장음표시 사용
31쪽
Taurina, & populi vicina per oppida cuncta;
Solem etenim, sexta postquam surrexerat hora Cancrum obiens, nigra primum ferrugine tinctum Concussisse animos : mox & rubuisse propinquos Aerios tractus lugubre , & protinus orbem Conflatum ingentem tristissima quaeque minantem. Sanguineus totum color hinc depinxerat , illinc Igneus, & maculae variabant undique iace δ.
Hinc trepidum vulgus , matrumque improvida turba , Haud impune unquam visum dixere Cometam. Scilicet his monstris rerumque , hominumque Repertor, Quos servare bonus, tetraque e clade futura Eripere optabat, prius omnes terruit, iram
Ut precibus, lacrymisque piis superare pararent,
Orantes veniam , meritasque avertere poenas.
Non aliter tonitru quandoque , ignique corusco, Qui micat e media perstringens lumina nube , Agricolas pavidos monet alta ad limina sacra Tendere, ut instantes commista grandine nimbos Supplice propulsent voce , arboribusque, satisque Dum metuunt, imo ducant suspiria corde, Atque rogent, flentes sua quisque piacula, pacem. Laetitiam sed enim, mulcet quae pectora passim ,
Plurimaque exundat, cernunt licet omnia nondum Tuta satis , nec adhuc vetus omnis cura recessit, Turbavere statim vulgata in moenibus altis
Camberii, & late Allobrogum per compita quaeque, Quae dederat factis ingens, & fortibus ausis, Emmanuel jusia haud ulli exspectata suorum. Namque
32쪽
Namque ubi depulsiam , superum pietate secunda,
Tartaream accepit labem clarissimus Heros, Sollicitoque metu vacuos Camposque, domosque Insubria in tota; simul & super aethera noti Magnanimum votum , quo se se obitrinxerat, unus Pro cunctis orans , sacrorum Antillitis almi ;Ergo sic secum tot adire , ac ferre labores Egregia pietate virum Α , tantamque pedestrem Ire viam patiar per inhospita, & horrida saxa, Bisque juga alpina insuetum transmittere gressu tSi s edet hoc animo coeli venerabile Donum Huc olim . advehere, &, spes in quo maxima Regni Nititur, ac generis, templumque, arasque dicare; Cur non nunc potius, quod fert mihi corde voluntas, Exequor auspicibus superis , sedemque perennem Hic statuens Dono , minuo, quem haurire paratus Sortem ultra, & vires, mihi junctus amore, laborem pDixerat; atque ita tim sua ferri principem ad urbem Allobrogum mandata jubet, superumque Parentis
Munere praeclarum , atque notis venerat,ile Pignus , Consilio aeterno delecta ad moenia tandem Transferri, pandique viam melioribus annis
a Quam rem ubi Dux Emmanuel Philibertus intellexit non modo excipiendi tanti viri , sed etiam minuendi longi itineris, vel injecto ipsis Transalpinis populis summo spectandae Sindonis desiderio cogitationem suscepit. Itaque quamprimum Camb rio Taurinum advelli Sindonem paucis arbitris squasi aliud
agens, uti ferunt tempora in demandat, comitante Viro gra
33쪽
Nec mora Milletus, primos cui curia honores Rectori meritos tribuit , quae nuntius adfert, Iussa facit. Proceres bis senos deligit omni Ex numero, civesque alios sanctumque Senatum Cogit, & Herois quae lint mandata 1abaudi Admonet augusto in coetur Taurina sub alta Moenia praestantem pietate, atavisque potentem Adventare virum, serto sacra tempora cinctum Purpureo , pedibusque iter abs insubribus usque Ingressurum oris , vota ut communia solvat Coelicolum Patri, divinaque Lintea adoret. Hinc urbe in magna sollemnia magna parari, Indictamque diem , qua fas sit cuique volenti Admirabile opus dextris felicibus alte Explicitum lut rare oculis , & corda tuendo Pascere, & innumeram omni ex regione prosectam Spectare interea turbam sua dona ferentem. Singula quid memorem Z Superatis alpibus, ipse Paucis cum sociis Monumentum insigne, Deique Augustum Munus tecta ad regalia sistit. Moenibus haud longe, tauri de nomine dictis, Planitie in magna, quam nunc venatica surgit
Regia Villa prope , & foribus domus alta superbis, Floricomique horti ingentes , & longa patescunt Atria . & alipedum stabula alta hinc , indeque equorum,
Pagus amoenus erat veteres dixere Lucentum ;)Nuncque loco nomen manet unum , haud gloria prisca. Huc tunc Emmanuel, ut mos , concesserat, urbis
Effugiens strepitus, animumque labore levabat Nunc apro fera terga premens , indagine cinctis Saltibus, excussae nunc post vestigia cervae
34쪽
Districto ense volans, & equos, comitesque fatigans. Ergo hic depositur tecti in penetralibus altis Divinae Exuviae : tum pompa indicta , & in urbem Protinus invectae, sacraque in sede locatae. δPrincipio campis chorus ingens ibat apertis Veste sacerdotum in nivea longo ordine : quinque Post hos Pontifices sertoque , pedoque decori Dio oneri subiere omnes, arcamque ferebant Impositam tensis ceu quondam rite repostum Qua foedus , Divum quod sanxerat, atque hominum Rex, Purpureoque supra , docto quod daedala dextra
Pinxit acu , ducens aurum , velamine tectam. Hinc, atque inde duo Proceres velaminis oras Extremas demissi oculos , laetique tenebant.
Mox ipse Emmanuel, clari & spes altera Regni Filius , & iuncti qui sanguine , quique vetuito
Praeclari genere , & titulis , opibusque potentes , i . Pone sequebantur primores magna Caterva, Caetera dein turba innumera , atque ignobile vulgus. Pennigerum festiva cohors circumque', supra lue, Nulli visa hominum gens aethere nata , volabat Carminibus gaudens, & , qui se multus ad auras Turicremo ex auro fumus tollebat: at imis Ε tenebris ores, foedaque e sede repente
Emissi genii, pompae queis gloria tantae Obstabat stimulos vertens 1 ub pectore amaros , ' Impatiensque irae, scelerumque avidissima turba, a Inlanire procul , lateque ululare per agros
35쪽
XYXH DE SI DONE TAURINENSI Non etenim audebat sic, qui regit omnia nutu, Coelicolum voluit Pater almus tendere contra. Tantum aspectabat frendens ; aestusque furebat Interea irarum , & dolor imis ossibus ardens. Haud aliter media de nocte e culmine montis Delapsus, stimulante fame, lupus acer, & ore, Ex longo, siccus fremit alta ad septa, furitque Balatum excipiens ovium, si forte canum Vis Arceat oblatrans vigil, & conatibus obstans. Jamque urbis porta , quae se venientibus offert Arctoos versus, coelum illaetabile , tractus Effusae studio matres , puerique ruebant, Fervebantque viae. Certant occurrere pompae, Qui possunt, sociosque adeo praevertere cursu Quisque suos gaudent, seque incedentibus ultro Immiscent, iterantque preces, & carmina laeta. Multi ex aggeribus murorum : plurima ab ipsis Pars tectis spectat; turris pars culmina scandit. Nec minus interior vario decorata paratu Urbs sua testatur nova gaudia, sacra ubi pompa Procedit. Pendent variata aulaea figuris sis Parietibus ; pendent tabulae per compita , & alta Atria; flore viae sparsae longorordine lucent Flammarum , resonatque piis Concentibus aether. Atque haec laetitiae dum gens Taurina dat omnis Signa suae , ac muris venientes accipit altis Urbibus e sociis multos, orisque remotis ἔDum celebrare parat sollemnia jussa , diesque Indictos, festaque sacras jam fronde coronat Passim aedes laeta, atque abacis decora omnia promit, Questibus interea magno perculsa dolore
36쪽
Plurima Camberii pars replet tecta , viasque Vixque potest quisquam dictis depellere amicis
Tristitiam ex animo, turbataque corda levare.
Namque ubi delubrum repetentes arce sub alta Adsueti cives Pignus venerabile abesse Senserunt ara , quae maxima surgit, & arcam Κ motam clathris, peregreque, ut fama, relatam, Indoluere omnes primum , gemitusque dedere :Ceu quondam fontem celsa sub rupe viator , Quum sitiens loca nota petit, . si . forte sub ima Viscera descendit terrae crystallinus humor Culmine dimanans subter, nactusque meatum Reclusum inferius caeco se tramite fudit Longius eXcurrens, atque arida tesqua rigavit Dilapsum dolet; atque oculis obit omnia circum, Sicubi rumpentem cernat: dein invida fata Digrediens queritur, nec voci parcit, & irae. Mox ubi per totam rumor percrebuit urbem ,
Tecta prius multi, & loca sola implere querelis
Coepere ; inde alios alii, sententia menti Quae stet scitari , & scindi in contraria vulgus; Spemque , metumque inter nusquam consistere posse. Hi facilem votis, rerum cui summa potestas Allobrogum, sperant; nec spes frustrabitur, ajunt,
Emmanuel nostras, quo non servantior aequi Eth alter Reges inter ; nec vota, Precesque Contemnet, pectus cui mite, animosque merendo Devincire adeo pronum ; qui luminis auras
Hauserit hic primas: nobisque libensque, volensque Iamdudum Lini caelestia dona remittet.
Pars memor haud pridem, posita semidine belli,
37쪽
Ipsius imperio Sessitae ex littore rursiis 3 Pignus idem addebat patria ad penetralia missum Auctaque eo dulcis communia gaudia pacis Camberii, templisque suum sic redditum honorem.
At superum monitus, quos fama antiqua ferebat Patribus esse datos , multorum pectora contra
Tristet per augurium ducebant: patriae ab altis Sedibus avectum solium , camposque placere, Quos rigat Eridanus, quos Duria findit, & arces Illic educi, nova moenia moenibus addi ;Quis dubitet, generis quo spes, tutelaque Regni Nititur; unde decus genti, mirabile Donum
optari sinui, & templi jam forte sedere
FiXam animo molem , marmorque , aurumque Parari, Atque . adyta, atque aras ipsi, sedemque perennem ZHaec erat, haec olim felix urbs munere tanto Jure futura , patrum si non prudentia vana ,
Ajebant, & jam decoris manifesta futuri
Signa videre licet; jam, quae nova gloria coelo Attollet se se, & toto vulgabitur orbe Hinc adeo adparet caussamque, Caputque doloris 'Sponte sua augebant dicenda , tacenda loquentes. Sic ipsi , plausu dum tecta , viaeque fremebant Taurina, atque fora implebat multa advena turba. Iamque aderat pietate ingens, atque inclytus oris Hesperiis , sacro spe tandus Carolus Ostro,
I Posteaquam autem , favente summo Numine, pax illuxit anno MDLlX. . restitutusque est Emmanuel. ducia Margarita a Francia Regum filia, sorore, amita, matre vere regii Caroli Emmanuelis, Sindonem hanc Camberium reportari pie jussitan. MDLXII. Pingon. ibid. Disitigod by Gorale
38쪽
Quosque vite comites sibi legerat ipse futurae Erepta exitio , ac trepido discrimine in urbe. Omnibus in dextra teres est , tornoque politum Hastile ; atque hoc nituntur vestigia : vestis, Qualis iter longum ingressis solet, imbre ubi multo
Haud pridem tumuere amnes, tabe oblita coeni. Eminet ex oculis, moestoque modestia vultu: Eminet incesti , & populum tenet undique tectis Effusum ad portas , totaque eX urbe ruentem.
Fama est hospitio , postquam patriae alta reliquit Moenia cum sociis excedens Insuber Heros, Tercato exceptum, Trecas dixere priores Et prima sub nocte domum subitise paratam. Coetus ei, sacris addictus ritibus , ausi Temnere opes homines, & laeti rebus egenis, Quos Pater Assisias quaesito vivere jussit, Lignipedes fratres vulgus cognomine dicit Praebuerant moniti tecto sub paupere sedem. Hic primum coepta augusti decora inclyta Lini Laudibus, ut meritum , celebrari, ac vindice lingua, Quas scelerum furiis agitata, ac Dite ministro , Sparserat haud pridem in Monumentum insigne salutis Impia gens , voces , infandaque scripta refelli. Namque ubi pulsa fames comitum, mensaeque remotae, Esuriemque suam pomo, non ampliuS, uno , Ut mos, placavit nulli pietate secundus, Inclytus Antistes, decus unde, & gratia Dono , Visere quod tendunt, vario sermone requirit, Nunc hos, nunc illos poscens, & pectora amore Inflammans magis, atque magis: qui cultus habendus
Qui tribuendus honos i Quae sit fiducia cuique t
39쪽
Namque sibi hanc legem, excedens, sociisque paratis
Dixerat ipse ultro, parca ut Convivia semper Exciperet sacris de rebus sermo , nec unquam Ipsum iter alternis precibus, Votisque Vacaret.
Quisque libens pandit, quae stet sententia menti Conventu in medio ; & Praesul sublimis acerna Sede sedens comites tacita dulcedine laetus Dicentes audit. Quin & data copia fandi Hospitibus , coram qui stant longo ordine cuncti. Quos inter fama ante alios insignior omnes, Ingenioque alacer, Patrum exemplaria sancta Haud segnis versare manu, sociosque tueri Cui cura, his, tacite coetu plaudente suorum, Vocibus adgreditur vultu subtristis, & inquit: Te ne viam pedibus, Pater optime , carpere, iterque Τendere tam longum, multis ut Pignus adores Pro dolor i haud pridem violatum impune scelestis Idae, illac linguis t Nam quis convicia nescit Iactata, & forsan male cauto credita vulgo tTum memorat, fando quae audivit plurima ferri Commenta, & scriptis quae prodita trans juga summa Alpina , invalit quibus impia pectora Erynnis Tartarea, & mentem obduxit caligine densa rNon ope divina essigiem , & necis horrida signa Quae Lino adparent impressa , Deique cruore , Qui crudele luit, scelus ut commune piaret,
i Ita sere Calvialis in Antidoto adversus articulos facultatis So bonicae, in admonitione de Reliquiis. Nec valde secus S muel Basaagius, opinionum perversitate, atque impietate aeque famosus, in Annalibus suis politico ecclesiasticis de sepultura Christi ad annum ejusdem 33. mm. II a.
40쪽
Supplicium , moriensque res patefecit Olympi, Verum hominum dextra essicham , ingenioque magistro: Majora esse iide , quae vulgo vera ferantur :Isacidum ritus, moresque obstare sacrorum , Qui calida primum , terrae condenda lavabant Corpora , & extersis dein sordibus ipsa tegebant Funereis vittis religata , aloeque liquenti Perfusa, atque aliis, mittunt quae dona Sabaei ;Multaque praeterea, vecors quae audacia fudit. Addit, & ipsa Patrum monumenta obstare priorum ,
Qui superesse negant potuisse in Sindone quidquam
Sanguinis effusi divino e corpore , totum Quum tumulo exsurgens rursus revocarit in artus. Infremuere omnes comites hinc , inde sedentes
Pontificem juxta ε, & jam pro se quisque parabant
Dicere , & absentes nequicquam carpere verbis , Praecipue Ignati de nomine dictus Adornus. At sic ipse , manu non grata silentia cunctis Indicens , orsus contraria dicta refellit Purpureus Praesul: nimium mihi nota retractas Vulnera, nec forsan frustra , carissime frater. Et cuncta audivi ε, & merito dolor ossibus arsit, Quae memoras scripta , ac multaS Vulgata per oras.
At quis miretur, qui pugnent, saevaque sacris Bella gerant, dictis si incessant talibus t aut quem
Non animi expertem modo, vel rationis egentem , Plus aequo moveant hollis convicia vana pNec fidei obsittunt nostrae, quos reddere honores, Morte obita , quondam hebraeo de sanguine creti Consuevere suis , ritusque in funere eorum Servati ; nec quae Patres docuere priores.