rite unquam perceperint. Fonseca Metaph. lib. VI. cap. II. quaest. q. sect. 8. hujus doctrinae se primum auctorum esse gloriatur, atque dum istam scientiam explicat dicit, Deum που defini e ab aterno ,
quid poluntates creata actura aut non actura estnt, sed pro modo cogitandi nostro eas ast ipsis tibere pel ad bonum vel ad malum determinanias conditioia nata scientia cognovisse : Tum vero absoluta voluntate bonos eorum actuae
futuros deIermina e approbasse, eorumque auctorem esse cor baberi voluisse ;malos autem non approbasse , se propter alia majom bona, quam ipsa effem mala, permittere decrevisse. Ex hac ipsit enim descriptione satis patet, homines istos Deum fingere, a cujus voluntate non de penis deant omnes voluntates creatae in suis actionibus sive volitionibus, fingere etiam voluntatem creatam,quae a seipsa determinetur, adeoque a Deo sit independens, & per consequens, cum fieri nequeat, ut, Cui unum attributum divinum convenit, non conveniant omnia,quae' sit ipse Deus. Et, si jam quoque supponamus talem voluntatem,quae a se ipsa sic determinaretur, impossibile foret, ut Deus cognosceret, quomodo lita voluntas seesiet determinatura. Si enim illa a nulla vi divina insensibiliter determinetudi, nec determinetur necessaricν
412쪽
a rebus circumstantibus, non determinatur necessario unquam, &per consequens non potest ut determinata certa scientia cognosci, sed tantum incerta quadam conjectura I nec potest co3nosci ut determinanda necessario a se ipsa, quia hic supponitur, quod sit indifferens ad se determinandum, eo quod homines isti illam indifferentiam concipiant, tanquam id quod adessentiam liberi arbitrii pia. ne pertineat , adeo ut citra istam indifferentiam libertas arbitrii nequeat consistere. Neque est, quod dicas, Deum immensa sua Rinfinita scientia istam libertatem voluntatis plane penetrare & exhaurire, ut sic cognoscat, qua ratione voluntas creata semetipsam sit determinatura ; est enim id manifeste contradictorium; omnis enim certitudo nostra, quam habemus de quacunque re, sundatur semper vel in natura rei a priori, . vel incerto quodam signo¬a aposteriori, atque hic natura rei est indifferens non magis inclinans
ad hoc quam ad illud, nullum etiam a posteriori signum potest dari
istius determinationis rei internae, si illa res in seia sua natura plane sit indifferens, nec ullo modo sit in se determinata. Si veto dicas, Deum ante omne decretum voluntatis suae praescire, quid voluntas creata, si ponatuν in hac vel :lla conditione, sit actura aut non sit actura : debebit ergo scientiae divinae certitudo fundari in relatione istius conditionis ad voluntatem creatam, adeoque illa conditio habebit vim & potentiam versus certam partem determinandi illam voluntatem. Si enim nullam habeat, nullo modo propter die a poterit cognosci ista voluntatis determinatio si vero habeat, dabitur aliquid non dependens a Deo, quod voluntatem creatam determinet, quod iterum esse injurium summae divinae persectioni ex diactis patet. g. L U. A Uoluntate Dei pendent & producuntur omnia, quae sunt dc existunt, sed in modo istius dependentiae& effcientiae sive
efficaciae intelligendo laboratur. Vulgo omnis actio dc efficacia concipitur per modum fluxus , adeoque speciali huic actioni, quae in motu consistit, assignatur nomen actionis generale, atque etiam in agentibus, quae agunt per voluntatem tali modo actio concipitur, atque ita Deo etiam omnia creanti & producenti tribuitur isti. usmodi efficientia & productio per motum seu fluxum. At in tali actionis divinae conceptu varia involuntur absurda, uti in sequentium apparebit, quae propterea omni ratione veniunt eritanda. Ut
413쪽
vero clarum linc de re formemus conceptum , Ordine tantum pro .grediamur, nihilque admittamus, nisi quod luce sua radiet, nec sinamus nos avcrti l pectris praejudiciorum & conceptuum confuso rum , si quae nobis in via occurrant. Relegamus parumper relicta
priora vestigia. Dei natura & essentia consistit in Esse simpliciter, quod eo iplo est intelligere & velle ; ita Deus a natura sua habet ipsam existentiam, neque ab alio fieri & produci potest, quod cumegesimpliciseν ου abyblute plane pugnat; creaturae vero suam naturam dc essentiam habent a Deo, qui voluntate sua tantam iis concessit realitatem , quantam voluit : atque hoc ipso creaturarum natura
est finita & limitata, nec proinde habet se simpliciter ; non ergo ex natura sua postlint habere existentiam, adeoque requiritur, ut, si existant, existant a Deo. In Deo igitur praeter intellectum , . qua assignavit rebus creatis suas naturas & essentias, etiam consideravimus voluntatem , qua omnibus illis rebus , quas existere voluit, suam assignavit existentiam. Haec Dei voluntas est causa, perquam habent istae res suam existentiam, quae res istas eXistentes, quamlibet suo tempore dc suo loco, producit. Sicut autem in Deo nihil aliud est, propter quod habet suam existentiam, quam ipsius summe persecta natura , ita in rebus creatis nihil aliud est, propter quod habent suam existentiam, nisi divina illa voluntas dc sicut in Deo nihil potest intercedere inter ejus naturam & existentiam, ita nihil quoque intercedere potest inter voluntatem Dei, qua res vult exiis stere , & inter ipsam illarum rerum existentiam. Scholasticorum quidam praeter Voluntatem illam Dei adhuc considerant potentiam Dei Exsecutricem, qua res ipsas actu in tempore producat, quod omni ratione est destitutum. Voluntas enim divina cum sit infinita,
est etiam omnipotens & essicax & ad res producendum plane iussiciens; unde quid sit illa Potentia Exsecutrix praeter hanc divinam voluntatem intelligi nequit. Nihil igitur hic aliud est concipiendum, quam quod posita hac Dei Voluntate essicaci, qua res quaia
vis suo tempore vult existere, sequantur res illae, atque ita sponte eo deducimur, ut actionem dc essicientiam divinam, qua res quaevis producuntur, debeamus constituere in eo, quod res istae sequantur ex illa Dei voluntate. Nihil aliud hic potest cogitari, nisi illud ipsum nec in alia re, quam in hac sequeti, potest ratio em cientiae de actionis divinae sor maliter consistere. Sicut existentia Dei
414쪽
sequitur ex ejus natura, ita existentia creaturarum sequitur ex hac Dei voluntate. Et sicut nihil aliud potest dari, ex quo habeat creatura suam essentiam , praeter Dei voluntatem , qua eam constituit, quae sic immediate, ex illa Dei voluntate sequitur, ita nihil dari potest aliud, eX quo habeat creatura suam eXistentiam praeter illam Dei voluntatem, qua eas vult existere, eX qua propterea immediate sequuntur. Et hic conceptus est, qui natura se omnium mentibus ingerit, & omnes in illa tequela constituunt actionem, sed quaerunt quidem aliquid amplius 3 quaerunt naturam actionis, quam tamen jam habent, nec enim aliud inveniri posse vel dari in
antecedentibus satis est evictum. SpinoZa omnes res creatas vult sequi ex natura Dei , nescio qua , Cum ei deneget voluntatem , &ita vult sequi, ut illae res sint partes dc modi Dei 3 quae omnia multis modis esse absurda dc repugnantia in antecedentibus evicimus. At natura Dei non potest distincte concipi, nisi concipiatur ut volens atque volens essicaciter, ut propter hanc ipsam voluntatem re- rum earum, quas vult eXistere, eXistentia sequatur; nec enim voluntas esset persectissima, nisi ex ea ista omnia immediate & insallibiliter sequerentur : & quomodo divina voluntas esset omnipotens, nisi hoc haberet , ut simulac illa fuerit posita , absque ulla interveniente alterius opera, absque ullis praerequisitis, res ipsa, quam ea voluerit existere, sequatur; sic a voluntate quavis impotenti atque inessicaci non posset distingui. g. LVI. Verum enim vero hic magna se admodum ossieri dissicultas, quam discutere oportet. Si enim Voluntas divina habeat
tantam essicaciam , ut posita voluntate, qua Deus vult, ut res Creatae existant, sequatur illas existere, cum alla divina voluntas sit aeterna, dicendum quoque videtur, res omnes creatas sore ab aeterno, adeoque mundum Deo esse coaeternum. S enim posita Dei
Voluntate aeterna, qua vult res creatas eXistere, non moX sequantur illae res, quae immediate ex illa dicuntur sequi, dicendum erit, quaedam esse impedimenta, quae prius oportet tolli, atque sic eo ipso non poterit dici , res illas immediate sequi istam divinam voluntatem, aut cum ea esse immediate conneXas, si demum sequantur in tempore; ita enim oportet, ut inter voluntatem istam aeternam & res , quae fiunt in tempore , intervallum infinitum interis
Cedat, quod manifestam implicat contradictionem et ubi enim, est
415쪽
sequela immediata ibi cst immediata connexio, ubi est immediata
connexio, ibi nullum potest esse intervallum, cum connexio omne intervallum excludat. Hoc vero posito magnum videbitur habere sententia SpinoZae sundamentum, Considerant is res omnes tanquam modos aeternae divinae essentiae, quorum, aliqui ab aeterno adfuerint, alii semper aliis ab aeterno in aeternum succedentibus. Uerum enimvero nihil hic apparebit esse periculi, modo naturam aeternitatis, ereaturae , & temporis recte intelligamus. AEternitatem vidimus
superius Deo propterea competere, quia ejus natura consistit in esse simpliciter, in quo nullum sit non esse, adeoque non finis alicujus este& initium novi esse, quod in successione locum trabes, sicque abunde demonstravimus , aeternitatem nullam posie admittere luccessionem;quod si igitur in aeternitate nulla sit successio,nullus etiam potest locum habere hiatus, quia demum peristiusmodi successionem posis et impleri. Qui sic argumentantur Confundunt aeternitatem cum tempore, dc confusum sermant Conceptum temporis infiniti, cui tribuunt carentiam initii, quod est aeternitatis, atque simul assignant successionem, quod est temporis. Voluntas illa Dei de qua hic agi.mus, vult existere res, quarum essentiam Deus suo intellectu aeter .nojam, juxta nostrum concipiendi modum, constituit. Atesientia sive natura istarum rerum talis est, ut non possint cxistere, nisi in tempore. Et omnes illae res , quas Deus vult existere , sive totus mundus, debent concipi tanquam unum aliquid , cujus diversic sunt partes & consequentia ; hic est primum , secundum , tertium &c. non in aeternitate : hiatus ergo soret, si post tertium sequeretur centesimum, non positis intermediis, quae prius succedere deberent; non alias. Succeilio autem ista est temporis, quod supponit motum, in quo proprie loquendo locum habet successio,
quo numeratur&mensuratur per tempus : Nullus ergo hic cogitari debet hiatus inter voluntatem Dei aeternam dc res, quae ab ea proinducuntur in tempore. Connexio vero manet inter illam aeternam voluntatem dc rem quam producit, etsi eam non producat ab aetemno, quia res quae fi t ab ista voluntate, est connexa cum ista voluntate
tanquam effectus cum causa, n6n tanquam aeternum cum aeterno:
non enim magis potest fieri, ut sint duo aeterna, quam ut sint duo dii : est connexa secundum suam naturam, quam Deus ei dedit, non secundum naturam, quam non dedit Deus, quam propterea
416쪽
non habet : non habet autem naturam aeternam, nec Deus xi ruram aeternam dedit : Quid ergo Z Dous vult voluntate, quae aeterna est, res existere, quarum natura non nisi finita & per consequens temporaria est : debent ergo illae res sequi&sic existere, eo ipso, quod eas vult existere Deus. Non opus est, ut hic cogitemus de intervallo intercedente, quod iis demum competit, quae subjecta sunt successioni, de aeternitate vero cogitari non debeta Essentiae rerum sunt aeternae, eo sensu quo antea vidimus, quatenus ab aeterno intellectu divino formatae sunt rerum istarum ideae , quae istas res repraesentant, at existentiae rerum non postunt esseMtern* propter ea, quae jam antea fuerunt dicta.
g. L UII. Dices, di hanc dissicultatem adstringes alia ratione, urgendo divinam illam perfectionem, perquam omniati Deo dependent, quam nomine Independentia insignire solent. Istud enim divinum attributum vel ab aeterno Deus habet, vel dicendum est, illud Deo accessisse in tempore : posterius si dicas Deo tribues mutationem atque Deo assignabis persecti sinem, quae accessit in tempore, quam non habuit ab aeterno : si vero prius dicas, sequetur, etiam creaturas quae a Deo dependent, ab aeterno extitisse. Si enim putes, sussicere, ut a Deo dependeant creaturae, quando sunt, assignabis tantum Deo ab aeterno, quod possint ab illo dependere creaturae, &sic necessario aliquid amplius erit ponendum in Deo, per quod fiat, ut illae actu ab ipso dependeant. Quod si sit in Deo ab
aeterno etiam sequetur ab aeterno actualis creaturarum dependentia , di per consequens earum ab aeterno existentia. Sed sophisma hic latere vel ex eo deprehendere licet, quod si ista argumentatio procederet, dicendum esset, omnes creaturas esse ab aeterno, adeoque& animas omnium hominum , & corpora, & homines, & arbores, di animalia dcc. urgeri enim posset, nisi hoc statuatur, fore, ut in tempore res a Deo dependeaut, quae ab aeterno non dependerunt, adeoque sic novum Deo quotidie accedat attributum. Sed haec difficultas tota evanescit, si modo quid sit ista Inde pendentiariae intelligamus. Vidimus in antecedentibus, res a Deo dependere, quoad essentiam, quatenus a Dei intellectu suam habent essentiam, di quoad existentiam, quatenus a Dei voluntate est, ut existant, quando nempe eXistunt. Hic ergo Intellectus & haec voluntas divi-ma est istud divinum attributum, quod hic urget u r .Hoc aeternum
417쪽
esie, etsi resistae non existant ab aeterno, ex dictis praeced. articulo patet. Eo ipso enim, quo iste Intellectus ec Voluntas in Deo ab aeterno est, est illud attributum, quod dicitur Independentia, quod ne quidem ratione ab Intellectu & Voluntate ista Dei, qua vult res esse in tempore, potest distingui. Propter enim istam divinam voluntatem res quaevis sunt in tempore futurae, quando autem sunt, sunt etiam propter istam ipsam voluntatem Dei aeternam, dctantum mutatur relatio, ut cum antea res istae fuerint relatae ad istam voluntatem ut fututae, nunc reserantur ut sunt sive existunt
actu. Sic aeternum illud est attributum divinum, quo K dicitur In dependentia, & tamen res creatae sunt in tempore quaelibet suo, eo nempe, quod Dei voluntas illis assignavit. Sed ea de re etiam actum est in I. Parte nostri ad Examinis Spinoetae Defin. VI. ubi ostensum
implicare contradictionem, ut aliae res Praeter Deum sint aeternae. g. LVII. Foris vero pro Creaturarum aeternitate quis urgebit ideam, quam habemus de mundo. Sicut enim quia habemus ideam.
mundi indefiniti , quod positis quibuscunque mundi finibus semper ultra illos spatia quaedam in infinitum extensa concipiamus, hinc inserimus, etiam revera esse talia spatia extensia realia dc per consequens, mundum esse tantae magnitudinis, ut ejus fines nunquam possimus concipere , eumque propterea pro indefinito debeamus habere, quae omnia nota sunt iis, qui Cartesii Philosophandi rationem intelligunt, unde non est operae pretium, ut hoc ulterius deducamus; ita videmur quoque habere ideam mundi aeter nidc pro- Pterea mundus aeternus videtur esse judicandus. Postis enim quibuscunque materiae extensae initiis , necessitas tamen videtur nobis imposita, ut ultra ea concipiamus eXtensionem 3 quia, e: si ver- his dicamus, nos ante ista initia concipere nihilum, id tamen re ipsa non facimus, quia nihili nullam habemus ideam, neque id Possumus per modum merae negationis, sed semper sub modo aliis Gulus cntis Concipere solemus : sic igitur loco nihili, quod nos dicimus Concipere ante mundi initium , videmur revera Concipere aliquam extensionem & quia sic ante mundi initium ea concipitur, videtur ea concipi ut aeterna, atque ita aeternam quoque esse oportere; dc propterea quoque ante quod vis mundi initium positum videtur mundus jam sui sie, dc propterea esse aeternus. Sed si accu- at rem exPendamus , magna intercedit hic diversitas. Verum
418쪽
equidem est, nos absolute nihilum non posse concipere ante mundi initium, sed propterea non opus est, ut ante illud concipiamus extensionem. Ante mundi initium concipimus Deum, qui mundi est auctor, concipimus Intellectum ejus aeternum, quo constituit rerum omnium quae nunc sunt in mundo essentiam , concipiamus etiam Voluntatem ejus aeternam, qua mundum existere voluit in tempore; negamus aliud suisse Deo coaeternum, atque ita cum Deo ante mundi initium formamus conceptum nihili negativum, quo negamus ullam rem praeter Deum ante initium munia di fuisse; non ergo concipimus ante mundi initium extensionem , sed clim extensio ad mundum psrtineaI, Concipimus, ante mundi initium nullam fuisse extensionem , sed fuisse Deum , extensionis omnis, quae cst in mundo, aliarumque Omnium rerum, quae
g. LVIX. At e contrario contra Mundi aeternitatem sacit, quod, si ponenda sit ulla mundi aeternitas ea alia nequeat intelligi, quam
quae per infinitam concipiatur durationem omni initio carentem, , adeo ut, si quamvis durationem finitam per multos annos, imo permultas annorum myriadas multiplicare velimus , nunquam tamen ullo numero quantumvis magno exprimere possemus. At ne quidem haec aeternitas, quamvis non sit vera aeternitas , prout ex aeternitate, quae in Deo est, intelligi potest, mundo assignari potest. Si enim talis ponatur aeternitas mundi, sive talis infinita successio durationis, non potest esse hic dies, quo haec lcribo, vel alius haec legit. Si enim ista successio a parte ante sit infinita, atque nullum habeat initium, infinita erit istius durationis distantia ad hoc punctum temporis, quae propterea nunquam potest finiri, dc perconsequens nunquam potest esse haec hora, qua haec scribimus dc legimus, quae omnia quam sint absurda nemo non videt g. LX. Sed dc ipsi naturae mundi sive rerum Creatarum aetemnitas plane repugnat. Omnes res praeter Deum ex se possunt non existere, Cum existentia non suat ex earum naturae Si autem illae res possent esse ab aeterno: Ergo possent esse ab aeterno tales res, lux possent non existere; Quae autem possunt non cXistere, posunt nunquam existere, illud enim posse non existere ad millum Certum tempus determinatur adeoque possunt non existere dc hoc
419쪽
pus, quo tamen illae res non existant δε possunt ergo nullo tempore sive nunquam existere. Si igitur concipiamus, ab aeterno esse illa, quae possunt non existere, dicemus, ea semper eXistere, qua: tamen possunt nunquam existere. An vero non satis est evidens,. non posse existere ab aeterno , . quae possunt nunquam existere 3 Quae enim ab aeterno existunt, ea semper existunt: quae semper existunt, eo ipso , quo existunt, non possunt dici nunquaministere, quod potest dici de iis, quae possunt non eXistere , uti ex antecedentibus est manifestum. 1mpossibile ergo est , aliqui e
Deo coaeternum concipere, adeoque impossibile est concipere mundi aeternitatem , & per consequens , mundus non potest esse ab aeterno. Mundus enim dicit complexionem omnium rerum finitarum, quae sunt vel mentes finitae, vel corpora, quae cum singula sint contingentia,&possint concipi non existere, etiam totus mundus potest concipi non existere.
L XI. Sic Effcientia Dei explicata facile nunc intelligemus, quomodo Dei voluntas se habeat ad mala, quae sunt in Creaturis rationalibus, quomodo earum voluntates devient a voluntate divina, untamen nihil fiat ab ipsis, quin a divina voluntate sit decretum, ut fiat, nec Deus Causa vel Auctor istius mali sit dicendus. Insuperioribus vidimus Voluntatem Dei aliam esse, qua constituit ordinem universalem, aliam qua ordinem particularem constituit quarumvis rerum & creaturis rationalibus quoque praescripsit. Ab hac si devient, malum perpetrant&malae fiunt illae Creaturae, estque nihil aliud malum in creaturis rationalibus, quam deviatio ab ordine illo , quem Deus ipsis praescripsit, adeoque est privatio , est defectus: Iste desectus nullam proprie diistam causiam potest habere. Εssicien-tia enim pro effecto habet rem positivam aliquam, quae fit vi alterius rei, quae propterea causa ejus dicitur, sive illa causa agat permotum, sive per volitionem e nec enim aliis modis causiarum actiones concipi possunt, quod ex distributione ipsarum rerum est mani festum. Res enim vel sunt extensae vel cogitantes, nec tertium genus dari vel intellagi potest, ut eX superioribus patet; nec res extensae aliter agere possunt quam per motum, Cogitantes Vero, qua dper volitionem. Causa tamen desectus dari potest suo sensu & impro-orie si per causam intelligas id,quod vi suae uatime potest di debet ha- lere conirariamisti defectui pectectione nec tamen habet, ita Crea' -
420쪽
turae rationales causae sunt peccatorum, quia possunt habere vi suae naturae volitionem convenientem cum ordine a Deo sibi praescripto, Iam tamen non habent. Quantum vero attinet Deum, prout auiator est ordinis universalis, di ab aeterno voluit omnia ista, quae si uni in hoc mundo, ita fieri 'prout fiunt, is voluit Creaturas rationales
tacere officium, quod ipsis praescripsit, constituit iis dare tales vires cum sua natura conjunctas, per quas illud praestare possint, constituit efficere omnem ipsarum volitionem, quam habent, noluit iis dare omnem perfectionem, quam habere possent, noluit in ipsis efficere semper eam volitionem, qua facerent officium sibi praescriptum, ad quod nullo modo ipse tanquam summus rerum arbite obligabatur, unde istius desectus, qui in istis est hominibus, quando non iaciunt officium praescriptum, auctor esse non potest juxta dicta. Dum tamen sic constituit negare istam volitionem, qua face. rent officium, & produxit volitionem, cui per ipsas illas reaturast conjunctus est defectus, hoc aequivalet voluntati, qua noluit istud malum impedire, quod tamen certum quendam locum in ordine universali obtinet. Sed nulla ratione causa istius m abi dici potest, tum
quod defectus non possit effici, tum quod non possit referri ad Au-etorem, nisi eum solum, qui obligatus est ad habendum id, quot
non habet, vel ad operandum aut volendum id, quod non vult, aut non operatur. Ita amicus, qui in neCessitate constituto amico donavit mille florenosis Auctor quidem est istius doni, non tamen est Auctor limitationis, qua summa restricta est ad mille florenos, nee excurrit ad plura millia, haec enim limitatio per accidens accessit, hoc ipso, quod non plus dedit ' unde gratiae debentur pro eo, quot dedit, quod non plus dederit vitio verti non potest, quia nihil daare poterat. Ita impersectiones rerum Creatarum, comparatione sacta ad Deum, tantum sunt negationeS, persectiones vero sunt ejus
dona, has dedit, tuae superveniunt, hoc ipso, quod non plus de-dk, qui tamen ad nihil dandum erad obligatus, cum amicus saltem ex jure amicitiae adjuvandum sit obligatus, quantum id non singuia lare detrimentum infert propriae familiae.
LXII. Porro ex eo, quod res quaelibet sequuntur ex Dei voluntate aeternae, qua ordinem univerialem Constituit, oritur omnium rerum necessitas, adeoque omnia illa, quae sunt, fiunt & futura ,siuit necessario ita fiunt di erunt, prout Dei voluntas ut essent conis E G-3, lib. Diuitigod by Corale