Tempe helvetica, dissertationes atque observationes theologicas, philologicas, criticas, historicas, exhibens. Tomi primi sectio prima sexti sectio quarta Tomi secundi sectio prima

발행: 1738년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

prio exemplo prudentiores facti , communicaverint ; Probavit id jam ex parte in responsione ad Simplicii Verini Animadversiones, quas, ut justae defensioni detur locus , sectioni nonae inseruimus ;Placuit etiam Doctissimo Verino, responsionem Ornatiss. COCHEN ad aliquod examen revocare, in quo cum orthodoxorum sententias elegantissime, praesertim circa Systema Supralapsariorum docte &mira perspicuitate exposuerit, quae nobis in hanc rem transmissa fuere, adfecimus. Scribendi rationem in utroque scripto mitigare in plurimis locis

potuissem, si id pace doctissimorum virorum fieri

potuisset. Cum autem Theologorum aeque acCriticorum mos sit adversarium suum atroci stilo confodere, nolui scriptis & cogitationibus in chartam eo quo sibi modo proposuerant conjectis manum inferre violentam, ne quid praeter mentem eorum vel scopum immutatum dici posset, vel ego inter duos litigantes aliquam vel rixae vel indignationis alapam mihi consciscerem. Haec pauca lunt quae in hac praefatione monenda videbantur. vale benevole lector, & laboribus nostris fave.

12쪽

LUDOVICI BURGETI,NEM AUSENSIS,

DISSERTATIO i

Vero atque genuino Juris Naturalis studii usu. '

EArgumentum.

I. Restauratae duobus his ultimis Seculis scientiae. Ii. Speciatim Jurisprudentia. Dissertationis Summa. III. Jus Naturae quid IV. Disputatio de eius Origine logomachiam involvit. V. An dentur Ideae aut motiones innatae VI. Juris Naturae Origo a Voluntate Dei repetenda est, sed non ab arbitraria.

3 Transmisit eruditissimam hanc atque elegantissimis o servationibus refertam Dissertationem sit. Auctor jam ante aliquod tempus, praelo hactenus nunquam subj

ctam,& in quaPhilologi teque acPhilosophi plurima quae ad rem suam faciunt invenient. J. G. A.

13쪽

VII. Pulandorfit & Leibniigii sententiae conciliantur. Ulpianus notatur. Ulli. Juris Nat. praecepta respiciunt primo Deum , unde Religio Naturalis. Notantur Grotius, ct alii, qui Jus naturae a Religione naturali separant. IX. idem continuatur. Ueterum Gentilium sententia de Virtute cum Felicitate conjuncta adfertur. Theognides & Hesiodus vindicantur X. Praecepta Legis Nat. etiam futurae vitae felicitati accommodantur. Summa Religionis Nat. additur. XI. Docetur, quali cognitione & cultu Dei absolvatur. XII Sequuntur Offcia Homunis erga teipsum. Non sibi soli natus est, sed etiaam Societati. XIII. Axioma generale proponitur , ex quo singula Iuris Naturae ct Civilis ossicia pro-

manant. XIV. Virtutes praecipuae ex allato axiomate fluentes recensentur. Grotius S alii notantur.

XV. Polygamiam, Incestum & Divortium, Juri

Naturae adversiari, demonstratur. XVI. XVII, EDdem Demonstratio de Polygamia in specie continuatur. XVlII. Et obiectionibus respondetui. XIX. XX. Patriarcharum exempla subjiciuntur examini. Diversa S. Scripturae loca vindicantur. XXI, XXII. Incestum contrariari Legi Nat. adstruitur. XXIII. Nec minus Divortium. XXIV. Non omnes homi nes in omnia indiscriminatim ius habent, nec sta. tus belli eorum status naturalis est. S. I.

Ei maximi beneficio factum

mi est, ut his duobus ultimis Saeculis r h novatae fuerint omnes scientiae & a tes. Neque hic perstitit suma Cre

toris erga homines beneficentia. Duo enim haec Saecula sa) novas nobis peperere Scientias ; Geometriam novam, novamque Analysin, Astronomi m noVam, no-

14쪽

vam Mechanicam, Physicam novam, novamque inde (b Seientiam nec nomine tenus antiquis cognitam , quam Telluris theoriam dixere recentiores.sao Preface de t Histoire du renouvellement de l'Academiedes Sciences en itiss. Amst. I oo. Adi si lubet Baconii, Galilaei, Cartesii, Boylii , Neutonii, Leibnigii , Bera noulliorum , Hugenii, Hospitalis, varignoni, Cassini, Hermanni, Malpighi, Redi, vallisvieri, & sexcentorum aliorum scripta.(b Hanc scientiam illustrarunt, Gonetales de Salas , Si

nonus, Grundi. Bocconus, Sella, Burnetus, mod-vvardus, mhiston, Scheucheterus et alii quam plurimi. Uno verbo eorum omnium opera, quae de Terrae molimbus, de illuvionibus. & alluvionibus, de mineralibus, de situ atque montium dispositione, de fontium, fluviorum, ventorum, aestus maris, Insularumque origine,& id genus alia, tractant, multum ad ejus siuentiae perfectionem conferre, demonstrarunt Neoterici.

S. I.

Jurisprudentiae etiam nec minus favit Providen tia, suos etiam habuit restauratores Holoandros, Budaeos, Hottonuinos, CHacios, Gotho dos, aliosque quamplurinnos s Crotium tandem Putiendor'mque, qui nova facie hancce Seientiarum Reginam exornarunt, eoque nomine aliis extitere majores. Illi fontes Juris Universi, maximo humani generis & Reipublicae Litterariae bono recludere, nova annisi sunt Methodo. Hic utilissimo de jure Naturae ct Gentium tractatu; Ille praeclaro de iure Belli O Pacis opere. Hos, qui sapiunt, secuti sunt omnes, inter quos eminet Cl. utriusque Interpres Gallicus D. Barheyracus, amicus multis beneficiis mihi acceptissimus. Hi cum multis aliis ad hoc tenderunt maxime, ut reserato Jure Naturali , aditum ad Jus Civile enucleandum , illustrandumque praeberent omnibus. Idem etiam brevi Methodo tentare

15쪽

lare mihi proposui. Antequam vero rem aggrediarct utilitatem nutusce studii demonstrem, quid sit Jus Naturae, unde ortum ducat, quae praecipiat prohibeatve ac permittat, disquirendum puto, ut sua sponte emergere queant hujus seientiae usus. S. III. Jus Naturae, Lex aeterna, immutabilis & constans actionum humanarum Regula est, ad cujus normam sese componere debent homines. Oportet enim eorum actiones, non Brutorum instar physico & sensibili impulsu, sed Rationis ac Sapientiae dictamine, dirigi. Haec Regula adeo alte hominum menti infixa

manet, adeo naturae humanae conveniens est, ut pro

sus interire haud potuerit ejusdem cognitio , quanquam in plerisque a multis foedissime violetur. Nec dubitare quenquam puto, quin vel si ab omnium stupidissimo quaeratur, num tibi omnia indiscriminatim licere putet, id assimare audeat 3 Uerum enim V ro hancce veritatem exemplis monumentisque antiquorum me probaturum spero, cum de istius Legis aeternae praeceptis agam.

Nunc disquirendum esset, quonam modo sciamus, aliquam esse Regulam invariabilem neque ab hominum arbitrio pendentem , an hujus notio nobiscum nata sit, ut volunt quidam, an vero illam facultate naturali acquiramus, ut statuunt alii 3 sed ne nimis a via aberrare cogar, meminisse juvabit, L gomachiam, ni fallor, disputationem involvere, ut ex quorundam Reeentiorum s c) Philosophorum disceptationibus cuique adtendenti patet. Disquisiti nem igitur integram in aliud tempus differens, operae pretium arbitror, paucis exponere, quid de hac re sentiendum putem.

cc Extant Iohan, Spertingi ae Joh. Teisoldi, de notitiis

16쪽

nobiscum natis, Tractatus integri, quibus primus assi malivam , secundus negativam conati sunt defendere. Celeberrimus Locke EI O de Z' Entendement humain. Amst. I m. ne alivam assumit, praesertim Lib. l. Cap.

S. V. Cum Ideae aut notiones animae, rerum sive senis sibilium sive intelligibilium , sint repraesentationes , nil mirum, si omnes omnino ab ortu nostro , vel in ipso matris utero nobis haud perceptibiles esse queant , actu enim tales minime dicunt, qui notitias nobiscum natas assirmant. Quod si hoc neri posset, D j profecto essemus. Quid autem impediret, quomin is

mens nostra omnes possibiles repraesentationes actu praesentes haberet 3 quae tamen temporis progressu in animo sunt evolvendae , ut in aeternum nobis ad sit arcta Creaturarum nota. ( d. Si quis diceret, Ideas animabus idem esse ac fructus arboribus, non a Vero forsan abluderet, statimque tota componeretur Controversia, quandoquidem in idem reciderent utro.

rumque Sententiae; primi quasdam nobiscum natas esse ideas, alias lumine naturali acquisitas pronuntiant, alii quascumque lumine naturali vel mentis facultate formatas putant. Sed si eadem de spirituum Ideis ac de arborum fructibus dicenda sunt, tunc lumen illud vel facultatem idem mentibus quod cultura arboribus esse appareret. Nec enim sol, neque sydera, neque tellus, neque pluviae, neque salia, neque manus agricolae arborum fructus formant i quanquam aliquid vel ad vitium vel ad perfectionem eorum conferre queant. Fructus illos vero in ipso semine eme, ex quo tandem sese evolvunt, ratione &experientia compertum est. De mentium notitiis simila quid pronuntiandum mihi videtur, cum nec Ob

jecta

17쪽

iecta sensibilia, neque anima, neque aliorum loquela, neque signa, neque aliud creatum quidquam easessiciat. Quae consideratio summo hujus seculi,(e. JPhilosopho, occasionem praebuit ad Causas occasi nates sui illas vocat confugiendi. Existimavit nempe, rerum omnium notiones veL sensibiles vel etiam intelligibiles, in ipsia aeterna sapientia Videri atque spectari. Hujus opinio equidem cum praecedenti conciliari posset ; sed haec alius sunt loci. Verum sint ideae nobiscum natae, sint natae lumine naturali, vel a mente nostra efformatae, ut placuerat Locho, nihilominus neminas metaphysicarum moraliumque vertistatum habemus demonstrationes omni exceptione majores. Etenim rerum convenienda cum ipsis no tionibus animae in rerum essentia ita firmata est, ut nemo sana mente praeditus de iis dubitare poterit

unquam.( d.) Platoni ita arrisit haec de Ideis innatis opinio , ut ei

praeexistentiam, immortalitatemque animarum superstruxerit. Phedone pag. ST. & 38. idearumque in animo evolutiones reminiscentiam vocavit Ib. & Menone pag. I S. seq Phaedro pag. Iaag. & Iaag Edit. Necheli Francofurti Iooa. Συμ OAa Tam ac vocuc ivε Mestrali q=υχαu , Symbola mens paterna animabus insevit.

Oracula magica p. 22. Ed. Opsopaei Parisiis Isso videsis Olethonem in hunc locum pag. s. & 6. Psellum pag. σ3. Porphirius apud Nemesium ait, m-συ.

omnia quae continet anima corpora esse diversa, pag. go. Ed. Plantin. IS6S. Idem confirmat in sententiis. Sect. XVII. pag. aas. Ed. Cantabrigiensis Itiss. Vide etiam quae de notione Dei habet Jamblicus de mysteriis Agypt. Sect. I. Cap. 3. pag. Ed. Thom. Gale Oxoniae io 8. Locum pulchrum ex Architae fragmento addere visum est. Cinna8ate, illi sy cara eta Salap

18쪽

sit Numen Ac universae rationis Systema, in quo omnes existentium species disperguntur nec non significationes rerum ac verborum. Ex Architae libro de Sapientia inter Pythag. fragm. pag. p . Edit. Thomae Gale, Cantabrig. Io o. in B. ce.) P. Malebranche. S. VI.Juris Naturae origo a voluntate Dei, quae Ideas mentis Divinae sapientia aeterna duce in actum produxit , repetenda est. Ejusdem nimirum aeternitatis necessitatisque moralis seu Sapientiae est ac rerum omnium existentia, cunctarum qualitates seu Physicis seu moralibus superstructae sint Regulis. Nimis ergo aberrant, qui Jus naturale a quadam arbitraria Dei voluntate ortum duxisse ajunt, quasi vero justi atque injusti idea, non in ipsius hominis rationis capacis natura existeret. Hoc fundamentum est illius Regulae, cujus beneficio impelluntur homines ad bene beateque vivendum in Oeconomia praesenti, quae necessariam relationem ad aliam vitam vel felicitate vel in.felicitate plenam continet. Haec sunt Principia . quibus innititur de praemiis ac poenis vitae futurae veritaS. Sunt enim transactae vitae consecutiones necessariae, quae in ipse natura fundantur, ut exemplumduppeditant in Physicis Bombices aliaque quam plurima Insectorum genera. Sapientissime haec omnia a summo rerum conditore ita fuere comparata, ut singulorum societatisque universiae, praesentis cum futuri Saeculii conjungeretur utilitas, & reS omnes modo procederent intelligibili & invariabili per causas & effectus suos, salva hominum libertate, quorum culpa mala quaecunque sunt in mundo orta ; ut quam facile pro batum darem, nisi haec alius essent loci. s. v n,

19쪽

Q. Fadomi & Legnite i sententiae. Primus jus naturale tanquam Divinam institutionem agnoscit , at non arbitrariam prorsus, sed naturae humanae convenientem. Secundus Originem Juris Naturalis ab Ideis mentis Divinae repetit , quae omnia possibilia complectitur & naturam ait justi atque injusti in ipsa Idearum convenientia fundari. Quamobrem Logomachiam in tantorum virorum disputatione inesse patet. Haec autem Cl. Barbeyracus in eruditissimo scibpto Gallico, quod typis mandavit, multa cum perspicuitate, ut solet, explicat. Ex praedictis etiam prodatur (g. Ulpianum Physicas regulas cum moralisbus perperam confudisse, ipsi namque sus naturale non

humani generis proprium Ad omnium anim ilium quae in terra, qua in mari nascuntur,adium quoque commune est. Hinc ait descendit maris atque Seminae conjunctio, quam nos Matrimonium appellamus, hinc liberorum procuratio, hint educatio, videmus etenim coetera quoque animalia feras etiam istius juris peritia censeri. Male admodum , non enim maris

atque foeminae conjunctio , quae solo Physico moture sensibili sit impulsu, sed status moralis permanenS,

ossicia continens varia, moralibus rationibus firmata , matrimonium constituit, cujus haud capacia sunt animalia 3 Prolis vero educatio, quae apud quorundam animalium genera locum habet, non fit ratione aliqua ipsis insita sed sensibili impulsiu , sapientia

Divina ita disponente. Eodem modo peragitur plerorumque coitus (h, o statis temporibus, quibus praeteritis nee copulam inter se, nec prolem agnoscunt. ci.) Fabulosia sunt quae narrantur de Camelo & equo, qui incelius notionem habuisse perhibentur. Ego quidem columbam & felem matres aggredientes vidi,& si cum eis non potuerint copulari, rationes Physicae impedimento fuere, non incestus timor.

20쪽

Pag. d. Vid. Not. q. Dom. Barbeyraei in hunc locum. Item S. VII. pag. 6. Lib. i I. Cap. 1ll. pag. I S. &Leg. Lib III. Cap. lv. s. lv. pag. 3aa. ubi Hobbesium caris pit. Edit. I. Gallicae Amst. I oti. Leibnietii Theodiceagail. edita pari. II. s Iga. pag 3 g. & 3 v. &passim

toto opere Amst IRI a. g.

Just. Lib. I. Tit. II. de Jur. Nat. Gent. & Civili Lib. I. h. Arist. Ilistor. Animal. Lib I v. ci.) Idem Lib. S. Ed. venet. in fol. per Joh. de Ionia seciumque ejus Joh. Matth. de Ghereeten i pii.

g. VIII. . . 'Cum ex iis, quae hucusque dicta sunt, Jus naturale solis hominibus competere, appareat, restat, ut ejusdem praecepta enucleare tentemus. Quin adimnes hominum ad finem moralem, haec tria respicientem objecta, Deum ipsum, hominem, & alios sibi similes , referantur, nemo est qui dubitare possit, hinc necessitatem omnium ossiciorum oriri omnes vident. Prima igitur Deum respicientia Religionem Naturalem constituunt. quae duobus articulis potissi.mum absolvitur. Primus, vera Entis supremi notio est, omnia ejusdem attributa lumine naturali cognita continens, & erga illum gratitudo, quae cultum internum & externum ipsi debitum includit: secundus horum practica demonstratio est , quae fit praeceptis Legis aeternae obtemperando, ossiciaque quae alteram hancce Religionis Naturalis partem essiciunt persolvendo. Quidquid dicant alii, Religio Naturalis haec ossicia omnia mihi continere videtur, nec Grotium, Puffendorfium, mebertim , aliosque approbare possum, qui Jus Naturae a Religione naturali ita separant. quasi vero haec, illud ut partem ejus practicam minime contineret. Tanta enim evidentia nititur haec Tom. III. B opinio,

SEARCH

MENU NAVIGATION