Tempe helvetica, dissertationes atque observationes theologicas, philologicas, criticas, historicas, exhibens. Tomi primi sectio prima sexti sectio quarta Tomi secundi sectio prima

발행: 1738년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

Uariis casibus, quos inter homines quotidie nasci vudemus. Personae ergo coenatae iure naturae vetitae meo quidem judicio sequentes sunt. Mater & Avia, filia & neptis, collateralesque a Patre, soror & sororis filia, ab avo denique amita & matertera. Amitina vero di consobrina aliaeque ab eis majori distantia dissitae sunt licitae. Longam vetitarum meminarum seriem enumerare haud necessarium existimavi, idem enim de proavia, pronepte , sororiS nepte , amita & matertera magnis, ae sic deinccps arbitrandum est. Eadem de amnitate conjunctis me dixisse putent aequi lectores, neque leviratus legem quae Judae temporibus in usu erat mihi objiciant. Lex haec a Mose fuerat sancta, ne confunderentur Israelitarum tribus, & ut ad Messiam usque terrae Cananeae divisonis monumentum maneret intactum 3 Haecque ratio tanti fuit ponderis , ut incestuS culpam auferret , quod & in connubiis filiorum Adae cum sorori-hus alia ratione primitus acciderat. Hinc apparet, ad incestum fugiendum iure naturae omnes obligari qui non in iis circumstantiis existunt , quibus exceptionis privilegio gaudere queant. ExceptioneS autem, quae in hocce de incestu praecepto dantur, ad iuris naturae praeceptorum rationes, quas supra innuebam demonstrandas, statimque omnes controversias a Uariis in hanc rem susceptas componendas, quam aptisssimae mihi videntur, ut huicce articulo aliquid ultra addendum supervacaneum judicem.

. XXIII.

De Disortio varie a variis usitato paucis agam. in matrimonii naturae adversetur nemo ambiget, qui familiarum liberorumque rationem habere Voluerit, neque longa argumentorum serie indiget hujus rei probatio, cum in variis apud quosdam populos ad nanc licentiam limitationibus appareat, quoas eam omnino tollere non potuerunt , ad hoet

tamen

42쪽

tamen eorum leges collimasse, ut quantum fieri posset eam dissicilem redderent, ne in vagos concubiis res, degenerarent matrimonia, hincque totius Q. eietatis oriatur interitus. Unica de causa, ob fornicatimnem scilicet, divortium legitimum pronuntiavit Dominus, quod & juri naturali quam optime quadrare nemo non videt. Cui sententiae annuere videntur legis Mosaicae verba, quibus eodem sensu Iudaica adstipulabatur schola Samma jana, in hac re Hilleliana sapientior. Quae vero de exemplorum vi quoad in-eestum & Polygamiam superiori innuebam paragrapho, heic quoque locum nabere velim. Si populo. rum mores & usus aliquid per se ad probandum conferrent, quot monstra ( omnibus consentientibus veritatis loco nobis quirent obtrudi, neque Christianorum plerorumque usum excipio ; nam, ut ampla disquisitione litteratissimus Selaevus (3. vel a Judaeorum Paganorumve licentia, vel ab ipsis Domini verbis perperam intellectis, obtinuisse apud eos divortia demonstravit. Quam inconcinnh autoribus praesertim parum castigatis Iudaeorum gentiliumque moribus id obtigisse judicent aequi lectores. Nec enim veteres Graeciae Latiique populi in hocce de divortio argumento , recentioribus utri usque Indiae incolis fuere sapientiores ; quod cum omni facilitate ex historica demonstrare possem collatione. Sint ergo

uxores loquaces, rixolae, contumaces, aliisque laborent vitiis , non idcirco sunt dimittendae, aequo potius animo vitia haec ferenda sunt, man metudineque lenienda, ne majora ob divortium oriantur incomismoda. At si uxor mariti vitae ferro aut veneno insidiatur, tunc demum cessat conjugis relatio, ipsamque vel ejicere vel ut hos cm iure naturae interimere sui- 'que iuris vindex existere potest 3 Et haec observatio nos ad considerationem earum rerum invitat, quae jure naturae hominibus permittuntur. Uxor Hebraica Cap. a . Lib. I. ad finem usque totius

43쪽

S. XXIV. Sunt qui putant, omnes homines in omnia indis scriminatim jus habere ; Itaque status belli sit eorum status naturalis. Si vero haec hypothesis unquam inter morales locum habuisset, iis prosecto idem accidisset, quod de Cadmaeis e dentibus Draconjs spontet

natis militibus fabulantur antiqui. Demonstrare debuerant qui huicce opinioni adstipulantur, qua de riutione tandem quidam naturae suae obliti se conjungere potuerint ad componendam societatem quam Voreant civilem , ne prorsus interirent omneS. Quommodo autem rerum experientia edocti rationis dictamine quiverint uti, cum hoc statu supposito nullum inveniatur tempus idoneum ut id aliquando fieret, maxime dum bellum belluarum instar invicem gererent, neque possibile appareat quosdam de iure suo

aliquid aliis cessisse boni communis gratia, nisi statim rationis usum supponamus qui suum effectum ab ipso hominum exordio sortiretur Hincque & belli simul atque pacis status sit hominibus naturalis ,

quod contradictionem involvit, impossibilitatemque huius hypotheseos demonstrat. Si vero cum sapientioribus aequalitatis statum inter homines suppon mus , quasi omnes simul vel nati vel creati fuissent , rationisque eos capaces fingamus, ut revera sunt , tunc absque labore, quid eis jure naturae praecipiatur, prohibeaturque & permittatur, inveniemus. De Prioribus hactenus 1 nunc de tertio pauca dicere visum est.

AEqualitas illa efficit ut nihil praeter humanitatis officia sibi debeant invicem totius generis humani membra, dato tamen legitimo rerum dominio, quod primo occupanti illo in statu competit. Quod viderat Philosopnus gentilis, cujus verba ad adulterum aP-

ponere operae pretium putavi. cc. Nonne Daet natura communaes mulieres / Assentior vel idem dico sinquit Philosophas) nam porcellus communis es eorum qui sunt invita-

44쪽

ti, sed cum in partes dissectus di distributus Suerit, tu, stibi videtur , ascende di partem esus qui tibi assidet rape, ,-rare clanculum aut immissa manu abligurito. uod se de Larne nihil poteris aυellere, pinguedine imbue digitos di de Iinge. O egregium compotorem di convisam socraticum s Age theatrum nonne commune en civium e tam igitur consederitne ad io ubi Disum suerit di eorum aliquem eicito; Sic etiam mulieres natuFa sunt communes. Ubi autem Legislator tanquam convivator eas didi serit , non et tu tuam partem

quaeres e An potius alienam rapies di abliguries e At homo literatus sum , Archedemum sector. Ergo tu Archedemi sectator di adulter esto ct perfidus di loco hominis lupus aut ius. diuid enim interest. Quam belle hare cum illa primorum hominum bellum gerentium Caterva conis veniant omnes vident i Dato inquam legitimo rerum dominio eis ob mutuam aliorum officiorum indigetntiam jure naturae permittitur, ut tractatus, pacta, Conventiones, societates & id genus alia institu ant, ita tamen, ut non infringantur praecepta naturae rationalis , neque quisquam labi aliorum detrimento prospiciat, nisi circumstantiis necessitateque extrema cogentibus quarum varii prostant casus apud autho res, praesertim cum de vitae conservatione agitur. cci Arrianus in Epictetum Lib. a. Cap. q. p. IIT.& IZ8. Edit. Cantabrig. IOSS. ae.

45쪽

HISTORIAPhae , Operum is obitus

Viri Gar.

Jac. Christoph. IS ELII,

Viro plurimum Reverendo atque

Celeberrimo

JOH. GEORGIO ALT MANNO,

Linguae Graecae ct Ethices Pros Ord. & h. t. cademia Aernensis Tectori,

IACOBUS CHRISTOPHORUS BECΚIUS S. M. C. S. P. D.

PEtis a me, vir Cel. mihique amicissime, ut brevem tibi de Iac. christophori ISELII nostri, Theolosi, & Polyhistoris incomparabilis, uvis irobiotc., Vita atque scriptis narrationem constriis ham, quam in lucem edere, atque eruditis legendam proponere possis. Existimas, Te non amicitiae, quae tibi a compluribus annis mecum intercedit, j re tantum istud a me postulare , sed & eo, quod iblustres atque eruditi viri, quibus nota fuit helii vi tus atque doctrina , istius modi narrationem avide exspectent. Sed quid si tibi dicam id, quod vere dicere possum ; non esse a me exspectandum quidquam, quod vel Iselio sit dignum , vel viris illis clarissimis placere queat Suffcietne respondisse, ossicium istud dc Delio & amicis ejus deberi a me, quum bea

46쪽

to viro non propinqua modo necessitudine conjunctus fuerim, sed etiam inde ab annis XII. perpetuo fere ab eius ore pependerim , indeque istud, quidquid est, progressivum in Litterarum studio, quod exiguum tamen est, fecerim E Procul dubio existimabis, di istud esse commemorandum, cur me potiuS, quam quemvis alium, tibi hac de re appellandum censueris 3 tempus XX. mensium postremorum vitae Iselianae, quod in ejus aedibus exegi ; quod quidem certe tempus haud exiguum fructum mihi cum in aliis omnibus, tum praecipue in cognoscenda ejus familiari consuetudine atque studiorum ratione attulisse videatur. Sed nemo sibi peri uadebit, is haec ita esse comparata, ut veniam mihi impetrare possint, si hoelcribendi genus nec tuae, nec aliorum hominum doctorum satisfaciat exsipectationi, quam sentio eo majorem eme, quomasis videor ex caelo meo proficere debuisse. Opportune tamen accidit, quod brevem tantum postulas narrationem. Nimirum longiorem conficiendam ei relinquis, qui Laudationis publicae celio heic debitae laborem in se suscipiet. Ea enim Laudatio . cum a Viro docto juxta & facundo, ut siperamus, . tempote consueto habita & typis commissia fuerit. nihil quod ulterius requiratur, relinquet. Qua propter faciam id, quod in hac temporis, mihi a te concessi, exiguitate possum ; non quod istud Schediasina, effusum verius a me , quam studiose conscriptum, cuiquam placiturum sperem , sed ut quantum apud me valeat & Delii memoria , & tibi gratificandi studium, publico monumento testatum fiat. Natus est o π v pridie Fid. Jun. A. C. M DCLXXXI. Parente utroque honestissimo. Pater Ioh. Lucas Delius, ex familia erat, quae iam ab annis CCCC. huic no-estrae civitati complures viros dederat partim eruditione claros, Partim ad praecipuas Reip. dignitates meri.

47쪽

to suo , nec sine insigni Patriae commodo , provC-ctos, Conjunxerat ille in prima juventute Mercat rae, cui deditus erat, studio Litteras, quarum in ipso amor perpetuus fuit,quamvis per vitae genus, quod ingressus erat, non liceret ipsi multum in iis operaeponere. Hanc ob caussam filium istum, cum mature admodum summam discendi cupiditatem , ingeniumque non mediocre in se esse ostenderet, haud invitus Musis consecravit. Saepe audivi Matrem celli,

foeminam virtute pariter atque annis venerabilem, ex Birria familia , quae ante paucos annos supremum diem obiit, commemorantem , vix tertium excessis.se annum , cum iam nec parentes nec praeceptores

propemodum hanc discendi cupiditatem explere pocsent. Itaque cumprimum vires corpusculi ferrent, Gymnasium istius Civitatis adire passi sunt potius , quam iusserunt. In eo sub variis praeceptoribus ita paucis annis in elegantiorum Litterarum studio profecit, ut nemo non praevideret, insigne aliquod Orbis eruditi lumen aliquando futurum. Auxit nanc spem, i immo iam explere coepit , cum anno M DC XCVI. carmen Heroicum IV. paginarum in o. edidisset, in GaIIos ea tempestate Rhenum transeuntes, sa. quod admirationi fuit cunctis, qui Poeseos vim atque et gantiam sentire poterant- Annum enim XV. Iselius nondum erat egressus. Iisdem temporibus alio etiam

modo felicissimos in Linguis progressus publice

ostendit, cum Samuel Battierius, Med. Doct. cum CI. Competitoribus de Cathedra Linguae Graecae certaret, quam nunc cummaxime ornat, edito, pro more , Specimine Philologico. Is enim Delium nostrum Respondemtis loco sibi adjunxit, neque ex ea re ullam poenitentiae caussam habuit. Nam ita dextre se gessit Iselius, ut non modo argumenta adversariorum, quae latine

sa. Aceldit istud a. d. XIII. Cal. Jon. ejus, quem posui,

anni.

48쪽

proponebantur, ex tempore in Graecum sermonem conversia repetere , sed & brevi responsione eludere valeret, cum summa Exc. Praesidis sui voluptate.

Adpropinquabat illud tempus, quo Magisterii Philosophici gradus nostro conferendus erat. Itaque Examinibus consuetis cum applausu defunctus, diatriben edidit atque publice propugnavit (a. )dem loricis Latinis melioris .eta, quae 3 a. paginas in A. continet, atque non contemnendae eruditionis specimen videtur. In istius diatribae calce alteram promisit de Poetis Latinis melioris mi , quam conscribere quidem coepit, sed non perfecit, gravioribus scilicet studiis impeditus. Quo magiS miror V. C. I. I. Scheucheberum in Novis Liti. Helv. A. IZoi. inter editas eam referre. Ceterum Praeceptoribus usus erat Iselius, in Legendis Graecis latinisque auctoribus, ctob. Sc. Battiario, tum Rhetorices, postea Juris Professore et in Philos phicis autem & Mathematicis Oaeobo Bernoullio V. C. Post haec, cum Linguam Gallicam plenius perdiscere vellet, quam ut Magistrorum praeceptis, quae domi didicerat, contentus esset, Genevam profectus, menses circiter VI. ibi exegit A. I 6yg. eruditis omni.bus gratissimus. Amicitiam ibi cum multis contraxit , quam postea ad extremum vitae tempus conservavit. Habitavit in aedibus Rev. Mauritu, ad D Gervasium Pastoris. qui eum, ut filium, dilexit. Cupiditate dein ductus, reliquias illas Antiquitatum Rom. quas Gallia Meridionalis magno numero ostentat, inspiciendi, mense Augusto Lugdunum abiit, indeisque Massiliam , Nemausum , Montem Pessulanum , Aquas Sextias, Avenionem, Arausionem , aliaque

ca.) Moris enim tum erat aviti, ut nemo Philosophiae sive Artium Lib. Magister prius salutaretur , quam Dissertationem edidisset atque publice defendisset; qui mos aliquandiu intermissus, non ita pridem possiminio

reductus est.

49쪽

loca ; quibus perlustratis, mense Novembri anni ejusdem, quo profectus fuerat, domum rediit. Confecto ex animi sententia itinere totum sese sacrarum litterarum studio tradidit, non abjectis tamen iis disciplinis, quae elegantiores appellari solent. Haec enim helii semper deliciae fuerunt, quibus etiaam Theologica tractans, quidquid horarum subsecivarum fuit, consecrabat. Sed Theologiae tamen praecipuum ipsius hoc tempore studium fuit. Huic usque eo se dedit, ut A. i ol. Differtationem publi- Ce proponeret, in sententiam Oacobi Benigni Bossueti,

Meldensis Episcopi, de Babylone, Bestiisque & Meretrice Apocalyptica A. pagg. 8O. eoque tacto, cum examina consiueta iam praecessissent, inter U. D. Ministros referretur. Audiverat autem praecipue Theologiam docentem Samuelem Merensellium SS. Th. D. EcPros cujus postea Collega factus est, & quem in

summo semper honore habuit. Ab hoc tempore magis magisque inclarescere coepit. Cumque ad Linguarum Occidentalium cognitionem, ex quibus iarn tum Italicam quoque atque Hispanicam tenebat, adjicese etiam Orientalium notitiam cuperet, maximam partem suae diligentiae huc convertit. Usius erat jam antea in Hebraicis institutione Viri doctissimi, Frid. Battierit, qui tum ad D. AlbanumPastor erat. Et fructum quidem tulit istius laboris uberrimum. Nam praeter Syriacas S. Codicum Versiones, etiam Chaldaicas V. T. Interpretationes, quas Taetumim vocant, nec non plerorumque

Rabbinorum Commentarios tam diligenter tractabat, ut si pergere vel potuisset vel voluisset, facile ad si premum aliquem hujus Litteraturae gradum pervem

turus videretur. Arabica attigit tantum , non penitus pertractavit. Alius scilicet destinatus erat cam- pus, in quo decurreret Uelius. Marburgensis Cati rum Academia, quae uulti Germanicarum celebrita-

50쪽

te atque frequentia est inferior, non passa est, eum in studiis istis , quo coeperat pede, pergere. Cum enim Serenissimus Princeps, Landgravius Hassae, Virum doctum quaereret, qui Eloquentiae atque Hictoria rum Cathedram ornaret , eamque ob rem I h. Lamrentius Crollius Basileam scriberet, oblatus est celius, qui ea tempestate hic, prae. multis aliis, utrique isti provinciae cum laude administrandae idoneus erat. Itaque vix nominatus Principi erat noster, vixque ila Ie missas ad se Dissertationes Isielianas inspexerat, cum mandaret suis, ut solennibus ad eum litteris publico nomine datis, juvenem arcesserent , quod & factum est. Litterae Focationis datae sunt pridie Eid. Iunias

1 o . quo ipso die noster ante a 3. annos natus erat. Non invitus sane conditionem tam honorificam a

cepit. Sed cum eodem anno Basiliensis ista Acade mia Soh. IIacobum Buxterjum amississet, qui post avum

atque patrem, Viros Celeberrimos, & de SS. Litterarum studio oprime meritos, Linguam Sanctam publice docuerat, omnesque haud obscure succetarem destinarent i a. b Iohannem Bumomum, qui tum V. D. Praeconem in Agro Raurico agebat, ex Soh. IIacobi fratre genitus , voluit tamen helisi patriam relicturus suae in hoc genere eruditionis exstare monumentum. Multi siunt anni, ex quo apud nos constitutum est, ut Cathedrarum Candidati edita atque publice propugnata Dissertatione ostenderent, quantos in ea disciplina, cujus docendae munus ambiunt, progressus fecerint. Egit istud cum Buxtorssio Asellus, non quod illi praeferri aut cuperet aut speraret, sed ut intellige rent omnes , Linguas Orientales di a se doceri com smode posse, si opus esset. Elaboravit igitur, sive po.tius ex dudum parata copia delegit Specimen obseroatio-

---- num

ca. Iste revera successsor I h. Iae. Buxtorsi exstitit, provinciamque suam ad A. Ipsa. non sine applausit admianistravit. Nam eo anno, vi 2O. Junii mortuus est.

SEARCH

MENU NAVIGATION