장음표시 사용
31쪽
lam vero liberorum rationem unquam habuisse con- stet. Hujus rei Muhamed fanaticus Arabum Propheta lucentissimus testis est. Cum videret Agirta,
Polygam iam stare haud posse, nisi regulis quibusdam
coarctaretur & divortii beneficio gauderet, uxores legitimas vel conditione liberas, vel servas, non Ut vulgo creditur tantas quantas alere possent, (e. sed quatuor ad summum mis concessit, sibi vero plurimum foeminarum usum (su a Deo permitti pronuntiavit. Quam dissicile res familiae ob foeminarum dicvnsiones procederent, cum subodorasset, auctorita- tem eas verberandi, divortio dimittendi Arabibus permisit, at de libero tum statu, educationeque altum apud eum est silentium. Si uxorum numerus ad opum quantitatem mensuraretur , ubi reliquum
aliquid superesset, quod ad liberorum educationem conferre quiret diemo enim est, nisi dives admodum, qui vel binas, vel quatuor simul uxores cum earum priae, si adfit, alere aliaque utrisque necessariria iuppeditare possit. Quantas in familiis controverisias, verbera, adulteria, caedes, infanticidia & id genus alia quae horrotem incutiunt, multarum foemianarum ustu, (g. apud Turcas , Persas & Indos oriantur, ex historiis patet. Ponamus. tandem, cunctis nationibus plures uxores ducere Legibus vel usu pe mitti, undenam quisque tantas accipiet qRantas vomiet, nisi Spadonum insens existat numero, cum Chperientia compertum sit, pari numero mares ac foemianas ubique nasci. De servis foeminis pecunia adscitis quid dicam i nonne vel bellum continuum vel pauperum multitudinem vel liberos inopia dividendi coactionem vel denique latrones, ut liunt Arabes & Tartari, aut ea omnia simul necessario supponere videnturi Quis non ex hoc nihil Polygamiae licentia atrocius in generis humani perniciem vel excogitari posse, pinearet E Furtum jure naturae ideo prohibitum, quoae si
32쪽
omnibus liceret, totius secietatis humanae oriretur interitus et rationem vero, cur Polygamia, quae idem alia via praestaret, eodem jure licita, non video.ce. Surata Mulierum Iv. Alcorani Arab. cf. XXXlu. Surata Agminum. ld. Surata Iv. Mulierum. h. ) vid. Chardin voyage en Perse &e. Tvim. vi. Cap.
1a- i . H. Ricaut Etat de i Empire Ottoman Lib. a. Cap. a I. pag. 3oa. & seq. aliasque ejusmodi itinerum Relationes.
At regeret aliquis, hominem ita a natura comparatum esse, ut anni spatio plures generare possit li- heros , quam facultatem cum unica uxore haud ex e cere queat, hincque multarum foeminarum usum ipsi cum ch.)LIsero necessarium concludet. Verum bonus ille Lylerus veritatem minime assecutus est, nam etsi vera essent quae putaverat, neque binae, tres, quatuor , denae, viginti, vel centum denique homini prouti alius alio robustior & ad venerem pronior existeret, lassicerent foeminae. Hinc liquet,hominum veI foeminarum ad venerem proclivitatem naturae ratio, nabili minime consentaneam esse. Cunctis fere ani. malibus ctata tempora constituit Deus, ut supra innuimus, quibus ad propagationem copularentur, hominibus autem rationem, nonPhIsicas regulas dedit, ut liberorum procreationi, prouti rei necessitas ct ratio id posceret, operam darent. Quod sit homo instatu innocentiae permansisset, omnia summa cum hara 'monia procederent; tempus enim absque labore dc molestia expectare potuisset, donec unusquisque libeatorum ad definitam aetatis partem crevisset. Huiusce tegulae Physicum praebent exemplum varia anima lium praesertim avium genera, ut Columbae, Ciconiae,
altaque quamplurima. At proh dolor i Rationis abusu factum est, ut excellentissimum generationis
opus in pessimi affectus abiret tyrannidem . qua nul-
33쪽
iam majorem potentioremque inter homines dari sciunt omnes. Pessime ergo eruditione & scientia abutuntur omnes ii qui de hocce hominis progignen. di officio loquuntur, ut fecerat Lyserus, quasi de quodam bruto animali ageretur, neque ex intimis Physicae penetralibus. Nunc omnia expendere operae pretium non arbitror ; observassie suificiat, si partes illae quae generationi inserviunt, ad delectationem sol una datae fuissent, nullam fere regulam aut variabilemadmodum, ut de osculo observandum est, admisisset earum usus. Etsi praeter generationem nihil vel parum de liberorum educatione foret cogitandum, a que genus humanum gallinarum vel pecorum instat se haberet, multis tunc meminis uti cuique liceret. Aberrarunt igitur omnes omnino, sc Hebraei quoque qui de hac re tractarunt , quasi vero ad generis humani propagationem conservationerrique nihil aliud desideretur praeter utriussue sexus copulationem, conasiderationem autem rerum omnium, quibus ad longum tempus indigent liberi, sicco transierunt pede.ch.) vid. locum citat. Baelii pag. 3 a.
s. XIX. Expositis iis quae in primum argumentum dicenoda videnantur, nunc paucis aliud argumentum e Patriarcharum exemplo petitum tangam. Rem utique in sacris literis tractatam altius repetendam operae pretium puto. Hominem cum foemina unica in rerum principio Deum condidisse testatur ( i. o Historia sacra, cui
Gentilium dicta sive scriptis contenta sive traditione conservata aditipulantur. Nec inepte Hebraeorum magistri cum prutis concubitus, Paederastiae, incestusque interdictionem ex verbis in matrimonium Adae prolatis assirmarunt. Nihil vero aliud impedivit, quois minus Polygamiam, divortiumque iisdem verbis comdemnari videretur, praeter Patriarcharum eaemplum, Legi
34쪽
in haerebit vir cum uxore sua , non cum uxoribus, eruntque in ca nem unam, multitudinem uxorum illicitam
putant, primumque institutum illud ad Lamekum v que tam a Cainitis quam . Sethanis observatum, innuit scripturae silentium. Primus itaque hominum qui digamus extitit is fuit Lamachus Enocho sancto Patri archete, ni fallor, coaevus & e Caini prolapia oriundus. Ab ipso coepit Polygamiae usus apud omnes propagari, ita ut causia praecipua fuerit illius horrendae orbis Catastrophes, cujus adhuc supersunt s). Historica ( L naturaliaque monumenta omni exceptione majora. Quis autem post diluvium usum geoneri humano adeo infaustum renovaverit ignoramus. Ex historia ( m. Mosaica apud Mesopotamiae incolas & Chananaeos temporibus Abrahae ac deinceps cum pluribus meminis matrimonia viguisse percipimus. Et hoc in caussa fuit, ut incaute & velut per accidens huicce usiui se accomodaverit Abraham ct Jacob. Ex eorum historia idi cuique Lectori attento patet 3 Annum enim aetatis suae octuagesimum quintum attigerat unica sterilique uxore conteatus, neque de alia superinducenda vel ipse, vel Sara de ipsi alia tradenda cogitaverant, donec accidisset prolis promissio quam a Deo acceperant. nullosque post natum Ismaelem alios ab Agare serva suscepit liberos. plures vero post Sarae obitum a Cethura habuit, nequis ejus frigiditatem objiciat. Jacobh parum dissimili ratione fit Polygamus. Cum is ad Labanum a cessisset,Rachelis amore captus de hac sola fuerat sol,licitus, ct nisi a socero deceptus fuisset nunquam de aliis uxoribus ducendis nec per somnium cogitasset, Matrimonia ergo Abrahae & Jacobi multum a Lamechi, Esaui aliorumque Polygamorum matrimoniis dic ferunt invicem. David more regio ad circum vicinarum Gentium exemplum plures sibi adsciverat ux
35쪽
res quidem , at non ad Salomonis insaniam usque imajori tamen Patriarcharum culpa, quin id fecerit utique contra expressum ( NI legis praeceptum, minimme ambigendum est. Nugantur Hebraeorum Magistri, dum ex verbis Nathanis Prophetae matrimonium cum pluribus meminis licitum demonstrari putant. Verba illa Dei non quasi Polygamiam approbantis sunt, cum eam in lege vetitam, praesertim Regibus pronuntiasset, sed more Hebraico quo omnia ad eum referuntur, ut ab omnibus Commentatoribus obse vatum est. (o. Quod locum illum Lcgis attiner, in quo de Jure Primogeniturae inter duarum uxorum Liberos tractatur, cum de mulieribus successive sumtis, vel quarum una fuisset repudiata, intel igi queat,
nihil hinc ad Polygamiam propugnandam elici poII set. Ponamus tamen, de Digami filiis agi hoc in loco , nonne eadem respondere possumus quae (p. Dominus Pharisiaris de Divortii usu ajebat et quanis quam ex ejusdem Sacratissimi Salvatoris verbis illud primitivae Matrimonii institutioni adversari appareat. . Antequam huicce Articulo finem imponam, memianisse juvabit, sophisma illud adulatorium quod sinpra indicavi impedire, quominus homines polyga- miam jure naturae illicitam pariter atque furtum dc homicidium minime agnoscere queat. Nemo autem est qui cum de furto vel homicidio loqui audiat, non illico haec vitia contra naturam peccare aiat, quia uniuscujusqxae interest, ne occidatur, aut furto honorum summa cura & sollicitudine partorum priv tur. Quum autem de Polygamia, incestu & divortio fiunt sermones, statim sponte sua sophismatis vim , passionem nostrum omnium adulando, prodire via demus, obstareque, ne idem de istius modi vitiis ab que haesitatione assirmemus. Hinc discamus quam insulse dicat s q. Lyserus, Deum quidem unam tamium foeminam pro Adamo condidisse, attamen m
36쪽
nogam iam inde non probari, quandoquidem bina uniuscujusq; speciei animalia fuere creata, non tamen ut constante regula copularent se invicem unus cum una. Perperam hic bonus ille author homines rationis capaces cum brutis confudit, neque vidit summa sapientia factum esse s nimirum rationis expertes resulis moralibus adstringi haud potuisse, ne etiam delicerent animalium genera, cum plurima hominibus, animantibus quoque aliis, in alimentum cedere
O . ) Gen. cap. I: aT. &cap. araa. Graecor. sab. de Panadora prima foeminari vid. apud Hesiod. Theogon v. sis. ubi Jovis fictam nominat, & v. STI . Vulcanum eam h terra tarmasse asserit. Operamque ad eandem adornandam locarunt alii Gentilium Dii v. seq. vid. eundem in oper, & dier. v. tio. &c. Apollodorus Lib. I. Ma. Hygin. fab. I a. Mendoeta secundum Sinens. Traditi primam foeminam Pausonam nominat. Relat. della China pag. 35. ed. Rom. Is 86. At Smarum Annales Nim a Folii sororem nominant eamque Reginam statuunt. Nostram vero Evam esse, me aliquando probaturum spero, si Deus vitam viresque porro conservare dignetur.
Ogygis Deucalionisque Diluviorum, plurimi Graec.. & Roman. Auctores passim meminere. Chaldaei suun habent Silureum, Chinenses TU. Suum etiam habene diluvium, quotquot Americam incolunt populi, suum habent Brachmanes. vid. Epist. Marchal. Mem. de hvoux pag. - . 1 OI.(ι. Arbores, herbae, insecta, Animalium denique tum marinorum tum terrestrium Ossa, Pisces, Conchilia, & id genus alia ubiciue terrarum reperiunda, reliquiae sunt illius Catastrophes auro contra pretiosiores, quae in Principum, Rerumpubi. ae Philosophorum quorundam nacothecis asservantur. cm. Gen. cap. 2i: Zo-2 , 26:3 . & Zy: aT,ag.
37쪽
(q. Uti supra pag. 3 6. S. XX. Porro multos sciscitari mihi videre videor, num
plures accipiendo uxores peccaverint Patriarchae, quihus affrmando respondere non vereor , minus enim
arrident, quae (n o auctores quosdam ad hanc rem dicentes comperi, ad stirpis sanct e multiplicationem, dispensiatione vel inspiratione id factum aiunt , ne trum xerum 3 infirmitate & ignorantia id evenisses quanquam per accidens gentis electae multiplicationi servierit o Deumque vitium illud aliaque ignota peccata eis condonasse, ex historia sacra colligendum est Factum illud neque vituperando neque laudando narravit, inspirationem, vel dispensationem, ne verbulo quidem indicavit S. Historicus. Hinc palam fit, quantum possit exemplum , quo cum adulatorio sophismate abutentes Rabbini socordiam propriam promere non verentur. Existimant nempe haeresim Sadducaeorum opinionem eam esse, qua limul binas haberi jure uxores negabant ex lege illa: cs. o Uxorem sorori suae non accipies in ejus afflictionem ; ibi enim sorori suae est loco alteri, ut verbum i pium fert.
nioni non rationes sed exempla opponit, quae more quidem binas simul uxores ducere usitatum, at jure naturae licitum, minime demonstrare queunt: de hocce Polygamiae articulo Muham mede ineptius Iocuti sunt Rabbini, ut ex utrorumque Operum coli tione patet. cr.) Fortalitium Fidei Lib. A. de Bello Saraceno. fol. ag s. Lugduni isas. Dionysius Carth. in Dialogo cum Saraceno pag. 8 3. & 8 . in opere cui titulus D. Carth.
38쪽
S. XXI. Incestus viri connubium est cum foemina quibusdam consanguinitatis gradibus ipsi conjuncta. Quod jure naturae vetita sint haec connubia, exceptis forsan ascendentium descendentiumque gradibus,omisnes dubitant, rationesque quibus id sit illicitum n mo quod sciam liquido attigit Quas meditando ipse
inveni, nunc proponam, ut non solum ascendentium descendentiumque sed ut transversialium graduum quosdam iure naturae vetitos demonstrem. Hujus Legis naturae praecepti fundamentum a dignitate himinis repetendum esse arbitror , quem, in quocumque demum statu supponatur, nunquam amittet.
Moralis vero dignitas vel minui vel augeri potest, haec ab actionibus hominum, illa a natura ipsa hum na pendet. in rationes morales ab actionibus hominum oriantur , nemo unquam dubitavit, praeter materialistarum catervam, quae omnia mechanicis brutisque motibus fieri autumat Ita tamen moralitas illa cum hominum natura connectitur , ut nec
hominis idea absque ea vel concipi queat. Prima omnium actionum, quae humanae iocietati originem dedit, matrimonium fuit , quod statim inter conjugatos relationem statumque moralem produxit, ex quo tandem paternitatis tiliationisque invicem & im ter liberos fiaternitatis ortae sunt relationes. Et unius eorum matrimonio , alia inter ejusdem liberos & alium fiatrem nova oritur relatio, quae tandem ob soblateralium graduum diitantiam gradatim minuitur,
39쪽
donec prorsus intercidat. Istiusmodi status nulli inter bruta dantur, praeter alicujus paternitatis speciem, Tuam post statum alimentationis tempus interire viemus. Apud homines autem, ni brutorum instar vitam agere velle videantur, ad mortem uSque, utpote non soli Actioni Physicae sed & morali dignutati innixi, permanere debent integri. Hinc fit ut homini excellentiori natura praedito jure naturae inc stuoios concubitus prohibeantur, animalibus miniis
me. Rationes nescio quasi certas ac natur es hic desiis
derare videbatur (u. H. Grotius, quae istius modi obstarent connubiis 3 At non viderat Vir Celeberrimus, nulla ( exceptis masculorum brutorumque Cois putationibus ) hujusce nec inter Parentum & liberorum concubituS naturalia impedimenta dari. Ipse etiam haec subodoranS, rationes moraleS proponit, scilicet liberorum erga parenteS reVerentiam , quae matrimonia illa non irrita nec illicita reddere videtur. Caussa in fallor unica est, ne confunderentur omnes familiarum relationes, vel connubiis vel facilitate atque licentia libidinis, ad quam omnes ferme propensiores existunt homines, illincque totius humanae sincietatis oriretur interitus. Quantis familiae perturbationibus essent obnoxiae, & quam horrendum in modum se haberet earum status, imo ad Iongum tem. pus haud stabiles permanere quirent. Si Pater cum filia, filius cum matre, frater cum sorore invicem copulatentur , praesertim si Polygamiae divortiique adderetur licentia. Neque liberorum Adae objiciantur matrimonia. Tunc temporis periculum nullum erat, quippe fratrum sororumque connubia post se nulla istius modi incommoda habebant. Nulla tunc praeater fraternitatis erat relatio, quae humani generis propagationi praevalere minime debuerat. At incommoda, quae minutatim recensere haud necessarium putavi, ita cum omni facilitate creantur, ut si s x. Orientalibus credimus, nec iis carere potuerit Adamii ramilia
40쪽
milia, secundum enim eorum sententiam ob sororis gemellae Caini amorem orta es Abeli caedes s Fratrum vero sororumque connubia illo tempore posteriora, praeter ius naturae , nulla tunc necessitate id postulante extitere. Huiusce negativi juris naturae praecepti apparebit veritas, si cum furto vel homicidio conferatur. Adamo cum solus esset non prohibebantur
haec vitia ; statim tamen post hominum multiplica.tionem vetita esse coeperunt.(ti. De Jure Belli ac Pacis Lib. a. cap. S. Parag. ra. Not. I.
cx. vide Sald Ibn Batrich. Tom. I. pag. I & I p. ubicabia & Habetis Historiae reperiuntur.
S. XXII. 'Parentum cum liberis matrimonia absolutae n cessitati nunquam fuere adstricta. Errore tantum imeestus filiarum Loth acciderat , qui earum peccatum si non omnino tollit, saltem illud maxime minuere videtur. Existimaverunt nempe, omnes terrae incolas cum Sodoma aliisque urbibus p riisse, hincque sibi a summo rerum conditore necessitatem impositam Cum patre concumbere, ut generis humani impedi.retur interitus. Exempla si quae sint, ut apud Persas, nihil ad rem faciunt , rationibus non exemplis de-- monstrantur veritates morales, Rara tamen fuisse ejusmodi connubia mihi persuadere patior, ob varia naturalia impedimenta quae in omnibus familiis saepe
erant obvia, ut longa parentum brevisque liberorum vita , ut de aliis incommodis taceam, q ae ab omnibus summa cum facilitate concipi queunt. Li-herorum ratio etiam hic desideratur, nisi enim eo. rum haberetui consideratio , non ad humani generis propagationem, societatisque constitutionem conservationemque, sed libidinis explendae gratia fierentis ius modi connubia. Meditetur tandem unusquiS-que, quid de prole fieret, si haec locum habetent in C s Vari