장음표시 사용
41쪽
Nempe statim niveis saevo de stipite vittis Deinissum Corpus divinum , ac sanguine manans Excepit munda, & manibus protenta piorum Hinc, atque inde hominum Sindon, frigensque repente obtexit totum ; sonuitque ululatibus aether. Hinc, ubi marmoreum Ioseph Arimathius aedes Ante suas tumulum, nuper sibi forte paratum ,
Servabat vitae incensus melioris amore,
Protinus elatum funus miserabile ahivit Flentum humeris sociorum , & foemineo comitatu :Atque ibi, sacrorum quae mos , & jura jubebant, omnia, deposita formidine, rite peracta.
Et miretur adhuc quisquam , vestigia certa
Infandi lethi obducto potuisse in Amictu Sanguine suffundi 8 Verum & superesse negandum est;
Credere namque vetant Patres. At sunt mihi contra
oracla ; idque docent romana e sede suprema Reddita responsa r haec veram, quam Lintea reddunt, Essigiem Christi per cuncta extrema nefandis Arbitriis hominum tracti, veroque cruore Pictam declarant summo Dei amore ministro:
x Vide qua adnotavimus in fine pag. 66. lib. 2.1 Ipsi gerunt . prout eorum Antecessores Sabaudiae Duces gesserunt, devotionis affectum maxime ob praeesarissimam Sindoinnem , in qua ipse Dominus N. I. C. in monumento positus, involutus fuit, & quae in quadam capsa argentea honorifice.& devote conservatia. in qua sprout idem Xystus Praedecosi sor in quodam tractatu . quem composuit de ipso Sanguine adfirmet, quod ipsius Iesu Christi verus sanguis . & imago conspiciantur. Vt a sum Iulii II. P. M. in Diplomate Romanus Pontifex dato Romae m. rsos. vo. GL Maii. Vide quae jam adtulimus ex sodem Darismate in Δε. Primo pra. 1 . Dissiligoo by Cooste
42쪽
APPENDIX. XLIIIIIaec jussere ideo Gentemque, Domumque Sabaudam Munus ob eximium felicem jure vocari ;Nec dubitare sinunt, quae primum signa relicta,
Sanguineis maculis Τextum diffusa per omne, Mansisse, & dio decus hinc adcrescere Dono. Non etenim, integrum ut Corpus, redivivaque sancta Membra forent, vitae quum rursus limina inivit , Vel sudor mistus crudeli in morte , cruore, Qui tot vulneribus fluxit, vel quaeque minuta Pars hujus revocanda fuit vestigia signans Miranda in Lino, ut lethi monumenta nefandi, Quod placitum est Patri, cui tellus paret , & aether, Impressa exstarent, venturaque secta docerent. Hinc adeo carum superis , superumque Parenti Divinum Pignus, quo non augustius ullum Εit usquam: hinc mediis terraque, marique, periclis Persaepe ereptum: nec, quam manus impia terro Intulit, in geminas optans discindere partes,
Vis pocuit, ipsa dictu mirabilet dextra
Multata , ut notum , subitumque trabente rigorem ;Nec nocuere undae vestigia sacra paratae
Abstergere , homini offusa caligine caeca. Quin vires flammae fama est vulgata , recensque; Et testes vestro dicti de ncimine, fratres Dedidicere suas. Quem o l haud memiisse juvabit, Dum pietas vigeat, dum stent altaria templis , Quod nos sub primis omnes audivimus annis 3 ;Quod vidit mira mentem dulcedine capta,
43쪽
Munere divino felix, urbs inclyta sedlum :Νota loquor vobis , & quae mirabitur omnis aetas ventura, & noliri 1lupuere parentes. Ingruerat sacris , queis Sindon condita, tectis Ignis atrox casti ne oblatus , an hostis iniqui Nocturna dextra ξ incertum : & jam victor ad usque Sidera volvebat fumumque , atrasque favillas , Omnia depascens decora alta, aurumque repostum , Emgiesque sacras, vestesque , arasque nitentes. Iam nihil intactum : rerum non amplius ulla Spes animis, aurumque solo , argentumque liquescens Jam fluit : haec trepidis, qui civa incendia passim Prospectant, tantum vox civibus omnibus una :
Adsis o l placidusque juves, si quid pia possunt
Vota tuae gentis, si quid lacrymaeque , precesque ;Et Donum ipse tuum nobis , Pater Optime, serva. Nec mora; fumum inter , mediosque animosa per ignes Parva manus ruit; &, dictu mirahite, amoris Magnum opus ereptum flammis stridentibus effert; Ac populo illaesum , duri solatia luctus, Ostendit, mentesque hilarat sua gaudia testans. Nonne satis vera haec caelestia monstra refutant Insanorum hominum dicta , & quae semnia fingunt pNon satis illa, omnem quibus ante adrexerat oram Omnipotens Genitor sortem miseratus acerbam Ra Sed incredibile memoratu est . quanta mortales sint beneficia Consecuti, qui mentes ad coelum erigentes, & Linteum hoc pie venerati, atque ejus usum , & usus caussas , & fructum . meditantes, Dei misericordiam summis precibus suppliciter implorarunt . Pluriini sane caeci, surdi, claudi , elingues de Diuiti sed by Gorale
44쪽
Multorum, aut vitae eripiens discrimine summo, Dum memores recolunt Lini venerabile Donum , Aut revocans aegris vires, laetosque remittens, Sive oculis capti, clausis sive auribus orti, Seu claudi, aut membra arentes ad limina sacra Starent auxilium Orantes, pacemque rogarent ΘΝam quid ego enumerem, quae sunt notissima fama Quare acuant illi, ut libet, in convicia linguam; Ut libet hinc longe , quando hinc obstare potestas Νulla datur , jactent, quae nos commenta Vocamus. Vos, quibus immotum menti sedet alta vereri Iussa Dei, &, sedes quae fallere nescia tradit, Securis haurire animis , ac vera fateri, Vos mirabile opus superum, mirabile Donum , ΕΚgieque Dei insigne , exceptoque cruore Vos erebi, & mortis victae , nostraeque salutis Certum , augustum, ingens Monumentum, ubi facta tuendi Copia, certatim colite, & celebrate faventes ;Vitaque dum maneat , dictis extendite famam. Haec ille , & socii adsensu , totusque probavit Omnia conventus pendens dicentis ab ore ;Exarsitque animo cunctis sacra Lintea coram Spectandi studium , & meritos persolvere honores. Hinc data non longae pars noctis caetera somno, Atque iter incoeptum summo dein mane peractum ;valetudine , quae Optabant, ac postulabant, impetrarunt. Imnumerabiles item aliis morbis gravissimis, diuturnis, peric Iosis, mortiferis, desperatis laborantes, e vestigio ad sanitatem redierunt, ac pristinas vires receperunt. Ioh. Tonsus
45쪽
XLVI DE SINUONE TAURINENfrNec tenuit magnus, vel terruit imber euntes. ηQuid memorem , quae turba hominum sub vespere primo Tercato effusa, & venientibus obvia facta tIbant Primores cuncti manus optima, & omnes Inde sacerdotes, & qui hospita tecta pararant Dejectique oculos bini, incessitque decori; Tum pueri ante aedes multi, innuptaeque puellae,
Atque sinu matres sua pignora cara serentes; Lumina praeterea e foribus, celsisque fenoestris Plurima vincebant noctem, tenebrasque ruentes. Sic exspectatus muris , quos deinde subivit, Successit cunctis, Taurinaque moenia venit. Vos O gens felix, volueres sine corpore Mentes,
Quae Divum juxta vestris nunc jure beatis Sedibus acceptum, quum primum ei copia Lini
Spectandi , sociisque data, & vaga lumina in illo
Tristis tacita captae dulcedine, & ingens Spectastis una Monumentum insigne salutis , Pandite nunc, quanto simul ipse flagrarit amore Τam mirabile opus venerans, quantusque sub ima Ingruerit simul ossa dolor veneranda tuenti Signa necis saevae, atque oculos per cuncta ferenti. Obi lupuit , lacrymisque genae maduere profusis ;Haerentique animo toto vox defuit ipsa; Atque haec vix tandem secum et datur ergo tueri
a Postridie, quum in templo primario , quo populi magnus con cursus factus erat, Missae sacrum secisset, sancta nque Eucha. xii iam vici Ptimariis administrasset, dc si magnus imber coorintus erat, tamen viam ingressi Novariam, millia passuum ex eo lacci quinque, iter convertimus. Ex vest. Francisia Adorati de peregrinatione D. Caroli a Ioh. Antonis Guarnerio latino rediata. Diqitiroo by GOoste
46쪽
ora Dei, ac lethi certissima signa nefandi
Quaeque prius nudum excepit, diraque refixum Arhore divinum Corpus, diumque cruorem
innumeris plagis, scitaque e pectore fusum,
Sudoremque atrum extersit, jultissima cura Coelicolsim in terris Sindon; quae rite cruenta Membra tegens fovit, merito, & decoravit honore, Hic ego nunc cerno , & Pignus venerabile adoro
Salve o spes hominum certa , & fidiisima , Patris aeterni donum, Natique insigne Tropaeum,
Terrarumque decus, & victi terror averni. Nec minus & socii commoti: protinus idem Ingruit ossa petens sacer horror: faucibus haeret Vox, oculique haerent obtutu; iterumque, iterumque Spectantes fama semper majora tuentur, Aut vidisse putant taciti, ardescuntque tuendo.
Uberibusque rigant lacrymis simul ora, sinumque. Verum ubi successit, templi de limine tandem Digressus , tecti ingentis penetralibus hospes Purpureus Praesul, simul & Natumque, Patremque Queis cuncti Allobroges, queis Regia parer, adivit,
Dum faciles illi verbis gratantur amicis Ipsius adventum , & duros miseratur uterque , Quos iter ingrediens voluit perferre, labores; Dum Proceres circum sua cuncti gaudia produnt
Et voce, & vultu sic protinus incipit ille: Et fateor durum , Regum sate sanguine , nobis Hoc iter insuetis; & quod compendia tanta Imperio mihi facta tuo, meminisse juvabit, Dum memor ipse mei, & grates tibi mente rependam At neque me pedibus , vel terque, quaterque pigeret
47쪽
Camberium petere , atque alpes superare ; libensque Ultra etiam ignotas peragrarem protin oras , Optati ut compos , visi miracula Lini Rursus adorarem , & mea solvere vota liceret. O vere aeterni monimentum , ac pignus amoris
Admirabile opus superum , iitygiisque tremendum lUt vidi, ut i upui l ut me vis perculit ingens Octibus insinuans , & cor mollescere cogens lNil ihi non sanctum : produnt vestigia se se Sanguinis excepti, diraque in morte relicti :Haultaque se prodit divino e corpore virtus. O merito felix certe haud sine numine dicta Stirps vestra, Emmanuel, tantum cui pignus habendum Ipse Deus dederit sua monstris omina firmansi Dein memorat Lini decora inclyta singula , & omnes Persequitur breviter , tollitque ad sidera laudes :Texerit ut nudum , extremo & decorarit honore Divinum Corpus divino Sanguine manans: Ut referat simul, & victa de morte triumphum, Et certa ipsius mortis , venerandaque signa :Ut merito superis carum , supersimque Parenti, Et vim tanti aevi, & casus superaverit omnes
Mirum Opus haud unquam, factisve, ausisve nefandis Pollutum indigne , cunctis licet artibus usus Saepe suis stygius bellum intentaverit hostis omnia permiscens, & semet in omnia versans. Atque hic Emmanuel, magnam cui gaudia mentem Pertentant dium lustranti frontis honorem, Et pia facta viri, famamque decusque putanti Secum animo : tua certe inquit, verissima dicta , Carole, quaeque sacro tribuis praeconia Lino Non
48쪽
Non augent nobis neque enim fas crestere amorem Pignoris augusti, quo nil est carius usquam ;Accendere tamen , velut aura accenditur ignis.
Iamque adeo coeli summa indulgentia major , Unde Patres Donum primi retulere , videtur Ipsa mihi, Hesperias quod te pietate per oras Usque adeo clarum, sub tectis, illius ergo, His nostris tandem accipio, & datur ora tueri, Et licet optatas audire hic denique voces. Ergo age , & hospitio , cui non dilectior alter Successit , nostro indulge ; superumque Parenti , Quas mihi non debes , mecum communiter ultro Munus ob acceptum , grates persolvere tende; Tuque modum orandi , & sellemnia praecipe vota. Dixerat; atque eadem , Regni spes altera , Natus, Cui mens ante annos , animusque , & cura virilis, Consiliumque aevo majus, Proceresque fremebant Adsensu vario , & mira dulcedine laeti. Tum, queis haud pridem , proavita ad sceptra revertens Externo e solio , magnus successerat Hospes , Tecta subit Praesul, procerum comitante Caterva. Mirantur socii luxum , insignemque paratum, Liminibusque aurum, stratisque, tholisque renidens:
a Ibi quum preces fecisset, ad Regiae Sacellum , ubi sacrum LI teum situm erat, profectus est. Ibi itidem adhibitis precibus, ad Hospitium iter convertit. Id non in Regia , sed in domicilio Regiae proximo magnificentissime paratum erat. Elegantibus iisdem stragulis lectos stratos fuisti, eadem sumtuosa supellectili, iisdem pretiosis aulaeis domicilium instructum ferunt, quum Henricus Galliae Rex e Polonia profectus a Duce hospitio receptus est. Ex epist. sq. laudata.
49쪽
L DE SI DONE TAURINENSI Mirantur tabulas , atque aerea signa, Patrumque Inclyta facta in eis, ostrumque , & marmor, eburque . At magna interea per compita quaeque, saerasque Hac, illacque aedes, hominis fama excita , turba Externis oris, studioque accensa videndi Exuvias sacras, mortique, ereboque tremendas, Undabat, dictamque diem sollemnibus ante Iam sol eois surgens evexerat undiS. Non ullum tanta,n templumve, forumve coactam Vim poterat totam complecti: namque remotis
Urbibus, ac pagis haud paucos traxerat idem Ardor, & innumeros , juvenesque, senesque propinquis.
Nunquam alias urbem concursu accedere tanto
Visi homines nunquam fora fervere visa, viaeque Usque adeo, & turbae minus ampla capacia tecta. Undique complebant vicos e sede profecti Diversa indigenis misti matresque, virique , Et pueri, ac juvenes, atque annis tardior aetas. Nec tantum misere suos , quae moenia surgunt Planitie in magna , cui nomen ab Alpibus: ingens Turba etiam venit celsis de montibus, unde Eridanus manat; ruit unde , atque impete magno Volvit aquas Stura, & qua Duria uterque, citusque Sessites primum , & placido mox flumine labens. Multi praeterea Insubres vestigia Divi Pressere Herois linquentes patria tecta ;Et Ligures multi Tanari de littore utroque
Corripuere viam, turbamque auXere ruentem:
Cumque his Allobroges non pauci e rupibus aliis Delapii , & qui habitant trans culmina graja Salassi , Foedereque Helvetii auspiciis felicibus ante
50쪽
Perpetuo juncti, ac verae pietatis amici. δTantum relligio , tantum coeteile tuendi Augullum Pignus potuit succensa cupido. Ergo procul templis , procul ipsis aedibus , intra Moenia celsa tamen , satis ingens aequor, Sc amplum Delectum , quo turba fluat simul omnis, & alte Explicitam venerans pia pascat lumina Telam. Eit arcem contra , portasque , aerataque claustra Magnanimi Herois , pauco qui tempore totum Surgere jussit opus, clarum servantia nomen , Planities ; illamque oriens sol lumine primo Spectat, & occiduis lustrat dum tinguier undis
Iam paret accedens , rutilumque immergere currum. Plurima nunc ulmus pulcro ordine consita adumbrat
Hic alte assurgens, & ad aethera brachia tendens Libera , complicitis illic juxtaque, supraque
Defendens ramis aestivi temporis horas, Et placidam praebens frigus captantibus umbram. Turba frequens subter multas hinc, inde patentes Itque, reditque vias , quas curva umbracula velant ἱEt pueri ludunt mitti, innuptasque puellas
Deducunt matres , ac servant pone sequentes.
Vettibus in variis juvenes vaga lumina torquent Huc, illuc; cunctique animis solatia quaerunt. Nec non & bigis multae, multaeque quadrigis Matronae invehiae , gemmisque , auroque nitentes Vulgi oculos flectunt primo sub vespere , & omnes ordine circuitus lustrant , flexusque viarum , perque salutantes gaudent incedere cives. Vernant praeterea , ridentque hinc , indeque pratat De hoc foedere meatio facta est superius pag. XXX