장음표시 사용
11쪽
Diffundens furibunda suum 1limulabat amaris Vocibus ad caedes animos jam sponte paratos. Quin & , repletis terrore , & sanguine sparsis Gallorum campis, victrix , spoliisque superba Allobrogum crudele minax jam templa parabat Eruere , atque aras igni populare , domosque ,
Innocuoque acres , ut mos , a sanguine poenas Poscere; quum sortem aetherea de sede tuturam Commiserans, pariterque timens urbique , sacroque,
Quo felix dudum fuit ipsa , atque inclyta , Lino
Insigni celeber pietate Arimathius HerΟS, . Egregiusque animi in terris, faustusque laboris , Sic summum adloquitur Divumque, hominumque Parentem: O Pater , o nunquam verbis frustrate tuorum Vota , nec incertis promissis, numine semper Dicta tuo firmans , quo solem , ac sidera torques, Quo terras , tractusque maris , nimbosque , notosque ,
Cernis ut e. stygiis Pellis prorupta latebris Bacchaturque ferox per gallica rura , domosque, Pectoribusque addens stimulos incendia tectis Iactat , & insanos ciet undique saeva tumultus tUndique jam miseris, qui vix e moenibus altis Spes Regni, atque suas , seque & tua jura tuentur, Hostibus insultat furiali concita monstro Impia gens miscens ferro omnia, & omnia flammis: Undique fas versum; pavor undique, & undique luctus. Heu quot sacrae aedes , simulacraque sancta , nefandis Ignibus absumta ostentant crudelia passim Facta , & terribilis vestigia dira furoris lQuot campi innocuo pinguesve , rubrive cruore lJamque adeo Allobrogum nam quis victricibus armis
12쪽
obstare, atque aditum poterit prohibere ruenti Innumerae turbae, quam Gallia pro scelus i omnis Fracta animo metuat λ pagosque, urbesque propinquas Agmina dira petent ferro , flammasque furentes Ilicet e templis, piceumque ad sidera fumum Attolli cernam , & cunctas considere in ignem
Marmoreas. moles tibi sacras , cunctaque dona, Queis niteant arae in tumulos congesta cremari. Nec Linum interea , tua cura ac nostra , periClO
Eripitur, tutisque statim transmittitur oris Siccine Taurinum sedes promissa , troparisque Clarior usque novis ob Donum insigne futura Excipit urbs tandem l sic cultu, & honore quotannis Illic majori celebratur dius Amictus pSed quid ego haec autem, rerum cui summa potestas, Quique omnes nutu potis est cohibere nefandos Mortales ausus, scelerataque pellere bella ,
Commemoro An quisquam poterit tua flectere jussa
Consiliis ne tuis pugnare, aut tendere contra Non ea vis usquam , nec tanta potentia terris.
Haud equidem duhito tua magna immota manere Dieta mihi, & grates per tuam tempus in omne Usque tibi: unum oro : eois cito surgat ab undis Exspectata dies , qua se mirabile Donum Τaurino ostendet, melioraque tempora secum Adferet ; atque cito niteant, pietate secunda , Quas spondes, arae, solidoque e marmore templa , Nec liceat precibus si fas hoc addere nostris . Allobrogum fines, tibi longo ex tempore amicos, Insernae Pesti penetrare , atrumque venenum Spargere, perque domos taedas quassare minaces,
13쪽
Infandoque agros passim miscere tumultur Non liceat, mediis superatis alpibus , oras Subjectas , sedemque novam , aeternamque futura Moenia dilectae Telae , Natique cruore Imbutae , insignique tui, pervadere ab imis Prorupto tenebris, foedantique omnia monstro. Sic ait, atque preceς pia turba instaurat easdem
Et qui sacrorum fuit olim Antistes , & ingens Nomine , & ingenio , at pietate ingentior.& qui Ad Patris imperium Lodoicis , a vitaque sceptra
Integer accedens , nunquam inferiora secutus ,
Egregiisque ausis veteris decora inclyta stirpis
Strenuus aequavit; coelique in sede receptus Aterna numerum superorum altaribus auxit:
Tum rubra in chlamyde insignes , & tempora serto Purpureo, verae dum pro pietatis amore Projiciunt animas , cinthi, palmaque decori Mauritius generis decus, & tutela Sabaudi,
14쪽
Indignaeque comes necis, hau liorumque laborum, Parciue fide invicta, par relligione Secundus: Quosque animi egregios δ , caecas dum voce tenebras Pellere pectoribus passim nituntur, & audent Civibus invisum Christi vcnerabile nomen Vulgare, ut meritum, simulacraque falsa Deorum Arcenda e templis, penitusque abolenda docere ;Νuminis aeterni tendunt dum accendere amorem , Pro dolor i ipse suo mactari in litore vidit Duria , qui fidos pridem , ignotosque recessus Praebuerat laetus, violataque corpora telis Innumeris , vitamque Dei pro laude pacisci: Quique ipsis socius , sed non & funere eodem Exi finitus , manibusque feris elapsus ad alta Moenia , raucisonis major quae Duria lambit, Latinuisique undis , immanem sanguine tinxit Ipse suo tumulum caput obtruncatus, & iisdem Supplicium immerita dedit insons morte ministris, Sic hominum aeterni testans decora alta Magistit: Cumque his Zacchariae Soboles , sterilique senecta Conjugis Helisabes cretus, quo carior alter Non fuit in terris illi, quem nuntius ore Prodidit e Coelo ventu tum , moenia Priscis Temporibus commissa sibi cultosque, paterque Divum, hominumque Patri ostendebat, plurima laudans Egregiamque urbem , natorum & facta piorum , Tartareamque orans cunctis avertere pestem Ausoniis oris, sedes & rursus ad imas
15쪽
Trudere , ubi genita , & superas unde acta sub auras. Queis Sator aeternus rerum , Divumque Creator, Atque hominum Omnipotens : curas secludite, dixit, O mihi dileeti merito , mea gloria , nati ;Gaudia nec turbet, nullum quae finiet aevum , Vestra metus : dabitur caris , quod poscitis , oris ;Νec per eas stygiae serpent contagia pestis :Neve sinam Allobrogum petat armis oppida , & urbes; Nec juga transcendens campis se immittat apertis, Taurinoque paret vestro bella impia vietrix. Tantum vicinis descendere ab alpibus ausa , Montanisque viris comitata , e robore duro Progenita gente, & rapto per devia saxat Sed vel ab Hugonotis clam sollicitati s Angroniani , vel uItro
cum eis vitae, morumque similitudine consentientes, paullo post arma capiunt, & Villarium expugnant. Quare, auctis pri ribus copiis novarum cohortium supplemento , rursum mittitur Costa, addito impigro, & sorti viro Guidone Piovena cum tormentis campei tribus, magnoque lectorum militum numero. Quibus conspectis, Barbari, tametsi armorum genere,& reliquo adparatu belli, & rei militaris usu longe interiores; tamen homines asperi, & montani numero confisi inermis multitudinis, mulierum praesertim, & liberorum fletu excitati . quum in ejus diei pugna spem omnium sortunarum suarum posuissent, sortissime praelium committunt. Diu acriter utrinque pugnatum est. Sed tandem pluribus hostibus caesis, vulneratisque , reliqui pelluntur : Villarium recipitur: Vallis Lucerua a Colla in Emmanuelis Philiberti potestatem recipitur .... quare se nunquam imperata recusaturos pollicentibus :praeterea oblidibus datis, per Philippum Saba udum , cujus me tionem supra secimus, praeteritorum delictor uin gratiam Einis manuel fecit , eoru inque satisfactionem, qui jam resipiscere. vidubantur, accepit: atque, revocato ad se exercitu, eos cle. menter in facin recepit. Ioh. Tonjus M. i.
16쪽
Vivere , perque antra assueta, & vaga lustra ferarum Vi sibi , qua vallis, Lucerum de nomine dicta , Magna patet, surguntque Preae , validique Pratorni Moenia , tentabit, conans eXtrema, Propinquos Rumpere per campos callem , perqae Oppida cuncta, Ac domitae leges, moresque imponere genti. At non egregius bello , Sc qui sanguine cretus , Ο Α mede e , tuo Emmanuel feret: ilicet armis Obsistet monstro , frangetque , ad praelia poscens, Audaces animos, cumulans sic parta tropaea ;Praecipitique fuga sua coget ad antra reverti
Sponte sua auxilia, agminibusque, opibusque juvabit.
His meritis celebrem cuncta in sua sceptra remittam ;Laetaque Taurinum , innumeros regnanda per annOS Gente sub Allobroge, accipiet, quam protinus ipse Aggeribus circum , multa & vi muniet, arcem Educens , mirabile opus , quam surgere ad auras Una aestas cernet , mirabitur altera porro
I Erant in Gallia magni motus, & res admodum turbulentae a Auctae Hugonotis perditorum hominum manus: addita sceleribus scelera, multiplicata maleficia . . . . At Emmanuel Phia libertus pios , ac religiosos homines tutatus est: & expulsos Clem nter accepit, Sc ad se Confugientes quacunque ratione potuit, benigne adjuvit: Regi vero laboranti celeriter sub dium in iis . Quare praeliis multis fusi hostes &c Regi Gallorum non defuit: in summa enim rei pecuniariae difficultate mutuum poscenti, quidquid cogere , & undique contrahere potuit . . . . curari iussit. Ioh. Tongias lib. 1.2 Arx, quae Taurini construebatur , mensibus circiter quindecim, quibus coepta erat , perfecta est , latiore sessa , & propugnacu lis quinque firmissimis munita. Tongus triae C
17쪽
Eductam penitus , firmo & munimine tutam. Mox ubi & Helvetios contra, Gallosque propinquos η , Et Tanaro haud procul, & qua culmine lapsus ab alto
Pinguia sessites secat arva, ac moenia tangit
Cara mihi, & vobis , tibi quondam habitata, Amedee, Belli alias moles, & propugnacula prudens
Struxerit, atque piis iactis memorabile nomen Auxerit extendens, cumulansque altaria donis, Textile tunc Pignus neque me sententia vertit ' Promissi, vestrumque memor celsa arce jubebo Allobrogum tandem Taurina ad moenia ferri, aeternumque illic, positis e marmore templis, Tureque centum aras ipsi, & vigili igne calere. At prius externas circum grassata per oras
Pestis acerba lues absumet plurima letho Corpora qua populis dat jura, aequaque volentes Fraenat jultitia Emmanuel, via nulla patebit Atque domos populans implebit luctibus urbes. Tandem servatus mihi tendet solvere vota
a Itaque Vercellis, quae urbs Mediolanens ditioni proxima est. quum arcem exstrui, & oppidum munitionibus firmati iussisset ; in Allobrogibus item in oppido Montemesiano, aliisque
duobus locis arces excitarentur, Architectos urgebar , mandabatque praeiectis labrum, nequod omnino tempus ab Ope . re, quoad perfectum esset, intermitti paterentur. Taurino veroqisum primum prospiciendum putaret , ea oppidi parte , quae vergit ad occidentem solem , Pactioto Urbinate , architecto ea tempestate maxime insigni, usus nobilissimam , munitisIimamque arcem aedificare instituit . . - .ata quum esset , ac sorte de Montiiregalis oppidi situ diligentius secum cogitaret . arcem ei addendam censuit, illamque in editiore montis parte construi mandavit. Tonfus uia. . ia Diqiij by GOrale
18쪽
Pro patria, atque suis, quo nou mihi carior alter, Carolus Insubres linquens , ostroque decorus ,
Sed pietate magis, qua denique ad astra feretur Lucida templa petens, & quas ipsi adnuo sedes.
Tectaque tunc primum , cunctos exinde per annos Pignore divino praeclara. ac laeta futura ,
Alpibus. avectum Linum Taurina subibit ιΕximiusque illic factis praestantibus Heros, Ipsi adolens tura , & memorans decora alta , docebit,
Corda simul verae inflammans pietatis amore , Et meritas grates mihi solvi tempus in omne , Atque meo reddi, quos aequum, Muneri honores. His dictis, cuncti mira dulcedine mentem Undique perfusi adstantes uno ore dedere Dulcisonos cantus, & laudibus omnia circum Personuere novis , soliumque ter agmine laeto Lustrarunt, benefacta Patris. beneiacta canentes Unigenae Nati: ut tandem mortalibus aegris Spem vitae adtulerit coelo demissiis ab alto Ipse unus sevos pro cunctis sponte labores Excipiens, & multa ferens indigna, necemque et Ut bonus eruerit, perrupto carcere , sanctos Triitibus e tenebris Patres, dederitque, subactis Tartareis monstris, sedes habitare beatas, Concilioque frui volucris sine corpore gentis: Utque fores, moriens, clausi reserarit olympi. Tum Genitorem una alternis, & pectora sacris Urere qui solitus flammis, auraque potenti Suiscere in pia facta animos, celebrantque, canuntque Ut maria , ac terras, & quae regit, omnia verbo Condiderit solo superumque, hominumque Creator,
19쪽
Tellurisque sinu varios exsurgere flores Iusserit, ac plantas simul omnes semine nullo, Eque satis fruges, scelusque ex arbore quaque. Tu Rex omnipotens: tibi sol ac sidera parent, Cuncta Tibi maria , & terrae , nimbique , notique , Quaeque secant pennis liquidum aera , caerula caudis Quae freta, quae tellus animantum saecula pascit. Haec inter rumore gravi, qui creber ad aures Pervenit, atque hostis crudelia facta propinqui Cuncta refert late , belli monumenta nefandi, Turbati Allobroges, trepida & formidine capti Foemina , virque ...nul per limina sancta frequentes Pacem orant, onerantque piis passim aethera votis, Et precibus tendunt, ausi confidere nullis Humanis opibus, deXtrae nec robore, & armis, A templis, domibusque suis avertere caedes, Infandosque ignes , dirae & contagia Pestis, Oreque quod fundit, foedans late omnia , Virus. Arma timent sine more hominum, sine lege ruentum 1n scelera , ut praeceps furor urget , & impius ardor ;Conjugibusque suis omnes , natisque , sibique , Et domibus metuunt, divino at valdius uni Lino admirando, quo non praestantius orbe Est toto quidquam , quo stat sua jure , caditque Spes major, metuunt , praesertim Munere sacro Dignati a superis, superumque , hominumque Parente Camberii cives . Subeunt simulacra Deorum Omnibus in templis , qua se gens impia fudit, Incensa , S saevae caedes, & sancta cruore Limina polluta innocuo, priscisque sepulcris Eruta sacra ossa , & cineres per compita sparsi.
20쪽
Nec fraudes , artesque latent, aususque nefandi, Cunctis queis sociis invisum , ipsique tremendum Umbrarum Regi, dium , ac venerabile Pignus Tentavere diu violare , ac vertere in usus Indignos , ipsumque adeo restinguere nomen et Quidque furor possit, caecis quem mentibus addunt Vanaque relligio , rerumque cupido novarum , Contemtusque Dei, sat notum : hinc omnia temni Iura, nefas nihil in bellis hinc esse putari. Ergo adeunt crebri tanto in discrimine sancta
Limina cum pueris patres, cum matrihus omnes Innuptae, invalidique senes vix membra trahentes , Et veniam, pacemque Orant: vox omnibus una haec,
Praecipue qui sacra colunt , adduntque frequentes Turea grana focis: Rex o Divumque, hominumque, Et Pater omnipotens, meritos si semper honores Rite tuo Dono ad sacras perseivimus aras Si pietas tibi grata patrum , miserere, tuisque Da stygium bellum, saevasque evadere caedes, Atque tuas aras crudelibus eripe flammis. Reipice commissam , qua nil est sanctius usquam , Patribus hic nostris Telam , Natique cruorem , Quo rubuit picta , & nostrae monumenta salutis Omnia , quae penitus se ostendunt undique in ipsa. Hanc tu cum tectis, Pater alme , opibusque tuere , Auspice Te, nobis longinquo e littore vectam ,
Aut solam certe , nolis si taetera, serva. Tum nos aeternas solvemus rite quotannis Certatim grates , donisque augebimus aras.
Sic ipsi, ut cuique & mens est, & copia fandi. At stygii genii, qui dira per agmina multi
