Quaestiones scholasticodogmaticae ... Auctore d. Fortunato Venerio. Tomus 1. 8 De Deo homine quaestiones ..

발행: 1738년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

An Sancti sint adorandi.

religiosum euitum , constat ex aliis, quae in eo libro subduntur, rejicitur tantum adoratio, quae in signum Divinae excellentiae profertur, &, quemadmodum

ab inimicis selemus minima petere, dc expoectare, sic dixit Claudio, ut im gines sanctorum lineret, si nollet, ut

revera nolebat, ut adorarentur, saltem

ut pulchritudinem redderent, &prae

teritarum rerum memoriam excitarent.

ili. Argu lt tertio loco ex periculo , quod in imaginum cultu irrepere pintest, ita ut putent homines ima3; ni, seu statuae Divinitatem a rixam esse ν,& revera, inquit, apud Catholicos res ita se habet; nam potius uni imagini, quam alteri addicti sunt; omnes exprimunt Christum, vel Mariam, vel Antonium , & tamen ad unam potius acce- duat precaturi, quam ad aliatra , pere grinationes suscipiunt , munera deserunt , jejunia impendunt , populum

hortantur &c. si imago adoranda est propter prototypum , Omnes aequales

sunt; quare igitur sic distinguuntur haec certo superstitio est. Quod si hoc

velint imaginibus concedere, adorentur igitur omnes homines , qui sunt Dei imagines. II a. Periculum, quod Calvinus timet in Eeelesia Christi aditum non adinvenit; uuid de imaginibus, & sanctorum statuis sentiendum sit, satis fiant edocti , & quando oportet edocentur fideles, sicut ex Tridentino alibi dictum est; nec miretur, si potius uni imagini,

quam alteri cultus deseratur,sicuti Deus per unam potius miracula operari, vel

gratias largiri dignatur; quaedam etiam imagines duplici sanctitate praeditae

sunt, una propter significationem , altera propter artificem, ut essent imagines Beatissimae Virginis, quas a Sancto

Luca accepimus suisse depictas, & illa Sancti Stephani, quam ab Angelo Gr-matam esse narrat Evodius lib. a. de miraculis . Contingit etiam , aliquam ima-U. neni magis ad pietatem devotionem. que animos excitare; sed, utcumque res se habet, qui ad imagines precaturi accedunt, imaginem non invocant, sed sanctum , quem imago repraesentat . Ad ultimum , si homo consideretur ut imago Dei, concedo ipsi offerri posse seu Itum religiosum, ait enim Cyril. catechesi i a. Imago It ea terrexi Regis

adoratur, quanto magis rationalis ima

go Dei Et Augustinus ep. ao3. ad Maximinum Episcopum Donatistarum sa-tetur, se , cum in titulo epistolae posivissent verba Honorabili rei id egisse non propter Episcopatum ejus, sed prinpter imaginem Dei , quam , cum esset

homo agerebat.

II 3. Postremo loco argumenta iuta , quibus adeo gloriantur haetetici, proponenda servavi; ea autem sunt, quae inquiunt contineri in tribus Conciliis , idest in Constantinopolitano sub Leone Isaurico, in alio Constantinopinlitano sub Constantino Copronymo , in quo fuerunt Epistopi i 38. S in Franco- sordiensi, in quo reprobata fuit septima Synodus, quae imaginum adorationem definierat, ae tandem in libris , qui arpellati sunt Carolini. 1 4. De eo, quod attinet ad Comellium Franco rdiense, & libros C rolinos , singillatim in sequenti agendum erit; nune de duobus Conciliis Constantinopolitanis pauca; Dicendo, haec Concilia suisse 'prorsus illegitima; non adfuit Pontifex nec per se, nec per

suos Legatos; non con senserunt Patria chae nec per se, nec per suos Legatos ita reserunt Zonaras, Cedrenus, Paulus Diaconus, Sigibertus, Ado, Rhegino, aliique. Si autem ce solo primo sub Leone sermo fiat; Zonaras 3.annal.& Cedrenus in vita hujus Imperatoris ad an. Zo3. narrant; Istius jussu duodecim viros in domum quandam , ubi plu

rima erat copia librorum, convocatos suisse, quos cum nullo modo ad Ran .sermandam sententiam adducere posset,

illos cum libris & domo comburi princepit

392쪽

aes. I. Caput VI. g. VII.

Paulus vero Diaconus lib. II. re rum Romanarum haec verba facit. In

dictione 3. imperii tui septimo Kalendar

nuariiseria 3. Leo Concillam celebravit contra venerabiles Donas in tribui II I7. cubitorum, advocato quoque Gemmano Sanctissimo Patriarcha, ratus, posse itupersuadere, quo subscriberet eontra fueras imagines, qui eumse id facere non posse sis universali Concilio res nisset,

ut alter Ionas, ne propter usum oriretur tempestas, Episcopatui renuntiavit. Haec Centuriatores pro se asserunt, ut conventum hunc Concilium fuisse dei non-

strent; sed cur quaeso nullius Episcopi

aut ex graecis , aut ex latinis mentio fit Fuit prosecto conventus lateorum judicum, cujus sententiae subscribere voIuin set Germanum Patriarcham , ut inde hpopulo facilius reciperetur. Quod vero dicant , invidia historieorum praeterniissa fuisse nomina Episcoporum, Q didum inventum est; etenim etsi in alio Concilio sub Constantino Copronymo

acriter contra imagines decertatum epset, attamen Episcoporum nomina Historici non omiserunt.

hujusce postremi Conei lil auelaritatem proferre, cum etsi impie de imaginibus senserit, attamen in aliis desinitionibus

contra ipsorum ermres definitiones habuerit, etenim can. i5. illis dixit anathema , qui Beatam Mariam non in v eant, can. l . illis, qui sanctos non colunt , aut eorum precibus se non commendant; & can. 13. statuitur, Deum redditurum aeterna praemia juxta cujuDeumque operum merita , quae omnia ab haeretieis pernegantur .

q. VIII. De Concilio Francoseriensi, O Libris

Caria uis. CV M praecipuum argumentum contra nos ex Francosordiensi Concilio haeretici colligere arbitrentur,&cum

multa de hoe Cone illo apud Scriptores

reperiantur, peculiarem totum ipsi facere eonsu litus futurum esse existimavi. Ii 6. Variae igitur primo loco hist ricorum sententiae proserendae sunt ;seu potius Doestorum placita, quae ex variis historiis derivarunt. Amolnus , seu Amonius in annalibus Francorum ad an. 9 . ita seribit. Ibi etiam, scilicet Francoserti, Θvodur, quae omega cor annos Constantinopoli congregata sub

Irene, di Gonsantino is ejus, septima, ct universalis ab i s appellata es, ut nec septima , nee aliquid dueretur ρο δε-

pervacanea is omnibur asiacasa. Rhegino lib. a. ad an . eundem se habet.

pellant , stro Morandis imaginibus a d cata penitus es. Joan. Aventinus inhistoria Bajorum, sic ait. Item acta Graecorum de imaginibus adorando recisa sunt. Andreas vero Quercetanus, qui

veteres Francorum annales in unum

corpus redegit, se adnotavit sub e dem anno. pascha eelebratum es in . Francosen; ibique eongregata es SD dus magna Episcoporum Galliarum, Gemmanorum , Italorum, in praefutia jam ,

praefati Principis, id est Caroli, O Miffrum Domui Apo Dei AdrianI, ρ--rum, nomina hae unt, Theophsactus, ct Stephanus Eri Opi . Pseudo nodus Graecorum, quam falso septimam voe bant , di pro adorandis imaginibus fecerunt , rejecta es d rem cibus . Ex hisce

adeo dubium est, contra quam Syn dum nimirum , vel illam habitam a C pronymo , vel aliam sub Constantino ejus filio & Irene egerit Francoisrdiense , ut D flares plurima, & inter se

discrepanita, d uerint. Ii . Alanus Opus dial. . eap. I 8. quem sequutus est Sanderes lib. a. de sit maginibus cap. f., nee non Suare disput. I . tertiae partis sei'. 3.firmiter exi

stimat, a Seriptoribus seperius laudatis nunquam traditum esse , Concilium . Francosordiense quidpiam egisse contra Concilium Nicaenum secundum quod

393쪽

a Savai sint adorandi.

septimat Synodi verae nomine appellatum fuit; dico , verae , nam & illam sub

Copronymo septimam, ac universalem Graeci nuneupare non dubitarunt. Ad hoc dicendum plurima momenta non

desiunt; & primo si considerentur ver

ba historicorum , quos retulimus. Se cundo ex Surio tonao s. Conciliorum,

qui in praesitione ad Concilium Franco- fordiense, hoc ipsi falso impolitum esse conqueritur; & ex Paulo Amilio, qui

lib. a. de gestis Francorum , loquens de ejusdem Concilii definitione , assirmat, suisse contra g eeos Imperatores, videlicet Leonem, & Constantinum, qui Sanctorum imagines impie damnaum rant. Tertio ex Concilio Sennonensi , quod in decretis fidei cap. I . ait. Caro lum Magnum in Francosordiensi conventu erroris Iconomachorum insaniam repressisse; Quod totum testantur etiam Blondus an ea de a. lib. I. , Petrus Gali- sardus in Chron. ad an. 8i6., Anselmus Riddus in eathalogo annorum, & Pri

cipum .

esse, ut & Sanderus ibidem dixerit,

Matthiam Illyricum per annos quatuor ne verhum quidem , quo responderet, excogitare potuisse; Fateor rem ita esse, attamen si attendantur verba Amoini,

Rhegi nonis, Aventini, &Querent animaximam dissicultatem invenio; atque ipsos deceptos fuisse ex ignorantia vel lapse dicamus, necesse est . Inquit Primus ; Synodum Constantinopoli celebratam iub Irene & Constantino ejus filio tanquam septimam suisse abdieatam , & supervacaneam dictam; At sub

Constantino & Irene Matre vera septinia Synodus habita fuit, non in rΑΡ . Constantinopolitana, sed in Nicama. Inquit secundus. P udonnodum, guam festimam raeci Upellot , pro adorandis imaginibus abricatam; At Pseudosynodus non fuit pro adorandis, sed evertendis imaginibus, & si respondet Copus,

omissam esse alterius incuria particulam uou id est pro non adorandis , videtur hoc gratuito diei, dc nimium esset tam in exemplaribus Rheginonis , quam Aventini fuisse hujusinodi incuriam . Potius dicere posset, verba illa pro, vel de adorandis imaginibus reserenda esse non ad pseudosynodum, seu ad aeta Grς- eorum, sed ad ultimum verba abdicata, recis, ita ut sensus lit, pro adorandis imaginibus, id est, ut imagines adorarentur, pseudosyuodus fuit abdicata,

aeta graecorum fuerunt recisa, 8c. hujus modi explicatio non est juxta sensun Scriptorum . Eadem contradictio est

in verbis Quercetani, ct pro adorandis imaginibus fecerunt; immo nullo pacto su perior explicatio illis aptari potest .rist. Alii vero concesserunt , inta Concilio FrancoBrdiensi revera Syn dum septimam, Nicaenam secundam damnatam esse, nullum tamen in eo, quod attinet ad imaginum cultum erras

se, etenim, quod Nicaena stabilivit, sensit & Francosordiense, sed errorem fuisse in iacto, cum Patres FrancoHrdienses existimaverint ex rumoribus falsis, statutum fuisse illis cultum mdebitum , idest latriae, qui merito rejectus fuit, sicuti in qualibet legitima Syn

do rejiceretur. Hoc tradidit Genebrardus in suo Cronico ad an. 94. cujus verba sunt ista. Addo , Parres, qui 'an cofurtum convenerant, non fatis habuisse perspectam Mems Smodifensentiam, ac fuisse deceptos falsis rumoribus , Osriptis. Nam contra eam sie dimicarunc,

ac si ad soluendam imaginum adormione sinplicuer incubuissent; eum potiu1 de retinendis imaginibus sanxi cui, dieghfu a persesConstantinopolitana μptimam Psuis nodum , quae de eonfri

genis , omnino tollandis paulo an tea canones edidit. Dum legis adorati

nem simpliciter, intellige adorationem

latriae.

Ia . Aut res Genebrardi sententiam sequentes duobus aliis fundamen et is ducuntur . Primum desiuna itur ex

praefatione libri Carolini, ubi haeci leguntur . Adasa es in medium, id est

394쪽

aes. I. Caput VI. g. VIII.

Cone ilii Franeosordiensis, quaestio π va de Graec rum Θnodo, quam de adoranis imaginibuι Constantinopoli fecerunt , in qua scriptum habebatis, ut sat imaginibus sanctorum, ita ut Dei

eae Trinitati servitium , aut adorationem non impenderint, anathema judicare

cur , pulsu a Sanctissimi Patres nos,i ,

nimirum Fracessorienses, omnimodis fersitatem di adorationem impenderν .renuem et, conum crunt , atque coinfra tientes condemnarunt . Secundum colligitur ex quodam fragmento Hinc- naari in lib.contra Episcopum Jandunensem cap. 2o. in quo habentur haec verba . Se ima autem apud Graecol vocata

iversalis Pseudorinodis, de Imagini- a , quas quidem eo ringendar, quidam

autem adoraudas virebant, neutra vero

pars intellem fano desissens, sin auth .ris ατ e Apostilicae Sessis. Non longe ante nosra tempora Niceae es d rempluribus

Episcopis babita, ct Romam mυ - ,

quam etiam Papa Romanus in Frantiam direxit; unde tempore Caroli Matri m-peratoris , jus ne Aposolicae Sessis gens

ratis Θnodus in Francia convolante profMo Impreolore ee serata,infecundum Seripturarum tramitem, traitionem

que majorum i a Graecorum Pseudo nodo defracta, ct penitus abdicata, de

cujus destructione πω movicum volumen, quod in Priatio adolescentulus legi, ab eodem Imperatore Romam es per quosdam Episcopor missum . Ex quibus omnibus satis manifeste evincitur 1 Concilio Franco Brdiensi damnatum esse Nice- Num secundum , quia putaverint P tres fuisse ab eodem definitum , imagines sicut Deum sere adorandas. I a . Quod tamen aliis placuit mihi perdificile semper visum est, etenim Cone. Nicaenum paulo antea congrega tum suerat sub Adriano eodem Ponti. fce, adsuerunt ejus Legati tum illi, tum Francosordiensi, ut concedunt ipsi, quo paebγ igitur fieri potuit, ut ea falsa existimatione duceretur, cum ab eisitein

instrui potuisset, & doctrinae in Nicaeno

stabilitae certius effet 3 Praeterea . N verant Legati illius Concilii author itatem, noverant Romani Pontificis at probationem, qua igitur ratione damnarunt priesertim cum in Franeo Br-diensi definitum sit, se premam definiendi aut horitatem , & approbandi Concilia penes Pontificem residere. Iaa. Procul dubio Genabrardus ,& cum ipso alii in errorem prolapsi sunt Propter ea, quae ex praefatione libri Carolini recitata sunt. Quid enim de Carolinis libris sentiendum sit, infra dicetur. Interim nota, ibi dictum esse, quam de adorandis imaginibus Constantianopolimsecerunt. Quando nam Constintinopoli facta est bynodus pro adorandis imaginibus t facta tantum est pro confringendis; Unde Surius mirabilem Dei providentiam agnostit, quod dum haeretici locum illum corrumpere studuerunt , obliti sent delere verbum Constantinopoli, & in ejus locum, iri estis substituere. Ex hoc Carolino libro etiam Hincmarus, si tamen iplius est ille liber, quod Alanus negat, in err rem prolapsius est ; & perpende ex citatis verhis , Canones Nicaenae Synodi Copellii Francoserdiensis Patres latera non potuisse; testatur enim , septimam Synodum prius Romam, deinde a Romano Ponti fiee in Franciam missam; Deinde Synodum generalem in Francia, id est Francosurti, quod est Civitas in Orientali Francia posita, esse cele-hratam; igitur Concilium Franco Hrdiense habuit, & vidit acta septimae Synodi , Nicaenae secundae. ia 3. Melius dici posset cum Pet uio, acta septimae Synodi, quae, ex Grae eis latina facta, milia siunt in Gallias, suisse corruptastque hoc pacto a Concilio Franeosordiensi suisse damnata, atque hinc orta odiosa illa septimae Syn di , & hostilis insectatio, quae apud Gabios percrebuit, ut idem dicit; porro corrupta fuisse ex eo constare potest, quod confessio Constantini Constantiae in Cypro Epistopi latine est ista .. si pios

395쪽

3 6 Uu Sanctisnt adorandi.

pio, di amplector honorabiliter famesas , di venerandar imagiues , di quae secundum fervitium adorationis, subsantiali di vivificanti Trinitati emit.

io ; ct quifle non ηntiunt, neque glori=caut , d Sancta Carasica, ct sulea Ecclesia segrego , di anathemati subjicio,

O parti eorum, qui abnegaverunt imearnatum , salvabilem iaspensationem risi ueri Deinfri emitto , Graece svero est haec. Consantinus Sanctissimus

Episcopus Consantiae Capri dixit die. His eonsentio , ct eoneors fom, sus piens di eum honore amplerum sanctas ,

ae venerandas imagines, ae latriae ador

Trinitati defero, , eos , qui non ita a sentiunt, ne ise glorificant, ab S. Cath

anathemati subjicio, di in partem e

rum , qui nexant carnalem, O erepor

Iem dispensetionem orsi seri Dei no-sri , transmitto. Quid igitur mirum, si Concilium Franeos,diense acta sic corrupta, in quibus selsa fides continebatur , damnavit Τ at non ex hoc inferri poterit, damnasse septimam Synodum Nicaenam a. sed Glummodo Nicenae S nodi corruptionem , & ideo nihil ex Francosordien . sententia colligi potest. ia 3. Τandem alii absolute tradiderunt, nihil a Concilio Francosordiensi statutum esse, quod esset contra cultum imaginibus debitum. Pr. quia nihil de hac re dixit Adrianus inscripto de imaginibus , & tamen dixisset, sicut eum librum Carolinum consutavit, ac rejecit. Secundo quia Claudius Taurinensis Episcopus, de quo dictum alibi , qui non multo post Concilium Francosordiense Iconomachiam docuit , procul dubio in sei erroris confirmatio-tioneni illud adduxisset, nec tamen ad duxit . Tandem , quia credi non potest, Carolum Electum Imperatorem , eo quia Imperatores orientales Iconoma chi erant, & ipsum Iconomachiae patronum suisse. Haec fiunt fundamenta, quae pro hae parte adducit P. Vasiquo, ostendens insuper Seriptores, quos pro se producunt haeretici, deceptos fuisse ;De qua re nihil a me dicendum, cum penes ipsum illa reperies.

II . Argumentum ex Cone. Francosordiensi opposivit sibi Bellarminus;& tria respondet; Secundo , quidquid

desinierit Francosor iense, non esse magni faciendum, nisi in eo , quod spectat ad filiationem naturalem Christi per exclusionem filiationis adoptivae , sicut nos diximus, dum de hac contrinversia disseruimus, etenim pro certo habendum est, praeponendum esse Nice num Secundum, utpote universalius , antiquius , & procul dubio confirma tum a Romano Pontifice, quod de FrancoBrdiensi non constat; Secundo , ab ipsis Centuriatoribus cent. 8. cap.9. affirmari, huic non consensisse Adria-Mum, ejusilemque Legatos ; ergo fuit nullum. Tertio denique , nihil de ipso certi definiri posse, cum adeo inter se contraria apud Scriptores inveniantur. Quapropter &c. I 2S. Nunc nonnulla dicenda sunt de libris Carolinis , ex quibus Calvinus lib. I. institui. cap. I I. duo deducit . Primum; Nicaenum Concilium statim rejectum suisse a Carolo Magno . Secundum, in illo impie statutum esse , im ginibus tribuendum esse honorem sacria ficiorum , illumque eultum, qui vivifieae Trinitati exhibetur. Ferunt igitur sub Caroli Magni Francorum Regis nomine opus quoddam in quatuor libros distributum pro-djisse , cujus titulus erat. In nomine Domini , , Misatoris no i Pesmor

si, Opui Musiri mi, ct Excellentissimi ,

suspectabilis viri Cariat, ree non Domini Regis Franeorum cte. contra Synodum , quae in partibus Graeciae pro adorandis

imaginibus solide , flve arrogantergesas. Deinde in praefatione duo comme morantur Concilia, unum sub Constantino Copronymo, alterum siub Constantino&Irene; ac utrumque damnatur ὁprimum propter incautam , & indiscre

396쪽

Quaest. I. Caput VI β. VIII. 3 7

tam procaeitatem , quia imagines, in

ornamenta Ecclesiarum , & memoriam rerum gestarum ab antiquis politas incauta abolerent abdicatione, tanquam

si quod Dominus de idolis praceperat,

hoe ab illis de cunctis imaginibus patra-Tetur . Secundum vero, quia, siunt verba praefationis) Luamcumque res

rerunt imaginam mentionem, erga sua voluntatis arbitrium vertunt in adorationem. Prosequitur dicens : Imagines in ornamentis Ecclesiarum , ct memoria rerum gesarum habentes. Et tum D minum adorantes, ct ejus sanctis ον

lunam venerationem exhibentes , nec

eum illis frangimus, nec eum isis ador

mus , sed idius ineptissmae Synodi Seria

Uuram dic. abnuenies, in Dutoris no-sri, sermonis videlicet dominici, nitimur fleri in equaque sequaces . Incipiunt deinde libri, & varia Synodi, quae in

Bithinia regnante Constantino, mediante Irene matre ejus , residente Tarasto Constantinopolitano Episcopo gesta est, pluribus, non tam rationibus, quam conviciis refutantur. Ia7. Haec omnia, si vera essent, Carolinos libros prorsus se nantis laudibus attolleremus , & quemadmodum , num. 22. diximus, aeta Concilii Nicaeni suisse ex Graeco in latina versione corrupta, Video damnatam jure me rito illam doctrinam , quam corruptio exhibuerat , ita diceremus , merito

etiam in iisdem libris ibisse rejectam ;quo dato argumentum haereticorum nullum esset, ae tantum concludendum

fore, in Concilio Franeosordiens , &libris Carolinis fuisse errorem facti snequaquam juris . Attamen, dum illam praefationem nobis opponit Calvinus, per ipsam manifeste ejus error convincitura Nonne dicit, Gus sanctis oppo

runam venerationem exhibentes, ncceum illis franstimus, nec eum sis adoramus Z Iam praemiserat, istos adorare seo cultu, qui soli Deo tribuitur, ree eigitur cum istis non adorare prositetur, dixit, venerationem adhibere ergo ali

Tom. Iuquo alio cultu, qui sit inferior; quid, rogo , aliud nos Catholici contendimus quid aliud Concilium Tridentinum decrevit Zi 28. Sed pergamus, rem uIterius ponderaturi; opus hoc, quod Caroli Magni nomine prodiit in lucem ann.ISI9. editum a quodam qui Eli Phili

se appellavit, non dubito tempore sejusdem Caroli fuisse conscriptum , sed ab Eli Phili admodum corruptum, &plutibus conviciis stiloque virulento re pleium . Illud missum fuisse ad Adrianum Papam per Engilbertum Abbatem

Omnes pro certo habuerunt, quamvis Petavius ab hac opinione recedat, nec sine gravi conjectura . Primo quia in quatuor libris Carolinis continentur centum & viginti lemmata, seu capitula contra Synodum, Adrianus autem tantum octoginta & unum commeminrat , atque refellit. Secundo quia aliqua tantum capitula, ex opere Carolino excerpta, missa suisse, probari potest. Ideo Adrianus in proemio ApolO-giat illud vocat Capituline adversus Synodum , quae pro sacrarum imaginum erectione in Medea ames. Tertio, quia

in eapitulari hoc misso unum continetur, quod in Carolino non reperitur. Sic enim loquuntur Patres Francosordienses, qui miserunt. instat Dominus Assolicus, ct Pater nser, di cun-Hasimul Romanorum Ecclesia, ut secundum quod eo tinetur in epi is Beati Lini Gregorii, quam ad Serenam MosLliensium Episcopum direxit, permittimus imagines Sanctorum, fuim ue iras formare voluerit este. Videtur tamen contrarium colligi ex Hinc maro, qui fatetur, se cum adhuc adolescentulus

esset, vidisIe in Palatio Regis volumen non modicum de destructione Pseud synodi Graecorum ab Carolo Imperat re Romam per quosdam Episcopos minsium,porro capitula sola grande volumen

non saeiunt; sed dici potest , vel ab

Hinc maro semi totum pro parte, ita ut missa suerint aliqua ex illo volumine s

397쪽

An Sancti Adit adorandi.

deprompta , vel falso hoc dixisse , eum etiam scripserit, missum fuisse per Episcopos quosdam, cum tamen Adrianus

Papa Qlius Engilberti Abbatis mentiOnem faciat in epis ejusdem ad Carolum

Magnum .ia 9. Illud autem judicio meo ii , dubium revocari non potest . quod opus hoe Carolinum nequaquam a Carolo compositum fuit, sed ejus nomine ab aliquo Episcopo , vel etiam pluribus

una cum prae satione suisse elaboratum, quod tamen neque Carolus legerit, &multo minus probauerit; libri vero authores mandati Regii fines excessisse , atque plura contra christianam modestiam exposuisse, quemadmodum Faustus Rejensis ab Arelatensi Synodo rogatus libros duos conscripsit, sed Syn

di aut horitate abutens plura cor tra Catholicae fidei regulam admiscuit; non dissicili nescitio potest demonstrari. Quis enim animo praesuadeat suo , ad Adrianum mistum esse librum, in quo Carolus septimam Synodum damnaret , cum jam sciret , ab Adriano paullo ante Synodum illam fuisse approbatam i quis hoc sibi finget, Carolum declaratum fuisse in Romanorum Imperatorem , eo quia Imperatores Occidentis erant Iconomachi, si etiam ipse suisset hujusinodi Z attendamus insuper, ut notavit Alanus, Carolum initio sui Regni mi ille ad Concilium Lateranen. sub Stephano Papa duodecim electos Episcopos , ut damnarent septimanu. falsam Synodum sub Copronymo, ut narrat Paulus Aimilius lib. a. Historiae

Francorum, credi autem non potest, Carolum tam cito ad Copronymi sententiam transisse. Tandem Ionas Aurelianensis in epis ad Carolum Calvum Ludovicii Pii filium, laudat Ludovincum Pium Imperatorem , quod imitatus Caroli Magni Patris sui in Ecclesia juvanda fidem & pietatem , Claudii

Taurinensis Iconomachi librum damnaverit; hoc autem dicere non potuisset, si Carolus Magnus IcOnomachorum parstes sustinuisset. IIo. Haec omnia dicta sunt ad pleniorem rerum notitiam ; caeterum , si diceremus, etiam Carolum Magnum , aliosque contrarios fuisse , parum reser ret, nam ad Imperatores non spectat

res fidei definire , sed armis defendere ;judicium hoe, ut fatentur etiam ipsi libri Carolini, soli Romano Pontifiei est

reservatum; proinde δα. q. IX. suomodo imagines sist adorandae .i 3 I. Res opiniones in hae re apud

a Doctores invenio . Prima docet , eumdem cultum trubuendum

esse imagini, qui tribuitur prototypo, atque ideo imaginem Christi adorandam esse cultu latriae, aliorum sanet rum cultu duliae, atque haec sententia videtur expressa a S. Th. hic, a S. B navent. art. I. qu. a. Richardo, Alens , Turrecrem. alde n. alitique pluribus , quorum non modica sundamenta sunt , ut infra exponam. Secunda docet, ima ginem nullo modo in se colendam es.se, sed solum per imaginem colendum

exemplar . Hanc pro viribus tuetur Ua-squeet, qui pro se plurimos adducit Doctores , & pro ea plurima etiam momenta congeruntur, quae non praetermittain. Tertia denique media docet, imaginibus esse honorem deserendum , sed eo inferiorem, qui desertur exem plari . Pro hac citantur Sander us , CDiliari n. Bellarmin. Suare χ, aliique . Isa. Ut haec omnia facile concilientur, illud animadvertendum est, quod alibi aliquo modo indicavimus , nimirum , aliquid tripliciter honorari pos se. Per sie, vel per accidens . Propter se, vel propter aliud , proprie, vel improprie. Quod per se adoratur est

suppomum, in quo reperitur excelle tia cui tribuitur veneratio, per acci dens vero veneratur, quod ipsi supposito

est conjunctum, exemplum est in Rege, qui per se honoratur in purpura, & Sce

si tiroci by Cooste

398쪽

ptro, quibus tantum per accidens honor desertur. Illud adoratur propter se, quod in semetipso rationem ad Orationis continet, & non ab alio accipit ,& hoe pacto sola natura rationalis est capax ad rationis; illud e contra propter aliud , quod etsi in se continet ad rationis causam , attamen haec ab alio dependet. Illud adoratur proprie is, quod ratione sui ipsius honoratur, illud improprie, quod loco alterius . Leg tus V. g. Caesaris aliquando honoratur ut Legatus , & quamvis propter alium

honorem accipiat, attamen proprie phonoratur; aliquando honorat .r loco Caesaris honore Caesari convenienti, &tunc improprie honor exhibetur Legato, proprie profertur Osari. Hac posita explicatione . I 33. Dico pr. Non esse imagini per se & proprie tribuendum eundem cultum , qui tribuitur prototypo . Hoc manifeste miligitur ex Concit. 7. act. 7. Ubi expresse docemur, imaginem Christi non esse adorandam cultu latriae, sed si foret idem cultus tribuendus imagini, qui tribuitur prototypo, adoranda esset cultu Iatriae, nam hujusmodi eultu ad randus est Christus , ergo . Neque dicas, Concilium excludere cultum latriae, qui rei propter se desertur, non autem qui propter aliud praestatur, et enim , ut omni explicationi locus praecludatur, addit, imagines adorari non aliter, quam Vasa Sacra, ac liber Evangeliorum , sed haec nunquam adorari possunt cultu latriae neque propter se, neque propter aliud , ergo neque imago Christi . Hinc SS. Irenaeus lib. I. cap. a . Epiphan. haeresi 27. Augustin. haeresi 7. Damasc. lib. de centum haerecinter haerecicos illos collocarunt, qui

Christi imaginem Divinis honoribus

prosequebantur . Ratio autem explicari potest, quia imago non est ipsum exemplar per se & proprie, sed solum in esse reprςsentativo , quod in serius est exemplari, proinde proprie & per se debitus est ipli tantum cultus inferior; 2 om. III. juxta versiculos illos, qui dicuntur committi tempore 7. Synodi, & leguntur

in magna Venetorum Urbe in aede aurea celeberrimo opere incisi.

Nam Deus es quod imago docet, non

Deus ipse.

Hanc videas,sed mente colat, quod . cernis in ipsa.

I 3 3 . Con tra hoc plu ra repon i posse

videtur . Etenim de Cruce canit Ecclesia , O Crux ave per unica, piis adauge

gratiam, reisue deo crimina . Secundo ex Patribus , nam Basilius in lib. de Spiritu Sancto ad Amphilochium c. I 8.

Imaginis honor ad exemplar transii. Ambros. in lib. de incarn. Domin . Sacramento cap. 7. Num , cum in Christo Imaginem Dei, ct crucem adoramus, dividimus eum i Non igitur cultus imaginis dividendus est a cultu prototypi. Hieronym. in epis de obitu Paulae. Pr

frata ante crucem, quas endent m D minum cerneret, adorabat. Sicut igitur

si pendentem Dominum vidisset, cultu latriae adorasset , ita etiam crucem. Accedit textus Arist. qui in lib. de me moria & reminiscentia cap. a. idem es motus in imaginem, ct in exemplar. Tandem ratio suffragatur , quia si quis injuriam afferat imagini Regis, est reus laesae majestatis, sicut qui injuriam affert ipsi Regi, ergo quia eadem est injuria imaginis, ac prototypi, itaque & idem

honor.

Haec probant, quod secuncta . 134. Dico, prototypum in imagine, & imaginem cum prototypo eodem cultu adorari. Assertum hoe clarissime ostenditur primo ex Patribus , praesem tim Basilio lib. de Spiritu Sancto c. I 8 ubi ait; Rex dieitur Regis imago, ct non duo Reger, neque imperium cinitur ,

neque gloria divivitur, qui seu potesares una, ita ct glorificatio es una. Et

Athanasius ser. . , vel ut antiquioribus placet, 3. contra Arianos se loquitur.

In imagine Regis ines reter , ctformo,

ct in Rege uicissim ines ea necter, g πes in imagine. Esi enim ilitudo Regis

399쪽

;8o An Sancti A s adorandi,

is imagine nulla re iscrepans; adeo usqui imaginem intuetur, In es regem cst spiciat: ae rursu1 qui videt regem, a n

Ieat hunc eundem esse, qui es in imagoe. Deinde sic concludit. Qui litur Maratimaginem in ipsa regem adorat, qui e hujus forma, croeeira es imago . Hoc prius traditum fuit ex septima Synodo

in excerptis, & in actione 7. haec leguntur. Per hane Imaginum duram ino LIIonem, omnes, qui contemplantur, ad prototaporum memoriam, di recordati nem , σφ desiderium veniunt, illi ues lutatIonem, di Mnorariam adorasionem exhibent, imaginis enim honor in ' tot pum refultax, ct qui adorat imaginem in ea adorat quoque descriptum amgumenςum. Doctrinam hanc optime e posivit Tridentinum sess. et S. in decreto de sacris imaginibus, ubi sic statuit. Im gines Mero in templum sertim habemdas , cdi retinendar, essique debitum hono rem , m Penerationem Impertiendam; non quod credatur inesse aliqua In hys sinuas , vel virtus, propter quam sist e tendae , μὰ quoniam honor, qui eri exhiabetur , refertur ad proto va, guae illae repraesentant, ut per imagines, quos ofeulamur, ct coram quibus caput aper mus , e procumbimus, Chrsium adoremus , ct Sanctos, quorum VI milit

dinemgerunt.

III. Histe, aliisque similibus ducti

momentis , existimarunt aliqui, ut dixi in re serenda secunda sententia nu. Igo. nullo pacto adorandas esse imagines nisi una simul cum prototypis. Contra quos Dico 3. Imagines etiam secundumst dignas esse adorationis etiam in se i sis conlideratas. Hoc autem sitis colligitur ex toties adducta Synodo septima, in qua definitum fuit , imagines Christi venerandas esse , sed non cultu latriae; ex hoc sie insero; Si imagines Christi non essent adorandae secundumst , sed tantum propter exemplar , ad randae forent cultu latriae, sevi Christus hujusmodi adorationem sibi debitam vindicat, sed hoc non juxta Concilium, ergo aliqua adoratio debita est imagini Christi , quae nequaquam Christo seu

exemplari conveniens esset; Si dieant ideo imaginem Christi non esse adora dam cultu latriae, quia repraesentat Christum ut hominem, non ut Deum, cui tantum hujusmodi cultus debitus est, eat holice non resipondent, nam sic Christum hominem dividunt a Christo Deo ;Certe per imaginem hominis totus homo repraesentatur , & pari ratione per imaginem Christi totus Christus, &ideo ut Deus & homo repraesentatur.

Vidit Thomas Christum hominem, &tamen adoravit ut Deum dicens , D minus meus, ct Deus meus. Praeterea.

Idem Concilium ex dictis asseruit imagines adorandas este sicut vasa acra,

& evangelia, sed ista secundum se adoratione sunt digna , ergo & illae . Tandem, animadvertas oportet , imagines vere secras esse, utpote Divino cultui dicatas, cur igitur per se adorari non poterunt 2 Verum est, non adorari propter se, quia utcumque ad

rentur , semper honor ipsis praestitus transit ad exemplar; sed jam dixi, distinguendum esse cultum per se , & cultum propter se; etiam proximus diligitur per se, nec tamen propter se, sed propter Deum diligitur; Ouare sicuti

potest amor in proximum vel mediate , vel immediate dirigi ad Deum, ita honor erga imagines potest vel mediate vel immediate dirigi in exemplar . Hoc patet etiam in eo, qui eleemosynam elargitur pauperi, qui immediate pauperi facit, mediate Christo, cujus imago est pauper, I 36. Fateor tamen, cultum , qui per se ac proprie in imagines impendi potest, esse inferiorem eo , qui prototypis exhibetur, ita ut nec sit proprie latria, hyperdulia , aut dulia, Od QIunia hujusmodi sit analogice, &reductives ideo proprie loquendo & directe, cultus imaginibus non exhibetur; & sic habes,

quo paela facillime explices quidquid fortasse opponi posset, ac jam in seperio

400쪽

ribus est oppositum . Satis num. I 2. dictum.13 7. Superest arbitratu meo id explicandum , quod juxta doctrinam Aristotelis num. ι33. afferebatur, id est, eundem esse motum in imaginem, Scin exemplar. Dictum illud ita explicat Durandus, ut quamvis sit idem in imaginem, & in exemplar motus mentis, attamen esse possint diversi motus v luntatis , nam licet utrumque unico actu

cognoscatur, attamen cognoscitur tan

quam unum distinctum ab alio, quod ab aliis confirmatur ex eo, quod, si quis videat v. g. imaginem Christi sine ali-

qua proportione depictam , imaginem contemnit, nec tamen Christum contemnit, e contra si quis videat imagineu Judae cum aequis lineamentis exprectam, laudat imaginem, nec tamen laudat Iudam ; sed quidquid sit de hac doctrina , facilius & brevius responderi potest, es

se eundem motum materialiter, nonia vero formaliter, eum hoc vel alio modo tendere pOIst. Atque haec pro hac materia iuxta institutum nostrum dicta sint satis, quae Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae insallibili authoritati demitata mente, & supplici corde subjicio &c.

SEARCH

MENU NAVIGATION