장음표시 사용
21쪽
num arma sumserat, Imperatorem consalutarunt. Urbem ingres sus mox Sacras Imagines restituit: quo facto Populum demeritus est. Tunc Anastasius Pseudoinatriarcha vivificum Crucis Lignum tenens, per Christum, qui in ea sussixus est, juravit, Copronymum
Imperatorem sibi olim dixisse: inem Maria peperit Christum,
hune tu Filium Dei esse ne censueris, neque quidquam praeter hominem . Ita enim eum Maria peperit, ut & me Mater mea: Qua audita blasphemia inquit Cedrenus) populus Imperium Constantino abrogavit anno T a. Verum brevistima fuit de Copronymi exauctoratione laetitia. Coacto enim exercitu Artabasdum fudit, eoque cum filiis trucidato, necnon Anastasio ignominiose depulso , ut S. Germanus praediXerat, anno 744. Imperio absque aemulo potitus est. III. Romanam tunc Ecclesiam regebat Zacharias Pontifex, qui missa legatione perfidum Imperatorem demulcere, Ec ad ossicium revocare tentavit. Constantinus, qui sibi favorabilem Zachariam in causa Exarchatus Ravennae expertus fuerat, ideoque Ecclesiae Romanae quaedam praedia juris Imperii donaverat, Legatum honorifice excepit , nec sine spe remisit, fraudulenter tamen . Nam bello contra Saracenos prospere consecto, bellum adversus Imagines Sanctorum , earumque cultores ardentius renovavit . Imo postea Concilium 338. Episcoporum qui a fide d fecerant Constantinopolim congregavit, ut Sacras ImaSines auctoritate R decreto Ecclesiis abolevisse videretur . Hanc vere PseudO-Synodum, ad quam nec Romanus Pontifex, nec Alexandrinus, nec Antiochenus, nec Ierosolymitanus Patriarchae fuerant vocati, usque ad annum 7s . prorogarunt. Octava ergo A gusti ejusdem anni, cum ad Blachernensem Deiparae Basilicam Iconomachi Antistites convenissent, conscendit ambonem Copronymus, & Constantinum Monachum hominem nefarium & haereticum , Silari in Pamphilia olim Episcopum, sed propter facinora
Sede pulsum, Patriarcham Constantinopolitanum in locum Ana stasii, misere ut meruerat defuncti, proclamavit dicens: Cou
santino acumeni eo Patriarchae multi anni. Post liarc cum novo Pa
triarcha in forum progrellus est , & coram universo populo haeresim in Pseudo-Synodo stabilitam promulgarunt, anathema dicen tes imaginum cultoribus ac deaenioribus, praecipue Germano olim
Patriarchar, Georgio Cyprio , & Ioanni Damasceno, quem per contumeliam Manetur idest Redemptum, seu novum Magistrum
IV. Quia vero huic Pseudo-Synodo titulum hunc praefixerunt: Termiuus seu definitio )fauctae magoae γπviversalis septimae SI '
22쪽
licumenica ita refellit Aet. 6. Tom. I. Ruomodo enim Sancta , quae nee quid es Sanctum in notione fuscepit e praesertim cum sit polluta , profana, ct exsecranda . Illi namque , qui in ea congregati junt, ut propriticὸ fateamur , inter functum ct poliatum non dipinxerunt, er, uter mundam ct immundum non discreverunt , iconam Dearnati Dei
Verbi, Domini Dei nostri Pesu Chrisi, similiter ut Donam Satanae ,
Idolum nuncupantes. diuomodo autem Mama O Universalis, quam neque receperunt, neque concordaverunt reliquaram Praesides Ecclesiarum, sed anat mali bane trans ferunt e Non habuit enim adjutorem illius temporis Romanorum Papam, vel eos qui circa ipsum juxta acerdotes, nec etiam per Vicarios ejus, neque per encyclicam υμ solam, quemadmodum lex dictat Conciliorum. Sed nec consentientes sibi Patriarchas orientis, Alexandriae scilicet, Autiochiae, ac d - Civitatis , ves Commisistros fummos Sacerdotes , qui eum ipsis exisunt. Et infra: Porris Septima quomodo, quae non concordavit cum
praecedentibus sex fanctis oe venerabilibus onodis e V. Controverti solet, an haec Pseudo-Synodus pneter impia decreta adversus Sacras Imagines ediderit etiam aliud magis enorme, quo negarit non solum Sanctos omnes, sed ipsam Dei param aliquam vim habere post obitum ad intercedendum pro nobis, vel ullo modo poste nobis prodesse. Assirmat Card. Baronius ad annum TFq. num. 24. putans, hoc colligi ex Actis S.Stephani junioris, ubi haec habentur: Adhuc porrδ audacissimae illae linguae eis prorupe
runt , ut ingens quoque Uud ct improbum eloqui non dubitarint, ni mirum illam tuam Dei Genitricem Virginem inutilem quamdam post mortem, ct commodi omuis expertem rem esse, nec cuiquam omni-
M ad jumento ac praesidio esse posse . VI. Verum ex hoc colligi quidem potest, aliquos ex illis in hanc blasphemiam verbo prorupisse, sicut ut supra dixi in eam
Prorupit Copronymus e non tamen Synodum edito canone confirmasse. Quin potius oppositum s ac eam proserentes, editis can nibus anathemate damnarint. In Synodo enim Nicaena II. Act. 6., ubi Pseud Synodi Canones re runtur, hi inter alios habentur: Si quis non confitetur Sanctam semper Virginem Mariam proprie ac .erὰ Dei Geuitricem sublimiorem esse omni visebili ct invi bili creatara , ct cum Aucera se ipsius non expetit intercessiones tamquam. Muciam habeυι is ad Deum nostrum qui ex illa genitus es, anathema. Et inlarius: Si quis non consitetur omnes o auctor , quid fecula usque sunt, qui ante Legem O in Lege in gratia Deo placuerunt , hoxorabiles esse coram Vs anima ct corpore , vel horum noupostulat orationes, tamquam Muciam habentium pro mundo tuter B a cede-
23쪽
eedere fecundum Ecclesiasticam traditionem, anathema.
VII. Nihilominus cum post relata verba Synodus Nicamata subdat, quod ,, Impudenter hanc mysticam projicientes scien- tiam Catholicam alloquuntur Eccletiam: Vias tuas nolumus. M Unde post hanc editionem suam,& intercessionem Deo acceptavi bilem oblationem abjecerunt, delentes eam de scripto suo, ut se omnes noverunt is . Ex hoc apparet, quod praedicti duo Canones de invocatione & fiducia in Deiparam & Sanctos, licet 1 Pseudo-Synodo editi, quia aliis ejusdem Sectat displicuerant, abrasi ac deleti fuerint, & communius apud Iconomachos et ianta, Deipara: & Sanctorum intercessio pro nihilo haberetur, ut supponit Baronius. Ac de facto moderni Iconomachi, quales sunt Protestantes, utrumque, & cultum Imaginum, & invocationem ac intercessionem Deiparae & Sanctorum, & Reliquias eorum impie
VIII. Soluta Pseudo-Synodo Constantinus Copronymus una cum impio Patriarcha , prolatis in medium Crucis evigie , Sacra Eucharistia, Sc Evangeliis, plebem super illis solemni ritu jurare jussit, quod numquam Imagines coleret, sed illas vocaret Idola , S ut tales execraretur. Cum vero soli pene Monachi, Episcopis fere omnibus Aulae genio se se accommodantibus, fidei causam propugnarent, vetitum est , ne quisquam ab eis communionem acciperet. Imo jussit Copronymus, ut si quis Monachos quos
non Memorandos, & quorum vestem Indumentum tenebrarum a
pellabat obvios haberet, eos ut Idolorum cultores abhorrendos Iapidibus appeteret. Haec in Actis S. Stephani junioris habentur. Insuper ipsum Pseudo-Patriarcham olim Monachum, ascenso am-hone, jurare solemniter jussit, se numquam Imagines veneraturum , eXuere Monachatum, nuptialem coronam gestare, carnibus vesci, cytha redos ad mensam Regiam audire, ac omnibus gustus
auriumque voluptatibus imposterum frui. 41od infelix priestitiis std non diu: quia Divina justitia non multo post Copronymi immanitati & ipsum permisit. Cum enim resciviiset, eum suas in Christum & Deiparam blasphemias patefecisse, multis verberihus multatum, ac per Circum ignominiose traducium atque raptatum, capite truncari jussit, ac Nicetam Eunuchum, genere Sclavum Patriarcham nominavit. Constant ex Theophane & G-
IX. Reliquum Imperii Constantini Copronymi tempus continua persecutio Catholicorum, Sacrarum Imaginum cultus defensorum N praecipue Monachorum, fuit, adeo ut Gentilium Imperatorum revixisse tempora videretitur. S. Stephanum juniorem sanctitate
24쪽
omnibus venerabilem, qui sexaginta annos in Monte s. Auxentii in Bythynia solitarius egerat, post multos cruciatus necavit, ejusque in Pelagium flocum olim S. Pelagiae Basilicam sed ab eo demolitam sepulturae capitis damnatorum destinatum abjici jussit. Diris etiam suppliciis affecit ac interemit S. Andream Calybitem. Multos etiam Procerum atque militum delatos, quod coram Sacris Imaginibus supplicassent, interemit. Rus tamen impietas in Monachos praecipue desaevire continuavit . Eos per Circum traductos, & unumquemque vel invitum manu mulierem apprehendere jussum, contumeliis ac ignominiae exposuit. Constitutis ubique locorum suae impietatis consciis Pr fectis, inter alios ille quem Thraciae praefecit, immanitate superavit. Is Monachos & Sanctimoniales omnes illius regionis ad se adductos Ephesum, his verbis allocutus est: xui Imperatori O mihi
obedire vult , solam is induat, hacque ipsa hora uxorem ducat. Duirecusaverit, is erutis oculis C rum deportabitur. Rem eXecuti
ni statim mandare aggressius multos ea die Martyres fecit . Idem omnia Monasteria, acram supellectilem, libros, animalia divendidit , & pretium Imperatori tradidit. Libros Patrum & Reliquias Sanctorum igni devovit, Imaginum defensores & cultores variis necis seneribus sustulit. Tandem Copronymus Monasteria omnia militibus Iconomachis tradidit, Monasticum institutum prorsus delere satagens. In Sanctae Euphemiae Reliquias pariter sacrilegus fuit, quas cum cista in mare projici jussit, & in ejus Templo armamentum, & locum fimo deponendo fecit. Verum Sanctae Virginisti Martyris Reliquiae Deo servante incolumes Lemnum appulere , quae postea Constantino & laene imperantibus digna veneratione in suum Templum repurgatum restitutae fuere. Ista ex Actis S.St
phani, necnon ex Theophane & Cedreno sumta sunt . . X. Ex his vides Lector, inquit Baronius ad ann. 7 sq. num. 2O., a quo odium in Monachos haereditarunt una cum haereti Recenti res Novatores Iconoctastae, quos li quis certo nomine Copron mianos dixerit, utique indvigentius aget. Nam hi Copronymum imitati, non solum Monachos, Monasteria, caelibatum a suis coetibus eliminarunt, ac in profanos usus omnia converterunt, Imagines Sacras velut Idola execrantur, Sanctorum cultum rejiciunt,
eorum Reliquias non stinet indigne tractarunt , , sed, ut ait Baro- nius, nosce comparatione Copronymi hos duplo triploque im- pios nominandos: si quidem, ut vidisti, etsi Imagines Sacrasis Constantinus execrabatur, tamen venerandae Crucis adhuc cul- ,, tum retinebat, per quam in medio positam suos adstringere
,, voluit juramento, dc cultum Divinissimi Sacramenti Corporis
25쪽
- & sanguinis Domini, quae tamen Novatorum funesta Sectari mancipia Satanae detestantur, ut Videa S horum comparatione,, elle Copronymum execrabilem laude dignum ,, . Hax Baronius.
XI. Tandem ad Divinum Tribunal suorum scelerum rationem reddituro morte rapto Copronymo anno 77s., Leo ejus filius asestinuit Imperium, cujus exordiis aliquantum respiravit Ecclesia, haeresis tamen dominium non amisit. Iste enim Iconomachus aeque ac Pater, ut subditos demereretur Catholicorum quidem persecutionem suspendit, 1ed ImaFines restitui non permisit. Postea tamen furorem in Sacrarum Imaginum cultores manifestavit, cum in Irenes Imperatricis uxoris suae pulvinari dictas Imagines reperillet. Facta enim inquisitione in eos, qui ipsas intulit lent, The phanem Cubicularium occidi jussit, Jacobum Protospatarium , Papiam Strategium, Leonem &Thomam Cubicularios, ignominiose traductos A in carcerem conjectos verberibus assici jussit, qui Conlassionis gloria insignes , Martyrium, cujus desiderium ac meritum ipsis non defuerat, vitae monasticae austeritate suppleverunt. Imperatricem vero durius increpitam, & negantem eas Imagines a se visas, eumque demulcere satagentem a se repulit,& ab ejus consortio deinceps se abstinuit. HaT autem anno 78o. contiFere , de quibus Theophanes 8 Cedrenus. Huic tamen Leoni Divina ultio non defuit. Nam eodem anno mense Septembri insaniens ut ait Theophanes circa lapides pretiosos, cum magnae Ecclesiae coronam capite deserret, exars runt carbunculi in capite ejus, & captus valida febre mortuus est, cum regnallet annos quinque minus dies sex.
I. III. De M. Imaginsm resitusione sub Consantino Ireaee,
I. Iseratus tandem Deus Orientalis Ecclesiae, quae jam sub LVI duobus nefandissimis Imperatoribus sverius I yrannis
Leone Isaurico MConstantino Copronymo ejus filio per medium seculum fuerat vexata, Leunculum hunc, simul, ac aggressus fuit Sanctorum sanguine cruentari, e medio sustulit, ac eo erepto, in filium Constantinum dc Irenem matrem Imperium transtulit. Uecennis erat Constantinus cum Imperium a illimsit. Matris tamen Irenis pietati ia consiliis acquiescens optimis initiis auspicatus fuit. Nicephorum Imperium assectantem cum aliis consciis in exilium
26쪽
relegavit. Sicque pacifice regnans, Matre suadente hono Ecclesiae coepit prospicere, monasticam vitam amplectendi facultatem cuique concedens, & Catholicam Fidem libere profitendi. Quamvis autem haeretici non statim manus victas dederint, sed acriter restiterint, & conciliabula inierint: dextera tamen Dei eorum machinas sensim dissipavit, ut vere dici possit, quod Deus in operibus suis semper mirabilis, per seminam Sc puerum compescuit impietatem, restituit religionem, firmavit Imperium. II. Agebatur annus Christi septingentesimus octogesimus quartus, qui Constantini & Irenes ejus matris in Imperio quartus erat, cum Paulus,qui post Nicetae obitum Urbis Regiae Patriarcha inauguratus fuerat, morbo affectus, relicta Sede, in Flori Monasterium secessit. Imperatrix moerens ipsum convenit, cur Ecclesiam suam reliquisset quaerens. Cui Paulus lacrymis perfusus: Utinam, inquit , Ecele' Dei orannicὰ administratά, ct is reliquis Sedibus es de causε recisa, dirisque execrationibus devota , in Sacerdotii Thrauo musa impii numquam fedissem. Commota Irenes Patricios & spectatissimos quoique e Senatu ad ipsum misit, quae ipse diceret audituros. Qui ad ipsos: Nisi ovodum, inquit, universatim coegeritis, ct obtinentem apud vos correxeritis errorem, uulla
vobis superess alus . Responderunt ipsi : Cur ergo Patriarcha designatus, inter ordinationis solemnia, imagines te numquam adoraturum subscripsi i e Tum ille : Haec , ait , lacrymarum mearum causa
es '. Illud me ad paenitentiam amplexandam impulit, Deum deprecan tem, ne me veluti Ponti em hucusque mutum, nec veritatem solo infaniae vestrae metu in palam enuntiantem corripiat. Vix haec dixerat
Paulus, cum spiritum emisit. Ita Theophanes & Cedrenus, qui addunt, noc factum evulgatum omnes adeo corripuisse, ut liberum deinceps fuerit de Sacrarum Imaginum cultu disputandi, ac illum propugnandi. III. In Pauli locum Tharasius Imperatori a Secretioribus mandatis suffectus est. Is, utpote laicus, imparem se tanto muneri judicans, diu restitit: illud tandem suscepit, hac conditione, ut Synodus Generalis cogeretur 9 cui Constantinus & Irenes lubenter annuerunt. Tharasitus ergo ut primum inauguratus est, fidei suae professionem, & supplices pro Concilii Generalis celebratione literas ad Hadrianum I. Romanum Pontificem direxit. Ad quem NImperatores scripsere, rogantes, ut Constantinopolim venire dignaretur Concilio praefuturus, aut Legatos mitteret, qui vices ejus obirent, ac locum tenerent. Extant hae literae in praeambulis ad septimam Synodum.
IV. Sequenti anno, nempe 78 s. rescripsit Hadrianus I. ad
27쪽
Constantinum & Irenem. Literae habentur Actione a. Synodi s ptimae, quarum initium est: Deus, qui dixit de tenebris lucem 1plendescere. In his primo eos adhortatur ut Sedi Apostolicae, cui Christus in Petro totius gregis curam commisit, & quae Christi
Sanctae ejus Genitricis Apostolorum omniumque Sanctorum v neratur Imagines, reverentiam privstent. Secundo, multa profert ad Sacrarum Imaginum venerationem afferendam. Tertio, rogat, ut si possibile non sit earum venerationem subito restituere, saltem praesentibus Sedis Apostolicae Legatis, Synodus Constantinopolitana Iconomachorum refutetur. Quarto , ut Impera tores , Patriarcha , Senatus juramento promittant, se partibus non adhaesuros, nec ullam vim Legatis Apostolicis illaturos, sed eos honorifice exceptos ad Urbem incolumes remissuros. Rogat etiam ut restituant patrimonia B. Petri ab Orthodoxis Principibus pro luminaribus, & alendis pauperibus donata, necnon consecrationes Episcoporum Romanae Sedi de jure competentes. Tandem addit, se de Tharasio duplici causa conqueri. Primo, quod se Universa- Iem Patriarctam inscripserit. Secundo, quod ex laico ad Episcopatum fuerit subito promotus, unde ejus electionem utpote contra Canones factam probare non posse: eam tamen non rescindere,
sed Canonum fractioni indulgere : dummodo pro restituendis imaginibus sedulo laboret: Si autem , inquit, facras ac venerabiles
Imagines nou restitueris, conserationem vestram modis omnibus reci
V. Hadrianus itaque Legatos Constantinopolim, qui suo nomine Concilio praeessent, milit Petrum Ecclesiae S. Petri Archipresbyterum, & Petrum Abbatem S. Sabae, quos Tharasio, ut benigne ac honorifice susciperet, commendavit. Isti Legati, ut habetur Actione 1. Concilii nominantur ante Tharasium , ut 'Tenentes keum Apostolicae Sedis almi ct faunitissimi Archiepiscopi senioris Romae Hadriani. Miserunt etiam caeteri Patriarchae Legatos, cum ipsi jugo Saracenorum opprelli adesse non pollent, nempe Politia nus Alexandrinus Patriarcha Thomam Presbyterum & Monseclium . Theodorus Antiochenus, & Elias Jerosolymitanus , Joa nem Presbyterum pariter & Monachum, qui trium Sedium Patriarchalium nomine in Synodo agerent, ec Ecclesiarum AEgypti, Orientis, & Palaestinae fidem ac antiquam Traditionem de SacrisIma3inibus testarentur. Vl. Verum cum anno 786. Synodus Constantinopoli in Ba lica SS. Apostolorum collecta est , Iconomachi milites adversus Synodum seditionem excitarunt, quos cum nec Imperatorum praesentia cohibere potuisset, res in sequentem annum dilata est. In hoc Disiligoo by Corale
28쪽
enim in Thraciam Stauracio Patricio ad legiones ibi considentes , omnes duces sibi devinxit, & Constantinopolim accersivit. Deinde simulata necessitate mittendi milites adversus Arabes, ad hoc copiae quae sub Copronymo instructae ac haeresi imbuis seditionem
excitaverant, destinatae sunt: quae cum essent ab Urbe egressae, Madventu militum e Thracia Imperatorum auctoritas firmata, cumseditiosae copiae ad certum terminum pervenit sent, eis per nuntios Imperator significavit: Armis depositis, O ad me missis, opera κυ-pra me non amplius indigere noveritis. Quibus auditis , illi vel ut 1 Deo sensibus alienati, arma deposuere. Tum impositis in naves
eorum familiis, singulos in Provincias ac domos suas se recipere iussit. VII. Parato demum alio exercitu, ac designatis ducibus sibi addictissimis, ipsos mense Majo anni 787. per omnes Imperii re giones misit, ut universos Episcopos Nicaeam Bythiniae Urbem ad
Synodum convocarent. Nicaeam ergo aestate tota trecenti quin
quaginta Episcopi convenerunt. Eo etiam se transtulerunt Ecclesiae Romanae & Orientalium Sedium Legati, qui Constantinopoli substiterant, una cum Tharasio Patriarcha. Adfuerunt etiam selecti Archimandritae & Monachi, nec non Proceres, inter quos eminebat Nicephorus Imperatoris a secretioribus mandatis, ut ordine omnia in Concilio perali curarent. Concilii locus fuit primaria Nicaeae Basilica .ssiternae Sapientiae sacra sub titulo S. Sophiae. Constant haec ex Theophane coaevo scriptore, ex Ignatio Monacho in Vita S. Tharasit, ex Cedreno & aliis. Inchoata est Synodus a Do 787. octavo Kal. Octobris.
maginum usus antiquus . I. Um hanc Icon lastarum haeresim moderni haeretici Lu- therani, Calvinistae dc alii, qui se Evangelicos dictitant,
excitarint, dc tanta pertinacia tueantur, ut ab Ecclesiis Catholicorum , quas invaserunt, Imagines Omnes, quas in eis invenerunt, contumeliose ejecerint, nec in suis Ecclesiis ullam omnino permittant , & Catholicos tanquam Idololatras traducant, qui Imagines Dei, Christi, B. Mariae, Crucis, & Sanctorum in suis Eccle siis colunt ac venerantur s Idcirco dum scriberem adversus Jaco bum Piceninum Calvinianae Sectae hominem Sacras Imagines eam Lum cultum impugnantem,oportuit mihi in Vera Ecclesia Tom. a.
29쪽
r. a. cap. I s. hoc Catholicum dogma pluribus defendere, Ma calumniis vindicare, quod praestiti etiam Tomo I 6. Theologia: q. 7. Dubio s. Ad ea ergo quae citatis locis dixi Lectorem meum remittam . Et hic aliqua sollim pro ejus commodo adjiciam. II. Pro statuendo Sacrarum Imaginum cultu afferam primo prae laudatae Synodi Nic. me II. decretum, quo Actione 7. illum tanquam dogma Catholicum a Traditione Patrum acceptum proposuit his verbis: Sequentes divinitus inspiratum Sanctorum Patrum mprorum magisierium, O Catholicae Traditionem Ecclesiae s nam Spiritus Saubii hanc esse novimus , qui nimirum in ipsa iubabitat ) defui--as tu omui cercitudine ac diligentia , sicuti riguram pretiosae ae vi- ωscae Crucis, ita venerabiles ac sanctas Imagiues prυponendas, tam quae de coluribus 9 te ellis, quam quae ex alia materia congruenter is Sanetis Dei Ecclesiis σfacris vasis ct vestibus , ct in parietibus ae ta-hulis, domibus 9 viis: tam videlicet mutuem Domini Dei er Salvatoris nostri yeo Gripi, quam intemeratae Domitiae uostrae Dei Genitricis , bonorabiliumque Angelorum , ct υmvium Saueforum simul ct
almorum virorum. Banto enim frequentius per imaginalem formationem videntur, tanto qui has contemplautur, clarius eriguntur ad primitivorum eorum memoriam ct desiderium, ct ad inculum , ct adoonorariam bis adorationem tribuendam : non tameti ad veram latriam,
quaesecundism dem es , quaeque solam Divinam naturam decet, im sartiendam . Ita ut sis, sicuti Murae pretiosae ac Civi cae Crucis , . Saudiis Evangeliis, O reliquis Sacris moxumentis , ince orum cst lumiuam oblatio ad harum bonorem inciendum exhibeatur , quem admodum ct antiquis piae consuetudinis erat. Imaginis enim honor ad primitivum transit: ct qui adorat Imaginem, adorat in ea depleti sub-ssentiam idest Personam ) . Sic enim robur obtinet Sanctorum Pa Irum noserorum dotDina , idest Traditio Sauliae Carbolicae Ecclesiae , quae is suibus usque ad flues terrae fuscepit Evaugelium . Sic mulum , qui tu orso locutus es, ct omuem Divinum Apostolicum coe-rum , ct pateruam fauilitatem exequimur, tenentes traditisues quas
III. Et infra: Eos ergo qui audent aliter sapere aut docere , out fecundiim scelesos haereticos Ecclesiasticas Traditiones Dernere, ωitutem quamlibet excogitare, vel projicere aliquid ex his quae fura Ecclesiae deputata , Ae Evangelium , sive Muram Crucis ,sive imagi Malem picturam, sive Sanctas Reliquias Maroris s aut excogitare praτα Gut a te adfubvertendum quidquam ex legitimis traditisni--s Ecclesiae Catholicae 3 vel etiam quasi communibus uti vasis facris, aut venerabilibus Monasteriis, si quidem Episcopi aut Clerici fuerint, depori praecipimus . Movata a vatem vel lolcos 4 c mmatione segre gari. Diuiti sed by COOste
30쪽
D g Ιeo No e L A sTIs. Istaνὶ . Haec suit Synodi definitio fidei. Post quam secuta est omnium
Episcoporum subscriptio, & subsecutae sunt faustae Patrum acclamationes pro stabilita fide orthodoxa . Repetita anathemata contra oppositum sentientes: & laudibus celebrati, qui fidem dese serunt , praecipue Constantinus & Irenes, quos novum Constanti num & novam Helenam appellarunt, eisque multos annos deprecati sunt. IV. Praefata definitio, quae tota fundatur in doctrina Patrum& Traditione Ecclesiae Catholicae, haereticos declarat non solum Iconomachos, sed quotquot etiam contra doctrinam Patrum 8c Ecclesiae Traditionem aliquid statuunt. Cumque moderni Het rodoxi non solum in abrogatione cultus Sacrarum Imaginum , sed in omnibus aliis, quae protulerunt, & adhuc pertinaci animo propugnant, loquantur contra doctrinam Patrum, oc Catholica: Ecclesiae Traditionem, ut singulis locis demonstratur, fit ut contra singulos eorum errores pugnet praefata Nicaenae II. definitio. V. Scio, Josephum Binghamum secta Sc natione Anglicanum in opere quod inscripsit Origines seu Antiquitates Ecclesiasica Tom. 3. Lib. 8. cap. 8. F.ε. conari ostendere, tribus prioribus Ecelesiae seculis Imagines in Ecclesiis non fuisse permissas s & cap. 7. in lum exeunte seculo quarto a Paulino & aliis privatim & gradatim fuisse introductas. At si ita esset, quomodo Nicaeni Patres in prae laudata definitione dicere absque mendacio potuissent, se sequi Patrum suorum magisterium, & Catholicae Ecclesiae Traditionem, si usus Imaginum in primitiva Ecclesia non fuisset servatus, & χ lum a quarto seculo nempe trecentis annis ante a privatis hominibus introductus e Num Ecclesia Catholica hanc Paulini & aliorum novitatem tolerasset ρ Num Iconomachi illius temporis non oriecissent Nicamae II., Patres falsum supposuiste, dc in hoc falso supposito decretum pro cultu Imaginum fundasse s VI. In hoc tamen praenotandum censeo, aliud esse loqui de usu Sacrarum Imaginum, aliud de earum veneratione bc cultu. Si de primo sermo 1it, credibile est, primis quatuor seculis rarum fuisse usum Sacras Imagines publice in Templis exponendi: Echoc prudenti Oeconomia . Cum enim Ecclesia tunc laboraret in evertendo cultu Idolorum, expediens videbatur, nullam in Te piis Christianorum statuam vel imaginem 1ive Christi, sive Dei Genitricis, sive cujuslibet Martyris publice exponere , ne vel re cens ad Christum conversi, nec adhuc bene instructi, eas tanquam Idola, ut ante, adorandi periculo exponerentur, vel Pagani ipsi hoc scientes Christianis insultarent, quod idololatriam non everterent , sed mutarent. Quemadmodum Faustus Manichaeus apud C a S. Au-igod by Corale
