Christoph. Wittichii AntiSpinoza sive examen ethices Benedicti de Spinoza, et commentarius de Deo et eius attributis

발행: 1690년

분량: 439페이지

출처: archive.org

분류: 철학

401쪽

te in bono, voluit aeterna beatitudine amere, eos vero, In quom exercere voluit justitiam, voluit non impedire, quo minus devia. rent ab ossicio, voluit ob firmare in malo & sic aeternis poenis assicere. Ita quoque dum consideramus decretum creandi homines &angelos labiles, possumus cum eo coordinare decretum creandi quasvis creaturas alias, ad quas homines ec angeli in Universo suum certum habent ordinem, de quo non nisi a posteriori&ex relatio. ne, quam habent ad homines, possumus judicare. s. XLVI. Sed Voluntas divina, prout ad diversa refertur objecta, varias accipit denominationes, at ue ita appellatur Bonitas Dei ea Voluntas, qua vult conserre & actu confert creaturis rationalibus ea, quae ipsis sunt bona & commoda, adeoque illas suavitate & laetitia assiciunt atque delectatione. Non enim ea refertur nisi generali admodum ratione ad eas, quaerationis sunt expertes, . creaturas , & proprio loquendo Deus dicitur habere bonitatem dc

benignitatem erga Creaturas rationales, quatenus iis consert, quae

sunt grata & accepta, & quibus delectari possunt, aqua benignitate Amor Dei ne quidem ratione differt, cum omnis ille amor sit Amor benevolentiae, qua ipsis bona vult & sic confert. Sed sic accipitur bonitas Dei sensu magis speciali; alias Voluntas & Bonitas Dei generali sensu accepta nullo modo differunt. Haec est Bonitas Dei, quod velit existere varias substantias , varias realitates, neque ulla alia istius Bonitatis atque Voluntatis regula cogitari potest vel debet, quam ipsa illa Voluntas ob summam Dei perfectionem, quae nullam regulam admittit. Gratia Dei dicitur ea ipsa Voluntas, quatenus confert bona illa iis, qui meritis suis ea non impetrarunt, quae etiam nomine Favoris divini venire solet. At appellatur Misericordia , si obveniat iste Favor iis , qui in miseria sunt constituti , atque ita inde liberentur. Quoniam autem Deus voluit homines ducere per praecepta promissa dc minas Voluntas Dei illa , qua sua promisia dc suas comminationes servat lc exsequitur, dicitur Ueracitas vel Veritas Dei, quae tamen etiam se extendit ad omne id, quod testatur aut revelat homini , quod propterea falsum esse nequit, quia Deus fallere & sal li est nescius. Illa vero Volunt te Dei, qua peccatores punit, Ira Dei, & quia punit ob merita, Iustitia Dei Vindicativa vocatur,ocontrario vero Voluntas Dei, qua remuneraturia praemia distribuit:

402쪽

buit Iustitia Dei Remunerativa dicitur. Hic autem notandum Boianitatem & Gratiam Dei , item Misericordiam Dei & Iustitiam

potius dici Voluntatem Dei, prout actu in tempore bona immerita confert vel succurrit miseris aut impios punit, vel piis remuneratur , quam prout ab aeterno ea facere constituit. Debet ergo voluntas miserendi & justitiam exercendi distinguia Misericordia de Iustitia ipsa. Ita Deus destinavit ad exercitium Misericordiae &justitiae eos, qui nondum considerantur ut miseri, sed non exercet Misericordiam nisi in eos, qui actu miseri, nec Iustitiam, nisi in eos, qui actu sunt peccatores. Sed Ueracitatis divinae alia est ratio, quae duo complectitur, & voluntatem vera testandi&Voluntatem promissa praestandi atque implendi. g. X L VII. Hic vero circaJustitiam Dei vindicativam gravis ocri currit dissicultas, atque sic quaestio agitatur inter Theologos, An Deus potuerit peccatum a Creatura rationali commissum ita re. mittere, ut non puniret illud poenis aeternis Z au vero posito peccato necessario Deus debuerit illud punire poenis aeternis, nisi satisfactio pro illo fuerit praestitaῖ Satisfactio Christi utrinque supponitur, nec ei vel hilum delibatur, de qua, cum ex verbo Dei sit delineanda, non est hic agendi locus; quaeritur tantum de absoluta Dei potentia. Neque hic quaeritur, An poenae quaedam necessario sint Connexae cum peccato, ita ut impossibile sit esse peccatum & non esse illas poenas 3 sed an cum peccato semel commisso necessario sint

Connexae poenae aeternae, quae expientur vel ab ipso peccatore, vela sponsore Z Conceditur enim utri naue, poenas quasdam Cum Peccato ita conjunctas, ut non possint ab eo ne cogitatione quidem separari. Fieri enim nequit, quin, cum peccatum sit privatio istius rectitudinis, quae voluntati debebat inesse , ista ipse privatio denotet istius rectitudinis absentiam, quae eo ipso, quo infert alicujus persectionis absentiam, quam homo poterat di debebat habere, est malum triste, adeoque poenae nomine recte venit. Quod si etiam homo animum advertat aliquando ad suum errorem, fieri non potest, quin eo ipso morsum quendam Conscientiae sentiat, qui potest esse vehementissimus vel hoc nomine, quod factum insecium redis di nequeat. Sic poenae quaedam sunt necessario conjunctae Cum peccato, quae etiam non nisi restituta illa persectione, quae amicth p ritur, possunt tolli. Non negatur quoque, necessarium csse, ut

403쪽

peccator poenis aeternis assiciatur non posita satisfactione, idque ex Dei quoque natura habere ortum , quatenus ea Consideratur ut

Immutabilis; id quod duplici potest spectari ratione, quia di impossibile est, ut, quod ab aeterno voluit, id etiamnunc non velit, atque hanc Necessitatem, dicunt Theologi, ortam esse ex hypothesi voluntatis divinae; &quia impossibile eis, ut Deus potuerit aliter velle, juxta ea, quae in superioribus abunde suerunt demonstrata. Sed simul observandum hic judicamus, ex eadem necessitate Deum quoque debere misereri eorum, quorum misereri ab aeterno constituit, hoc est, Deum non posse non benevolentiam & misericordiam exercere erga quosdam homines, tum quia id voluit, tum quia aliis ter ab aeterno velle non potuit. Hic pari ergo pastu ambulant Dei Misericordia & Justitia , ec una aeque est necessaria atque altera. Haec Necessitas ex natura Dei hactenus habet ortum, quatenus Deo repugnat mutare id, quod semel constituit, &quatenus eidem reia

pugnat aliud quid constituisse, atque hoc sensu Justitia Dei, conia

siderata ut constans Dei voluntas poenis aeternis animadvertendi in peccatores, pro quibus non est satisfactum , omnino ita Deo est naturalis, ut propterea repugnet ei peccatum relinquere impunitum , nulla posita satisfactione. F. XLVIII. Miram vero hic audias quorundam ratiocinationem Deus potuisset peccatum remittere, ut peccatorem liberaret ab aeternis poenis nulla posita satisfactione, noluisset dare proprium Filium, qui satisfaceret : Hoc enim putant esse manifestum signum , quod Deus aliter facere non potuerit, quod cum vellet misereri hominum peccatorum, voluerit eos per Filii mortem & cruciatus infernales redimere. Hi Deum concipiunt instar Patris inter homines, qui adeo quosdam amaverit amicos, ut potius, quam illos vellet re linquere in pernicie, quam illi perirent, voluerit perire suum Filium. At isti non vident, se ita magnam impersectionem assignare Deo summo, illo plane indignam. Pater enim, qui hoc ageret modo, eo ipso ostenderet, ex duobus, quorum utrumque sibi ingratum esset, quodque se assiceret moerore, elegisse illud, quod minorem inferret tristitiam, idque propterea, quod alio modo non posset eripere suos amicos : Qua ratione supponitur duplex impotentia , & quod a se non posset avertere omnem moerorem , & quod majorem moeroreta non posset avertere nisi per minorem, qui con-

404쪽

traheretur morte Filii. An erso Deus ad illas angustias est redigendus y An hoc non faceret potius Pater, ut, si post et, praeservaret

amicos potius a periculo, quam ut tam care redimeret 8 An ergo Deus non poterat impedire peccatum, ne committeretur a suis electis 8 An vero volendo permittere peccatum se non sic conjecit sponte in ejusmodi necessitatem, ex qua non potuit se aliter, quam per mortem Filii expedire Z An non sic potuit agere cum hominibus, sicut egit cum angelis p Quodnam hic est attributum divinum, quod Deum constringat An in Deum potest cadere dolor dc moeror pQuis haec digna putaverit Deoὶ Non ergo potest hoc modo istud expediri negotium. g. XLIX. Consideremus potius jus,quod Deus habet ad puniendum peccata poenas aeternis, quod hic supponendum est ex Scripturis. Ex eo, quod Deus per aeternam suam voluntatem efficit in temia re res quascunque creatas, nascit ur dc oritur dominium Dei in illaq

jus, quo de ipsis potest disponere pro suo libitu dc arbitrio, quod

etiam sub nomine Independentiae divinar potest intelligi, quatenus per eam concipimus tale divinum attributum, per quoa ab ipso omnia dependent. Ita potest Deus res, quas fecit, iterum destruere, quando vult, potuit tantas persectiones his rebus, aliis pauciores, aliis plures conferre pro lubitu, potest creaturas rationales gubernare pro suo arbitrio, potest conservare in statu, in quo condidit, potuit etiam omnia ita disponere ut labantur , & sic de reliquis. Sed jus istud Dei a Deo non exercetur absolute, & considerando tantum ordinem omnium rerum Universalem, sed etiam respectu habito ad ordinem Particularem, ex quo etiam aliquando novum jus Deo nascitur. Ita quia Deus voluit permittere peccatum creaturarum rationalium, quod consistit in deviatione ab ordine particulari, quem Deus illis priuscripsit, nascitur Deo, peccato commis. so, ius ad puniendum homines ob ista peccata. Fecit autem Deus voluntate sua liberrima connexionem inter poenas dc peccata, & econtrario inter obedientiam& praemia, sicque hunc ordinem comstituit particularem, ut peccans puniatur, obediens praemiis afficiatur , sic iste ordo particularis & natura obedientiae & praemii, peccati item & poenae obstat, quo minus Deus creaturam rationalem innocentem,quae eo ipso etiam non potest non esse obediens, amigeredi poenis afficere. Deus enim non potest evertere ordinem particula-

405쪽

rem, quem ipse conitituit Constantem, quia ad naturam creaturarum rationalium Pertinet, quam Deus talem esse jussit. Natura poenarum S. amictionum ejusmodi est, ut oriatur cX peccato, quod eo ipio, quo commissum est, creaturam rationalem privat ea rectitudine dc

ornatu, quem antea habuit, e contrario vero recte facta Ornant mentem , conjungunt cum Deo sincero amore , mentem tran

quillant & gaudio assiciunt , quomodo ergo poena hic post et habere locum Z Jus ego habeo ad rem, quam emi, vel quae mihi donata est, vel quam ab alio habeo justo titulo. Hoc jus dicit potestatem , ut liceat mihi possestionem istius rei adire, hoc est, debetur mihi possessio ejus ex aliquo ex his titulis. Jus mihi nascitur aliunde , non

enim ex meipso habeo, ut aliae res a me dependeant. Deus eX creatione habet jus in omnia, habet jus ad possidendum creaturas, sed ex eo, quod fecit creaturas rationales, non habetJus ad aTigendum. Nihil quidem extra Deum est, quod eum hic impedire queat, sed a semetipso, quia talem ordinem Particularem constituit, quem destruere & evertere non potest. g. L. Ius ergo Deus habet ad puniendum peccata ex eo ipso, quod sunt Commissa, neque de eo ulla est dissicultas quaestio hic tantum restat, an Deus jus illud necessario exerceat, sive, an ali

quid sit in Deo, quod ipsum adigat ad inserendum poenas peccato ribus, pro quibus nulla praestita fit satisfactio 3 Qui negativam defendunt, sive, qui statuunt, Deum poste, etiam nulla posita satisis

factione, remittere aeternas poenas peccatoiribus debitas, intelligunt Peccatores resipiscentes, atque dicunt Deum posse indulgere hominibus peccatoribus resipiscentiam, posse eos ad se convertere, atque sic conversis remittere poenas aeternas; quo posito argumentis variis,

quae pro opposita sententia adduci solent vim plane clidunt. Examiis nandum ergo, an Deus hoc ipsum possit, an hoc repugnet Deo vel alicui ejus attributo p Consideremus aliquanto distinctius ordinem

illum particularem, quem Deus constituit inter Creaturas rationales earumque operationes & consequentia. Scilicet natura haec est crea turarum rationalium, Deusque talem ordinem ratione earum Coninstituit, ut judicium debeat sequi claram perceptionem intellectus. atque voluntas debeat ferri in ea, quae ut vere bona & solida fuerint percepta, posuit in homine ideam Dei, ideam sui ipsius, ideam rerum creatarum, dic. in hunc Deum, quem homo claro potuit

Disit iroo by Corale

406쪽

eognoscere tanquam vere bonum, imo tanquam summum Bonum, debuit ferri voluntas, eumque amore summo secum unire, atque sic aliis omnibus rebus praeferre. Cum hoc amore conjunctum est summum gaudium, summa delectatio, & inviolabilis felicitas, atque

ita non potest non Deus propter hunc ordinem immutabilem homini obedienti se communicare, illum secum ex summa Benignitate, quae Iustitia Remunerativa vocari potest, unire, & communicare cum illo omnem felicitatem, quae ex istiusmodi cpnjunctione potest oriri. Quod si e contrario homo secutus consulam intellectus perceptionem, voluit praeserre rem finitam, vel semetipsum , vel aliam quamcunque rem aliam, Deo infinito, Summo illi Bono, non potest in illa reperire summam delectationem, summum gaudium, pr pter finitam, quae in ea est, perfectionem, di sic sequetur ex illo amore id, quod potest sequi eX Creaturis, delectatio nempe, sed non sine moerore propter impersectionem creaturarum; sic distrahetur mens, ut alia appetat, vel etiam ad illa ipsa iterum redeat, quae prius amavit, & doleat, quod ex iis nulla possit capi satietas. Quod si anima cogitet de Deo , quem destruit, quem rebus aliis postposuit, non potest non in ea excitari summus &gravissimus moeror, idque eo magis quo magis obversatur idea Dei, mente non turbata eX rebus corporeis, quod quam maxime locum habet quando anima separata fuerit a eorpore, unis de desperatio atque dolores summi & acerbissimi. Hic est ordo, quem ipsa natura rei infert, atque ideo a Deo constitutus est eo ipso, quo

Deus talem rerum naturam constituit. Hic ergo cogitandum, an

isse naturae ordo queat mutari An possit in peccatore, cui nondum remisit peccatum, operari eodem modo, quo operatur in homine obediente 3 si enim dicatur, Deum posse peccatori resipistenti reis mittere poenas aeternas, supponitur, praecedere resipiscentiam, seis qui remissionem. Deus igitur potest peccatori, qui adhuc peccator est, cui non sunt remissa peccata, indulgere resipiscentiam. Quid vero est illa resipiscentia λ & quid Deus censendus est operari, dum operatur resipiscentiam3 Resipiscentia sane non consistit in mero do. lare concepto ex commissione peccati, sed in tali dolore, qui oritur ex amore erga Deum , quem peccator osseadiri Deus ergo in , homine peccatore, cui non remisit peccatum, posset producere amorem ergase, ec dein dolorem ex peccato atque tandem omnem

407쪽

1atisfactionem animi, quae cxillo amore in hominis corde restituto & redintegrato posset oriri. Amor vero erga Deum quomodo in homine pollet locum habere, qui nondum novit sibi esse remissa peccata, imo cui ex suppositione peccata nondum sunt remissa Novit homo, Deum poste punire peccata poenis aeternis, jus esse hoc Dei ut possit animadvertere in peccatores, quomodo novit vel

quomodo cogitare potcst, Deum velle sibi esse gratiosum, qui nondum cogitare potest, eum velle sibi remittere peccata 3 quo modo potest homo amare Deum, quem non potest Considerare nisi ut armatum justitia & vindicare volentem sui negleetum , quod naturae ordo homini persuadet, uti patet eX dictis 3 quomodo potest in tali homine excitari amor erga Deum, qui Deum sibi non potest repraesentare ut Amabilem, ut Gratiosum, sed e contrario ut iratum , ut punientem , ut hominem deserentem & abjicientem ' si talis homo posset amare Deum Deus illi homini imprimeret ideam Dei, quae cum ipsa re, cum Deo, nullo modo conventiaret. Et, si Deus posset tali homini indere amorem sui , .posset eadem operari in peccatore atque in homine obediente , aeque benefaceret inobedienti ac obedienti, hac tantum exigua intercedente disserentia, quod in peccatore cum isto amore esset conjunctus dolor de peccato, quod tamen nullam inferret diversitatem in ipsa operatione divina, quippe quod ex solo peccato ortum haberet. Sic igitur necessario praesupponenda est remissio peccatorum facta, adeoque quaestio simpliciter erit, An Deus nulla posita satisfactione possit homini peccatori, qua peccatori, adeoque non resipiscenti remittere poenas aeternas peccato debitas Θ quod ipsum negant omnes illi, qui resipiscentiam supponunt in peccatore, cui

Deus peccata remittit. Hac igitur demonstratione tota illa res vi detur esse consecta, atque ita statuendum , repugnare ordini naturae, quem Deus ita constituit, ut mutari non possit, ut peccatori quatenus tali remittantur peccata. F. LI. Debentur etiam poenae peccatis, quatenus reseruntur

ad damnum, quod illatum est ei, qui per peccata fuit laesus, quod

damnum aliquando per pinnas compensatur, quae tamen tunc non considerantur ut poenae, cum saepe etiam damni compensatio possit fieri citra ullum malum corpori vel animae illatum , ut, si pecunia illud damnum aestimetur in rebus iis, quae sic compensari pos

408쪽

sunt, sed ut consequens vel connexum aliquod compensationis squa damnum resarcitur. Nunquam vero dolor aliis illatus spectari debet tanquam finis, quia istiusmodi vindicta plane est illicita. Non enim potest hoc esse bonum alterius, ut alteri sit male, nec potest hoc intendi absque delectatione in malo, quae semper est illicita, &species quaedam crudelitatis. Hoc modo vero Deus spectari nequit, qui malo delectare non potest. At potest malum inferre, quatenus spectat compensationem damni, quod sibi per peccatum illatum est. quia illud malum cum ista compensatione est connexum. Proprie quidem Deus non potest laedi, nec potest illi damnum a peccatore inferri, quando tamen ei denegatur a peccatore honor, qui ipsi debetur, analoga est ista denegatio damno alicui, quia, quantum attinet ad peccatorem, omne id ab eo essicitur, quod potest fieri ab illo , qui alteri damnum infert, ut nihil desit, quo minus illud inseratur, sed tantum persectio summi Dei obsit, quo minus illud possit recipi. Locum igitur habet istiusmodi compensatiore-mectu Dei, quatenus, quia peccator noluit Deo eAhibere gloriam supremi dominii & supremae independentiae per obedientiam per sectam & constantem, Deus, propter aequalitatem, quae est inter demonstrationem stloriae justitiae &demonstrationem gloriae supre- mi regiminis dc gubernationis, eum subjecit ad poenas in aeternum ferendas, ut qui noluit a Deo dependere praestando id, quod Deus jussit, nunc dependeat ab ipso, ferendo id omne quod vult jubetisque. Atque haec est Dei Sanctitas, propter quam non potest remittere poenas aeternas peccati, nulla posita satisfactione. Sancti taxenim Dei consistit in approbatione omnis boni ic aversatione omnis mali; nec potest Deus non probare illum ordinem, quem creaturae rationali praescripsit, &omne, quod cum eo pugnat, abominari. Qui ergo pugnat cum illo ordine, quod facit peccator, eum Deus non potest non abominari, in quo poenae ipsae consistunt peccati vel immediate inde fluunt. Deus igitur anxit talem ordinem

particularem creaturis rationalibus, ut se ament ex toto corde, ex tota anima, ex omnibus viribus, eX omni cogitatione, cum quo amore coniunxit sui communionem beatam, menti talis creaturae

summam tranquillitatem exhibentem , cum negleetu istius amoris junxit separationem a Deo, &tristitiam ex bono illo amisso maximam exortam. Poena igitur istius aversionis a Deo ex natura rei

409쪽

cum ipse peccato , quatenus tale est , in quo semper est averso a

Deo ad creaturas, est conjuncta. Deus igitur condens creaturas rationales simul indidit ipsis ideas turpis & honesti &utrumque coninsequentium, adeoque inscripsit legem naturae cordibus ipsorum; neque aliter facere potuit. Eo ipso enim, quo erant creaturae rationales, debuerunt habere ideam Dei, atque adeo ideam honesti de turpis cum consequentibus , qui enim non posset cognoscere Deum, qui careret eo, a quo omnis ratio dependet, non posset ratione praeditus dici. Non potuit igitur Deus serre homini legem conjunctam cum promissione facta transgressori de ipso non puniendo, quin in ipsa lege de Deo colendo praemium ec contraria poena est implicata, prout constat eX dictis. Et poena ista cum peccato est conjuncta eique plane innexa, ut separari non possit, nisi satisfactio ponatur, & lex non potest serri nili habeat conjunctam comminationem poenae, siquis legem transgrediatur , & , si executioni non mandetur ista comminatio, illusioria plane videretur & parum conveniens summo Deo. Quod si autem Deus potest non punire peccatorem, potest etiam homini indicare, quando seri legem , sic ejus transgressorem non puniturum , quae Omnia quantopere pugnendcum natura Rectoris sapientis, & Sancti jam ostensum est in antecedentibus. Sic nulla necessitas fuerit poenarum aeternarum, quas ferre debent damnati, quaοῦ si deriventur ex eo solo, quia Deus vult, mera crudelitas locum habebit in Deo, quam non permittit summa persectio. Atque haec est Iustitia illa Vindicativa, quam Deus exercet in inserendis poenis, quae non potest non esse in Supremo omnium Rectore, non tantum eorum, quae ratione Carent, sed etiam illorum, quae ea sunt praedita. Quod si Deus condidisset tantum creaturas irrationales , si iis solis regendis esset occupatus , nihil aliud potuisset facere , quam ut sua omnipotentia ea in illis poneret, quae vellet; at cum condiderit creaturas rationales, debuit quidem quoque omnia, quae in illis sunt& erunt operari, sed quia tamen voluit illas esse rationales, aliud quoque regimen in iis de-huit locum habere , ut scilicet cum iis ageret convenienter huicinaturae rationali, praescribendo leges munitas praemiis & poenis, juxta antea dicta. Ex quo necessario sequitur, uti, quemadmodum debet obedientes aeterna secum communione remunerari, ita debeat in inobedienter aeternis poenis animadvertere. Etsi enim cum hoet

410쪽

DE DEO. 3 is

regimine, quod externum est, dc quo leges serendo promittit &comminatur , sit conjunctum regimen illud universale , quo omnia operatur in omnibus, non minus in rationalibus creaturis atque in irrationalibus, quia tamen haec divina operatio non est peccatrix , non deviat ab ulla lege , non potest dici auctor peccati, quod est in rationalibus creaturis , quae eo ipso dum sunt peccati auctores peccant deviando sua voluntate a lege, cum Deus c coniatrario sua voluntate nunquam ab ulla lege recedat. s. LII.Atque sic Voluntas Dei infinita unica & simplex secundum' modum nostrum concistiendi explicata est, prout aequivalet infinitis actibus voluntatis finitae, ut ordo aliquis nostrorum conceptuum formaretur, &simul ejusdem diversae relationes dc denomination ex ad varia objecta suerunt consideratae, ex quibus concidunt facile omnia illa, quae de Voluntate Dei conditionata dc dependente aliunde finguntur. Hinc vero nunc facilius intelliguntur ea, quae de divina Scientia & Sapientia infinita veniunt consideranda. Atque hic Primum occurrit nobis Dei scientia, prout circa ipsum Deum versatur, qua Deus cognoscit semetipsum perfectissimo & infinito plane modo, idque ex semetipso, eo ipso quo illius cssentia in Egesimpliciter, VettiuIntelligere consistit, uti vidimus g. VII. Deus igitur semetipsum exactissime exhaurit, quamvis sit Infinitus , habet enim etiam scientiam infinitam quin potius eo ipso, quo est Infinita scientia, non potest non semetipsum infinita cognitione Cognoscere, atque sic totum illud summum, quod ipse est, plenissime&sumine exhaurire. Haec vero Id ea, quam Deus sic de semetipso sormat , est ipse Deus & ita Deus eam habet ex semetipso, multo majori jure, quam nos habemus ideam nostrae mentis ex nobis ipsis, eo ipso ,

quo sumus mens, quo sumus res cogitans: nos enim eam saltem hacheianus accepimus, quatenus accepimus mentem, etsi ea a mente nostra

non sit diversa ; at Deus suam essentiam non accepit aliunde, sed a semetipso habet,cumque haec essentiaDei ab Idea sui ipsius nulla ratione differat,eo ipso quoq; hanc I deam sui ipsius non potest non habere. F. I. III. Consideranda dein est scient ia Dei,quam habet de omnibus rebus, quae sunt praeter Deum, qua rerum omnium essentias& proprietates exactissime exhaurit, qua accuratissimc novit, quando & quo ordine res quaelibet extitura est, suit dc est, quae tacitet nunc potest intelligi, si tantum comparemus cum iis, quae de divi-

SEARCH

MENU NAVIGATION