M. Tullii Ciceronis historia, per consules descripta, & in annos 64. distincta,per Franc. Fabricium Marcoduranum. ..

발행: 1570년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 로마

171쪽

IIa M. T. CICERONIs

pro Sextio,decreuit Senatus frequens de Ciceronis reditu, dissentiente nullo, referente L. Mummio tribunopi. intercessit

Aelius Ligus.Pompeius quoque illo tempore se accusans, ut Plutarchus scribit. quod Ciceronem prodidisie de illius reditu, amicorum Opera adiutus, agerς Cepit. Resistente Clodio,placuit Senatui,nita nil in rep.dccernere,nulla de re agere,nisi Cicero ab exilio reuocaretur. Hinc Clc ro Pro Sextio: Omnia senatus reiici obat, nisi de me primum consulςs retulisllant. &in Pisonem: An tum eratis consules, cum quacunque de re verbum facere coeperatis aut referre ad senatum, cunctus ordo

reclamabat;ostendebatq;, nihil esse vos acturos,nisi prius de me retulissetis' de eadem re vide epist. et . libr. 3.ad Att. Initur deinde consilium de interitu Cn. Pompeij ait Cicero pro Sextio. quam rem Anconius in Milonianam sic exponit: Cum III Idus Sext. Pompeius in senatum v nisset, dicitur seruo P. Clodii sicam excidisse eaque ad Gabinium constitem delata, dictum est, seruo imperatum a P. Clodio, ut Pompeius occi geretur. Pompeius statim domum rediit. ex eo domi tenus. dc Cicero pro Milone: Comprehensus est intemplo

172쪽

HISTORIA α templo Castoris seruus P. Clodii, quem

ille ad Cn. Pompeium interficiendum collocarati extorta est confitenti sica dem

nibus.caruit foro Pompeius postea, caruit senatu, caruit publico. Huc pertinet illud paradoxo. . Ante senatum tua sica deprehensa est. & in Pisonem : Deprehensus cum ferro ad senatum is, quem ad Cn.Po peium interimendum collocatum fuisse costabat. Meminit etiam pro domo. Quarto ML Nouembris octo tribunipl. de Ciceronis reditu legem promulgarunt: ijs

demque referentibus P. Lentulus cos.designatus praestantissimam de Cicerone sententiam dixit, pro Sextio, postred. in senatu,&epist. 23.li.3.ad Att.Thessalonica Cicero se Dyrrhachium recepit: ibique VI Kal. Decembri scripsit ad Terentiam epist.I.lib.Iq. Famil.& partem epistolae 22. lib.3.ad Att.pridie Kal. Dec. inae misit ad Terentiam epist 3.lib.I . & ad Atticum epist. 23.lib. 3. & deinceps quatuor reliquas eiusdem libri. Exierunt deinde paludati in prouincias consules, Piso in Macedo niam,Gabinius in Syriam,Cicero pro Sextio.I III Idus Decemb.noui tribunipl. T. Annius Milo,P.Sextius, C.Sestilius,M. Cispius,T. Fadius,M. Curtius,C. Messinius,

173쪽

iso M T CICERONI s

Fabricius,Sex. Atilius Serranus,& Emerius Quinctius, magistratum inierunt. spro Sextio,&post reditum in senatu. Q-nno urbis DCXCVI, Ciceronis L, COSS. fuerunt,

P. CORNELIUS LENTVLV s

SPINTHER. Q. CAECILIUS METELLVS NEPO PRaetores eodem anno fuerunt,L. - hcilius,M. Calidius, C. Septimius, hValerius, P. Crassus, Sex. Quinctilius, C. I Cornutus,& Ap. Claudius Pulcher, Cice- ,ro post reditum in Senatu. Kalendis Ianua tirij P.Lentulus simulac de sollemni religione retulerat, nihil humanarum rerum tibi iprius, quam de Cicerone agendum iudica liuit. cum princeps rogatus sententiam L. t Cotta dixit, nihil de Cicerone actum esse et iure, nihil more maiorum, nihil legibus: Iproptereaque lege illi opus non esse. ve- hirum Pompeius censuit, ut ad senatus au- ε ctoritatem populi beneficium adiungere- tur. atque eo die confecta res esset, nisi 4 , Sex. Atilius tribunuspl. non ausus interce- l idere noctem sibi ad deliberandum postu ilasset. Haec Cicero post redit.ad Quirites, pro domo, pro extio, &lib. 3. de legib. Postea

174쪽

HISTORIA. UyPostea res acta est in senatu alia nulla.&cum varijs rationibus impediretur,volun tale tamen perspecta senatus, causa ad populum VI II Kal. Febr.fuit delata. quo die Clodiani, caede in foro maxima facta, flumine sanguinis reditum Ciceronis inter cludendum putauerunt, post redit. ad Quirites,& pro Sextio. Clodius enim, ut

Dio lib. 39. scribit, illo die, cum lex ad populum ferretur, acceptis a fratre Appio gladiatoribus, quos ille in funere Marci propinqui sui daturus erat, impetu

in multitudinem facto, multos vulneraui multosque occidit. Tum in foro tribunipl. vulnerati fuerunt, & Cicero anter cadauera tanquam occisus iacuit, Plutarchus, & Cicero pro Sextio. Cruditissimae caedis eo tempore in foro factae

mentio est etiam in Miloniana. Clodium Milo tum de vi postulauiti sed in iudicium non adduxisse Dio scribit, quod nondum creati essent Quaestores , per quos iudicum sortitionem fieri oporte ret, Neposque Praetori edixisset, ne quod iudicium,ante quam iudices sorte deligerentur, fieri pateretur. Quaestores autem, nisi habitis prius comitijs aediliciis quibus hac de causa mora potissimum asi rebatur

175쪽

rso M. T. CICERONI stur, creari non poterant. In hanc sententiam Dio: Cicero vero in Sextiana ait, consulem, praetorem, tribunumpi noua noui

generis edicta proposuisse: ne reus ades

set, ne citaretur, ne quaereretur, ne mentionem omnino cuiquam iudicum,aut iudiciorum facere liceret. quo pertinet illud de harusp.resp. Restiterunt etiam, ne causam diceret. Quare, cum Milo videret i

dicta esse sublata, ne Clodius omnia vi posset efficere, curauit, inquit idem post red. in senatu. Emit enim gladiatores,nDio scribitide quibus Cicero lib. a.de officiis: Sed honori summo nuper nostro Μiloni fuit, quod gladiatoribus emtis reip.

causa, quae salute nostra continebatur,on

nes P. Clodii conatus furorest compres.st.S enatus autem multo ante,quam lex de Ciceronis reditu fuit lata,gratias agendas

censuit ciuitatibus iis,quae M.Tullium ciuem optime de rep. meritum recepissent, pro domo,in Pisonom, Parad. . & Pluta chus. Ide decreuit, ut qui prouincias cum imperio obtinerent, qui quaestores legatique essent, salutem α vitam Ciceronis custodirent,pro Sextio. Idem ad M. Tul iij salutem auxilium omnium ciuium cuncta ex Italia,qui remp. saluam esse vellent, implo-

176쪽

lmplorauit, in Pisonem. Factum enim S.C.fuit, ut litteris consularibus cuncta ex Italia omnes, qui remp. saluam vellent. conuocarentur, pro Sextio, post rediti in senatu,& pro domo. Cum igiturCiceronis capitis seruandi causa Romam ὐno tempore quasi signo dato Italia tota conuenis .set,Lentulus consul senatum frequentissimum in Capitolium conuocauit, in Pisonem,& post redit. in senatu. Ibi tum in templo Iouis optimax. Metellus Nepos cos. qui Ciceroni vel maxime ex magnis contentionibus reip. fuerat inimicus,permotus cum auctoritate senatus,tum P.Pervilii

incredibili grauitate dicendi, absens cum M.Tullio rediit in gratiam,post red. in se natu, pro Sextio, & de prouincijs cos. hie

eum mitissimam orationem in senam ha

buisset,Cicero ad eum misit epist. q. lib.s. Famil.in qua studium & auxilium eius implorat. Illo vero die, cum CCCCX sen tores,magistratusque omnes in Capitolio adessent,Cn.Pompeius de scripto sententia dicta, uni Ciceroni patriae conseruatae testimonium dedit: cuius sententiam De quentissimus senatus, uno P. Clodio dic sentiente, secutus, M.Tullium ab exsulio reuocauit,post reditiin senatu, pro Sextio

177쪽

& pro Milone. de hoc S. Qin sde Iouis Mariana facto, Cicero lib.I. de Diuinat.&Valerius lib. I. cap. 7. Faciebat eodem die ludos in theatro cois sui. quo cum ipse &senatores spectatum e senatu venissent,

S. C. illud de Ciceronis reditu factum frequentissimo theatro, incredibili clarum ore & plausu comprobatum est,pro Sextio,& libr. I. de Diumat. Postridie de Ciceronis salute P. Lentuli consulis, Cn. Pompeij,ceterorumq; principum, in his P. Seria viiij &L. Gellii,celebem mor&grauissimqcontiones fuerunt,post redit. ad Quirites, di in senatu, pro Sextio, in Pisonem. E demque die decretum in Curia fuit, populi ipsius R.& eorum, qui ex municipiis conuenerant,admonitu; ne quis de caelo seruaret; ne quis moram ullam afferret. si quis aliter fecisset, eum plane eversorem Rei p. fore, idque senatum grauissime laturum;& ut statim de eius facto referretur, addi dit etiam senatus illud nisi diebus quin que, quibus agi de Cicerone potuisset, esset actum, rediret in patriam dignitate

omni recuperata. decreuit eodem tempore senatus, ut iis, qui ex tota Italia salutis M. Tullij causa conuenerant, agerentur gratiae, at ine ut ijdem ad res redeuntes,

178쪽

veniren Mogarentur,pro Sextio, pqst red. in senatu, & in Pisonem. Legem deinde omnes magistratus, praeter Appium prae turem, duosque tribunospl. N. Quinctium & Sex. Atilium, ex S. C. promulgarunt,in Pisonem. Cum ferendae legis dies, qui fui pridie Non. Sextil.venisset,& Lentulus consul, idemque lator legis comitia centuriata in campo Martio haberet, P.

Clodius legem de more dissuasiti quod Dio lib. 39.plane scribit,& Cicero pro domo ita significat: Illa fuit pulchritudo populi R. illa forma, quam in campo viai stitum,cum etiam tibi contra senatus,totiusque Italiae auctoritatem & studium diacendi potestas fuit. & in Sextiana: Cedo nunc eiusdem illius inimici mei de me eodem ad verum populum in campo Martio contionem. Verum,cum & alij, & Pompeius in primis legem suaderet, ut Dioscribit, summo consensu omnium centu

Tiarum accepta fuit, cum nemini ciui ulla, quo minus adesset, iusta excusatio esset visa; nullis comitijs unquam multitudo hominum tanta, neque splendidior suis. se in Pisonem. Constat enim, ut idem pro domo sua ait, nullis unquam comitiis campum Maritu tanta celebritate, tanto spendore

179쪽

ιιι M. T CICERONI s

dore omnis generis hominum , aetatum,

ordinum floruisse. idem est in orat. post reditum. Pridie Non. Sextil. ipso illo die, quo lex est lata, Cicero Dyrrhachio profectusBrundisium venit Non. Sextil. epist. I. lib. q. ad Att. Aduenienti Ciceroni tanta quam totius Italiae atque ipsius patris deae teram porrexerunt Brunausini: cum ipsis Nonis Sextil. idem dies aduentus M.Tullii fuisse qui natalis idem Tullis filis,quet

ibi patri fuit praesto;idem etiam ipsius coloniae Brundisinae; idem Salutis. quae res animaduersa 4 multitudine,imma Brundisinorum gratulatione celebrata est, pro Sextio,&li. q.ad Att. ep. I. Brundisii cum esset in domo optimorum &doctistimo rum virorum Lenij Flacci, &patris, &fratris eius,ante diem VI Id.Sextil. cognouit litteris Quincti fratris, mirifico studio omnium aetatum,atque ordinum, incredibili concussu Italiae, legem comitiis centuriatis esse perlata', ibidem.Inde Brundisinis honestissimis ornatus, iter via Appia Romam versius fecit. In itinere XXIIII dies consumsisse videtur,cum Sextilis tum XXIX dierum esset. Brundisio profectus Neapolim, inde Capuam,Sinuessam,Minturnas, Formias, Terracinam, & demum Mi-

180쪽

Ariciam, pridie Non. Septembr. Romam venit,epist.I. libr. . ad Att.Toto autem iliato itinere a Brundisio usque Romam agmen perpetuum totius Italiae vidit. neque enim regio fuit ulla, neque municipium; neque praefectura aut colonia, ex qua non publice ad Ciceronem venerint gratula tum . magnae erant effusiones hominum cx oppidis,maximi cocursus ex agris patrum familias cum coniugibus ac liberis: cumq- vice multitudine legatotum undiq; misso rum celebrarentur, urbes Italiae fessos dies agere aduentus eius videbantur, in Pisonem, &pro Sextio. Ad urbem ita venit, ut nemo ullius ordinis homo nomenclatori

notus fuerit, qui ipsi obuiam non venerit, viae i.rib. q. ad Att. itaque in Pisonem ait, Vnus ille dies mihi quidem immorta ditatis instar fuit, quo in patriam redii: icum senatum egrestum vidi, populumque R. uniuersiam: cum mihi ipsa Roma prope conuulsa sedibus suis ad complectendunt

conseruatorem suum procedere visa est.

Cdiri venisset ad portam Capenam, qua via Appia ducit in urbem, gradus templO- rum in quibus fuit Martis, & Camoena rii ab infima pIebe completi eranta qua

plausu maximo cum esset Ciceroni gratu L latio'

SEARCH

MENU NAVIGATION