장음표시 사용
161쪽
ε a M. T. CICERONI stione exsulii Ciceronis addit: Hoc sibi cstraxisse videbatur Cicero,quod linter XX uiros diuidendo agro Campano esse noluisset.Hic scrupulum iniicit oratio de prouinciss cos. in qua Cicero ait, se a Caesare fuisse rogatum, ut quinqueviratum acciperet, eumque se obstinatione quadam sen tentiae repudiasse. praeterea quinqueviri nominantur epist. 7. lib. 2. ad Att. Sunt viri doctissimi, in rebus Romanis cognosce
dis diu multumq; versati, qui scribunt Cl-sarem ad qstimationem agri Campani X uiros creasse, ac praeterea quinque, qui stimatum diuiderent.Dant illi quidem testem in hanc rem Dionem: sed verba,quibus hoc demonstretur, in graeca eius historia inuenire equidem adhuc nulla potui. Comitijs tribunitiis P. Clodius Pulcher tribunuspl. factus fuit opera Caesaris, ut scribit Dio,&Plutarchus in Caesare. Etsi autem Pompeius Clodium omni cautione, foedere, execratione devinxerat, nihil in tribunatu contra Ciceronem esse factu
rum, ut est pro Sextio: ille tamen in fide non mansit: sed tribunuspl. factus conti nuo se in Ciceronε conuertit. qua de re dicemus, si prius illud admonuerimus, huc tertium fuisse annum imperij Ciceronis in
162쪽
nis in Asia. quo ad duos priores adiuncto, M. Cicero epistolam illam pulcherrimam, quae est prima li. I. ad fratrem misit. in qua omnia praecepta bene administrandς pro uinciae ita persequitur,ut amplius nihil requiri possit. Eiusdem anni ultimis mensibus scripsit epistolam secundam adfra trem,ut e* ipsa cognostitur. AEnns orbis D CXCV, Ciceronis XLIX COSS. fuerunt,
tio nominantur duo, C.Memmius, & Domitius. C. Memmium praetorem ex
Iege Licinia & Iunia edixisse,n Vatinius adesset die tricesimo, Cicero in Vatinium ait.Piso,& Gabinius sunt duo funesti,non consules,sed latrones atq; euersoresReip.ruos suis coloribus Cicero multis locis epinxit:vt in oratipost reditum,pro do mo,pro Sextio,de prouinciis cos. in Piso nem,& alibi.His conssilib. sedentibus, in spectantibus, atq; adeo adiuuantibus M. Tullius conseruator patriae a sceleratissimo tribunopi. ia exsulium eiectus est.
163쪽
ρή- M. T. CICERONI sClodius enim, ut Dio lib. 38. scribit, speram,facile se Ciceronem oppressurum, si prius senatum, equites & plebem sibi conciliasset, quattuor leges, populares illas quidem, sed reip. perniciosas, initio huius anni, quod Cicero in Pisonem significat,
tulit: unam, ut frumentum populo gratis daretur: alteram, ne quis per eos dies, qui bus cum populo agi licere de caelo serua ret: tertiam de collegiis restituendis, no uisq; instituendis: quartam, ne quem Censores in senatu legendo praeterirent, neue
qua ignominia afficerent, nisi qui apud
eos accusatus, & utriusque Censoris sententia damnatus esset. haec Astonius in Pisonianam,Dio lib. 38.& Cicero passim. Alias deinde rogationes idem Clodius uno eodemque tempore promulgauit, Unam de prouincijs consulum nominatim, at teram de Ciceronis pernicie, ut ait pro Sextio. Paetus enim cum Consulibus,Gabinio Syriam, Babylonem, Persas; Pi ni Achaiam, Thessaliam, Graeciam, Macedoniam, omnemque Boeotiam dedit, Cicero de prouinciis, & in aliis orat. Ad Ciceronis perniciem lex illa pertinebat, qua tulit, Qui ciuem R. indemnatum interemisset, ei aqua & igni interdiceretur:
164쪽
euius verbis etsi non nominabatur Cicero,tamen solus petebatur, inquit Paterculus libr.2. idemq; scribit Dio lib.38. atque iccirco Tullius hoc priuilegium appellati
vide orat. pro domo. Reus igitur Cicero, ut Plutarchus scribit, vestem mutauit, &sordidatus populo supplicauit. tum Clodius illi omnibus vicis occurrebat stipatus hominibus contumeliosis & temerarijsrqui petulanter mutationem vestis, & habitum Ciceronis exagitantes,multisque locis luto & lapidibus in eum coniectis,siupplicationes impediebant. Cum Cicerone tamen primum omnis fere ordo equester vestem mutauit: eumq; nobilissimi adolestentes numero ad X X millia sordidati, deprecatores eius salutis, comitabantur. Deinde cum senatus frequens conueni set, ut vestem tanquam in publico luctu mutandam censeret, idq; consules vetarent, & Clodius cum armis ad curiam versaretur,senatores non pauci E senatu, vestibus discissis & clamore sublato, se proripuerunt.Hactenus Plutarchus.Dio lib.38. tradit, equites in Capitolium tunc conuenisse,atque ad consules &senatum misisse legatos non solum E suo ordine, verum
etiam Senatores duos, Q mortensium, N
165쪽
C. Curionem, qui pro Cicerone deprecarentur. Vnde Cicero pro Sextio ait, Cum incredibilis in Capitolium multitudo ex 'tota urbe, cunctaq; Italia conuenisset, vestem mutandam omnes,meq; omni ratione defendendum putarunt. erat tum senatus in aede Concordiae, & Gabinium consulem,Pisone absente,orabat. equites quoque R. & omnes boni veste mutata se pro Ciceronis capite ad pedes Gabinij proiecerunt. quorum precibus ab illo repudiatis, vir incredibili fide, magnitudine ani mi, constantia, L. Mummius ad senatum derep. retulit, senatusq; freqMens vestem pro Ciceronis salute mutandam censuit, pro Sextio. Dio hunc Mummium vocat L. Ninnium Quadratum, & scribit, eum populo auctorem fuisse,ut tanquam in aliqua publica calamitate vestem pro salute Ciceronis mutaret Pro me, inquit Cicero post reditum ad Quir. senatus,hominumq; praeterea viginti millia ves cm mutauerunt. Sed consules edixerunt,ut ad situm vestitum senatores rediret.vide orationes post reditum,pro domo,pro Sextio, & in Pisonem.Tum Gabinius L. Aelium Lamiam equestris ordinis principe relegauit,quod
166쪽
meminit Cicero post red. in senatu, pro Sextio, in Pisossem, & ep. I6.lib. II. Famili Itaq; Cicero non sistum a consulibus,vearum etiam a Cn.Pompeio proditus & dea
relictus, maluit urbe cedere, quam bono rum vita seruis armatis obiicere, quod ipse in orationibus non semel testatur. Haiabebat domi sus Mineruae signum,idq; longo tempore religiosissime coluerat. Cum aute ex urbe discessurus esset, hoc signum
in Capitolium delatum ibi dedicauit, &subscripsit, MINERVAE CUSTODI URBIS, Plutarchus & Dio. Haec est
illa Minerua custos urbis de qua Cicero ep. 21. lib. 12. fam. & lib. a. de legib. Dio. lib. s. ἀδ ἄν φυλακiδοι nominat. Disce dentem M. Tullium omnes boni flentes prosecuti sunt,ut ipse pro domo ait. Cec sisse urbe Ciceronem puto mense Maotio extremo. nam, ut ex Plutarchi Caesa
re, & primo Commentario de bello GaIlico intelligitur, cum Helvetiosa. d. V. Kal. Aprilis de finibus suis exire constituisse, Caesar cognouisset, maturauit ab urbe proficisci,atque octauo die ad Rhotadanum peruenit. neque tamen prius Caesar ad exercitum abiit, quam Cice xonem per Clodium Italia expulisset, Κ a auctore
167쪽
14ν M. T. CICERONI sauctore Plutarcho. Vbi comperium suit Ciceronem discessisse,Clodius de exsulici eius ad populum tulit,atque edictum pro- 'posuit, ut illi aqua & ignis interdiceretur,& ne intra quingenta millia passuum ab
Italia tecto reciperetur. haec Plutarchus in
Cicerone. quibus gemina scribit Dio lib. 38. in eo tamen diuentit, quod Ciceroni lege Clodia irrogatum fuisse ait, ne intra stadium tria millia septingenta quinquaginta, id est,millia passuum CCCLXIX fere,ab urbe illi esse liceret.Cicero epist. q. lib. s. ad Att. in lege hoc correctum fuisse ait, ut sibi ultra quadringenta millia liceret esse. Dio hoc quoque Iegi adiectum fuisse tradit,ut si Tullius intra spatium definitum visus fuisset,& ipse, & qui eum re
cepissent impune interficerentur.hinc Cicero pro domo: Poena est, qui receperite
quam omnes neglexerunt. Poenam negle
ctam fuisse,omnibus reuerentibus M.Tullium,comiterque excipientibus &pros quentibus,Plutarchus quoque scribit.CIodius praeterea villas Ciceronis eiecti inflammavit,&domum in palatio incendit, atque in area tempIum libertatis extruxit, Plutarchus,Dio,& Cicero pro domo. Boisna diripiebantur, atque ad Consules de
168쪽
ferebantur. columnae marmoreae ex aedi
bus ad socrum Pi nis portab ntur: in fundum autem Gabinii vicini consulis, non
modo instrumentum aut ornamenta villae Tusculanae, sed etiam arbores transferebantur.haec Cicero pro domo,post red. in senatu, pro Sextio, &in Pisonem. Templum Libertatis, νεω ἐλευθερίοις, Cicero lib. a. de legib. templum Licentiae vocat. Pulsum M. Tullium pedibus iter per Luca niam Siciliam versius fecisse, Plutarchus scribit.Naryce Locridis fuit VI Idus Aprilis, ibique scripsit epistolam secundam ii. 3. ad Att.Inde Cicero Vibone venit, quod est oppidum Lucaniae ad fretum, & a Locris conditum prius Hipponium appella tum fuit,Strabo lib. 6. Caesar.3. de bello Ciuili. Ibi, ut Plutarchus scribit, Vibius homo Siculus,qui cum alia multa commoda ex Ciceronis amicitia perceperat, tum eo
consisse praefectus fabrum fuerat, illum in aedes quidem non recepit, sed fundum se ipsi assignaturum denuntiauit. Sic illa Plutarchi verba, χωριον δικαταγρο l ιιη n
ego iampridem conuerteram: cum praesertim alibi quoque verbum καταγs pro attribuere & assignare usurpatum notassem. vl-ι-:ἔτουοι δὲ, αλ-
169쪽
κισιφπορναις οἰ Aς φ ἀγρους κοίαΠαφοντες, υπes ολοπίδου ε γ ιμπρος ἀδελφους λαριουρια υσι. Merito igitur Xylander noster a Bocliij & Corradi salsis interpretationibus discessit. Cicero se ad Vibo nem infundo Sicce fuisse,ad Atticum scribit ep. 2.&. q. lib. s. Siciliam,quam Cicero petebat, eo tempore obtinebat C. Virgilius γαiος Οὐεργινος est apud Plutarchum praetor. is Ciceroni scripsi ne in Siciliam
Veniret. quare consilio repente mutato,iterum a Vibone Brundisium terra petere contendit,ut ipse pro Plancio narrat. In eo itinere III Idus April.Thurii scripsit epist. lib. 3. ad Att. &XIV. Kal. Maii Tarenti sequentem. eodemque die se Brundisium venisse ep. 7. eiusdem libri scribitivrbem ipsam ingressus non est:sed in hortos M. Lenij Flacci se contulit,pro Plancio. meminit etiam in Sextiana. Apud M. Lenium dies XIII sui epist. .libr. Iq. Famil. Pridie Kal.Maii,clim Brundisio proficiscens,
Dyrrachium vento secundo transmitte ret, atque aduersus ex alto reflasset, reie-etiis est: deinde iterum in altum prouectus Dyrrhachium peruenit. ubi, cum Enaui in terram egressurus esset, terrae motum & maris conuulsionem exstitisse λ-
170쪽
HISTORIA. Urrunt. unde haruspices coniiciebant, illius exstilium non fore diuturnum, quod haec mutationis signa essent. Haec Plutarchus.. Dyrrhachio aliquorum dierum viam in Macedoniam ad Planciumq; perrexit,&cum eo Thessalonicam X Kal. Iunij venit, pro Plancio,& ep. 8. lib. s. ad Att. The salonicae Cn. Plancius sua liberalitate Ciceronem per menses septem retinuit. quo
tempore plures epistolas ad Atticum scri psit, quae lib. s. ab octaua usque ad XXII leguntur. Interim QE Cicero, cum iam Asiam per triennium obtinuisset, de prouincia ante Kal. Maii decessit, ep. 9. lib.'. ad Atti Fratrem aliquanto post tuum diccessum ex prouincia venisse,ait pro domo. meminit quoque in Sextiana. Itaque M.
Cicero Idib.Iunii ad eum misit epist. 3. li.
I.& deinceps sequentem. Tertio No. Octob.Thessalonica ad Terentiam uxorem misit epi.2. li. H. Fam. Redeamus nunc adacta urbana. Cicerone expulso,Clodius lege promulgauit de Ptolemaeo rege Cypri, ut bona eius publicarentur, & regnum in prouinci ς formam redigeretur: taq; negotium M. Catoni mandatum est. quo de Cicero sispe,Plutarchus in Catone,Appianus lib. r. Dio lib. 38. Kal. Iunii,ut est in orati
