Manuductio ad conuersionem Mahumetanorum in duas partes diuisa. In prima veritas religionis christianae catholicae romanae manifestis argumentis demonstarantur. In secunda falsitas mahumetanae sectae conuincitur. Quod opus SS. mo domino nostro Innoce

발행: 1687년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

AD LECTOREM. inanis Ducis Lermae precibus Philῖppus Tertius concellit, moderaretur. Η

ius ergo tanti viri Pater Provincialis omnium Consultorum sui ragio Magistrum Tyrsum successorem designavit, remque tamdiu illum latere curavit, quamdiu necessum fuit, ut ad exitum duceretur, ne suis conatibus eius posset eludere consilia: quare tunc ipsi rem ipsam denunti vit, cum nec e levissima spes Cathedram subterfugiendi apparebat sed tamen institit quantum valuit, quamquam

incasum laborans , cum omnium aures eius precibus obturata resisterent. Tunctamdem aeternam veneratus providentiam, ne in proterviam sua declinaret oppositio, a Societatis liminibus longe deturbatam, Praesulis imperijs se sequamquam invitum subiugavit, anno I 676. Vespertinam Cathedram obtinuit , Doctoris gradum suscepit,anno vero proximo ad primariam conscendit, eamque usque ad annum 1687. moderatus fuit, quo Regia Maiestas, exorante Academia, conccssit, ut ad Emeriti honore assurge-

52쪽

AD LECTOREM.ret, quamvis vix dimidium annorum spatium ab Academiae Statutis Xactum, eX plevisset. Res ita se habuit. Iam decem

anni cucurrerant, ecquo Regiae gaZae Ministri de decimalibus tertijs,in quibus totus Academiae census est situs, eidem litem intulerant, in qua quinque mille aureorum impensas iam fecerat, perpetuamque sarcinam sustinebat , Causidicum, Agentem,& Procuratorem alendo. Quibus mota niversitas Commissarium elegit Doctorem Tyrsum, anno 687.vi eius nomine ad Regis pedes provolueretur, tot tam gravesque molestias ipsi illatas

praecum, rationum Virtute redemptu rus . Delix adeo cessit evenis S,Vt brevissimo temporis spatio impetraverit, quidquid Academia poterat XOptare, Regiam nactus schedulam in qua census Regi Ministris perpetuum indicitur silentium, omnes Academiae facultates ipside reliquo obfirmantur. Vt igitur eius modi officium maximo beneficio refer xet, sese in claustrum coegit,&refragran-

53쪽

AD LECTOREM.te nemine decrevit, ut adeo foetici niversitatis Procurator Emeriti honores tribuerentur , ac si tempus constitutum explevisset.

11 En iam tibi liquido constabit,

quo pacto ad Emeriti honorem conscenderit, cum undeci annos Missionibus agendis collocasset, & non obscure quoque clarebit , quo pacto tam brevi tempore Theologia Scholastica volumina quatuor ediderit,praeter plures alias et cubrationes iam iam publicam lucem subituras. Decem enim annis,quibus e suggestu Theologiam tradidit, antequam ad Missiones egrederetur, ex istis non pauca concinnaverat. postquam Mission ri munus suscepit,ad ipsius commendationem eiusmodi studia luci donare decrevit, ideoque, quin vel unum diem munisterio subtraheret,aestivo tempore, quo illud necessario cessabat, ab Amanuensi transcribenda curavit posito

Cenerali, tunc existente, potestatem n

ctus, binis in voluminibus apud Gallos

54쪽

AD LECTOREM. edendis impressionem paraverat. At a Missionibus ad Cathedram vocatus, ut in volumina quatuor excrescerent, ibique Typis mandarentur insudavit,quorum gemina anno 168 o. fuerunt excusa talia vero gemina anno I 686. in lucem producta sunt, Ledere multo plura potuisset, si ip- minime vitabilia impedimenta fecissent potestatem Petivit namque Hispalim MiGsonem instituturus , a D. D. Ambroso Spinota accersitus anno 167s die Puri .ficationis Deiparae, nec Salmanticam reis

petiit, usque ad diem Praecursori Ioanni

sacratum, sed ita viribus destitutus,oetois ginta concionibus obrutus, quas ad populum continuatas habuerat, ut illa aestate hetho proximus extiterit. Anno 1681.

ad Regiam ipsam Regis revocatus decreto ad ipsam Academiam destinato,ut te tiam ibi Missionem institueret , divertit. Ne licuit post illam expletam Matriatum relinquere usque ad Divi Lucete no tissimum diem. Anno 168a Matritum iterum adivit Patris Caroli de Noyeles,. d a Prae-

55쪽

, LECTOREM. Praepositi Generalis locumtenentis imperio ad Societatis negotia , non cum alijs, quam cum Rege, regiisque piim rijs Ministris agitanda. Anno 1683. vlterius Dux Medina Caeli primus Regis Minister illum accersivit, tota aestate continuit. Et tandem anno 1683.vt prosime dixi, ab Academia designatus eius negotia tractaturus repetij t. Hisce quoque annis quibus in Academia Cathedram moderabatur,pluribus etiam Missionibus incubuit Segovia nimirum, Pinaiiae, Mirobricae, Are vaci, inuinquies, vel sexties Salmanticae:quamobrem muruto plus posset elaborares, nisi huiusmodi

obstaculis distineretur. 1 Iam nunc, qua motus occasione, ad Mauros conciones habuerit, aperire necessum est. Cum in Collegio Graia tensi anno 1669. degeret, protinus M lacam Mussionis instituenda clusa profecturus , in familiari sermocinio quidam eu illius Collegi Patribus,ex Stepae Ma

chionis Bibliotheca se habere librum diu

56쪽

OD LECTOREM. seruit , cui titulus inerat Sectis Masum tanae confutatis a Domino Ioanne Andreactaboratum , qui olim Maurorum Alf qui, vel Sacerdos, postea Religionem Christianam amplexatus, ferventissimum Christi proclamatorem egit Antequam ad MalacensemMissionem proficisceretur, quinque, vel sex dierum spatio compendium libelli illius extraxit, qua tantum ope armatus Malacam tenuit,ibique Missionem ad integrum mensem produxit,

qua demum κplet , Episcopalis illius

Ecclesia Canonicus illi denuntiavit, an cillam se habere Mahumetana secta tenacissimam, cui iam iam mors per aegritudinem correptura imminebat , sibique admodum dolori fores, si infidelitas animam decedentem comitaretur: illuc P te Tyrsus protinus accurrens Sermonem cum ipsa eo ordine disposuit, quo in secunda huius operis parte lib. a. cap. 7. Io recenset Faustissimus Africanae illius foemina decessus, quae niueis Sacrisontis vestibus induta in caelum beanda a consi

57쪽

AD ZECTOREM. conscendit, maximos exercendae ad Mauros praedicationis in ipso conatus excitavit, quibus votis impulsus Ecclesia Malacensis Antistitem adivit, Illustrissimum videlicet Dom. D. r. Ildephonsum de

Sancto Thoma, ex Sacra Praedicatorum Familia, virum plane eximijs dotibus o natum , sanguinis claritudine praestantiGsimum , oculatissima mentis, rectioris que prudentiae , ac litterarum ornamen ta pleno animo concludentem et eaque propter postquam Philosophiam , Theo logiamque tradidit, integraeque Provincia moderator adfuit, primum in Ox mensem, mox Placentinae Sedi designatus, Sacra tandem Malacar Cathedrae

adscitus est, qui tum Missionibus, tum dc ipsarum Ministris, fingularia credidit beneficii illas miro animarum studio fovens, hos serventissima charitatis auxiiij protegens, quos eis benevolentiae operibus ligavit , ut numquam liberam gratitudinis debito memoriam audeant sperare . cui nunquam Iesu Societas

58쪽

AD LECTOREM. debitas repensura grates ob Apologet, eum illud opus , quod anno proxime elapso luci concessit, cui titulus inest:

Libellus sane est aureus , in quo qui quid Sapientia in Thesauris habet, ad delicias videtur compendio inclusilla. Porro si verba spectes , gravia sunt,

Praesule digna, si eloquentiam,animis legentium imperat ; si eruditionem, varietate delectat; si Theologiam,argumentis evincit; si Scripturam,roborat si Patrum testimonia, tondera,confirmant si vim ad extricandas Haereticorum thecnaS, inferni ora obstruit denique , si omnia,i geni miraculum. Quidni ergo, Praesuli, qui eximio Religionis Zelo , pro Soci tatis fama asserenda totum se dederit, totam se offerat Societas aeternum de-VOtaὸ13 Ad hunc ergo Praesules Illustrisismum sua detulit consilia , qui quamquam gelum maxime sibi probari test tus est verum gentem illam non minus d 4 mo-

59쪽

AD LECTOREM. moribus , quam Sermone barbaran, I borem illum proventu exortem praestiaturam insinuavit Periculum tamen, suggessit vir Dei, virtutis Divinar efficiamus, quae, si infidam Maurorum proterviam non deturbaverit, Christianorum saltem constantiam hisce concionibus obarin

bi , qui frequentissimis hoc inllitto re Africanorum incursibus in praedam abiguntur argumentis fidei nostrae

praecincti animam a ruina daemonis servitute immunem, stelicius propus nambunt. His dictis acquievit, sed quia Ecclesiam concionibus destinare recusavit, ne infideles profanis derisionibus Euch risticum Mysterium polluere tentarent, Comediarum Theatrum communi sustr gio designarunt, quo, indicta ad tempus Missione, copiosa populi turba convo

larunt. Ibi Mauros viros intermixta Vr

bis equitibus in Ecclesia Canonicis sedilia receperunt foeminas vero inter Hispanas praecipuas inseruimus; ne forte

sibi ipsit tantum propinqui, vel metus,

60쪽

OD LECTOREM. pudorisve catenis adstricti , totque notissimorum id detrectantium testium pra sentia Baptismum publice efflagitare non

auderent. 7

1 4 Hoc caelitus demissum consilium eventus ipse comprobavit trima enime concionibus , quam habuit Apostolicus contionator , tres ex Mahumetismi tenebris ad Christianam lucem conduxit, qui se lustralibus undis prolui exorantes clamoribus,in altiora tabulata consilierunt,& in signum , quod iam Catechismum profiterentur , rosaria e collo Per humeros ad pectus defluentia conseruit. In secunda autem concione quinque . in tertia decem priorum vesti gia secuti sunt. Et demum usque adeo

conversorum numerus excrevit, ut prae

ter alios , qui privatim Sacramentalibus undis abluti fuere , sub festo Divi Ioa nis Evangelista anno I 67o propria Illustrissimi Antistitis manu candidamChristi stolam tres supra triginta Mauri in

Baptismo susceperint. Erecto ad id ex

SEARCH

MENU NAVIGATION