장음표시 사용
191쪽
rebant: alij sine ullis verborum ornamentis dabant. in ea quoq; re sic sum locutus, ut omnes intelligerent, me id, quod reip. causa sentirem, facere uberius propter ipsius Caesaris dignitatςm. & pro Balbo:udem in angustiis aerarii victorem exercitum stipendio affecit: Imperatori decem legatos decreuit. Hos dece legatos a Dione intelligi puto, cum de honoribus Caesari habitis inquit,
ὼς η περι δεδουλωμνοις παντελῶς τοῖς γαλα- ται ἀποτῖλαι Nam re bene gesta, dispensandae cohonestandaeque victori'ut Manlius apud Livium libr.38.ait, Imperatori bus decem legati decernebantur. A. Gabinius, qui Syriam procos. tenebat, in Palaestinare bene gesta contra Aristobuli filium Alexandrum,ipsumq; Aristobulum, ut Iosephus lib. I . Antiquit.scribit, litteras Romam misit, quibus & rem bene gestam in bello nuntiauit,& supplicationem senatu postulauit. Idibus blati senatus frequens supplicationem Gabinio den
gaui ep. 7.lib.2.ad Fratrem,de prouinciis cos. & in Pisonem. Deinde, cum prouin cis consulares futuris costilibus lege Seminpronia essent decernenda ut in Argumeto
oratide prouinciis scripsi, de det quattuor
192쪽
prouinciis sententis dictae essent,de syria, Macedonii,& duabus Galliis; M. Tullius rogatus sententiam, orationem, quae de prouinciis consularibus exstat, in Senatu habuit in qua siladet, ut Syria & Macedonia futuris consulibus decernantur, & Galliae Caesari non adimantur. Ante orationem de prouinciis in libris Ciceronis legitur Corneliana pro L. Cornelio Balbo. quam hoc anno a M. Tullio dictam esse ex eo suspicor,quod de supplicatione, stipendio & decem legatis extrema fere oratio ne dicitur.ea enim hoc anno Caesari decreta esse,non solum oratio de prouinciis doce veru etiam epist.7.libri primi ad Lentulum. quam tametsi docti quidam ad se cundum Consulatum Pompeij & Crasii referant, tamen hoc anno scriptam esse a guit, quod L. Racilius inter magistratus nominat . quem Marcellino & Philippo eos.tribunumpl.fuisse supra diximus. Igitur Balbus, cum esset Gadibus in Hispa, nia natus,ac bello Sertoriano Imperatoribus Romanis probatus, bello confecto Cn. Pompeio ciuitate Romana donatus,in,quia per L. Cornelium hoc beneficium eonsecutus fuit,L. Cornelius Balbus vocatus est. Et inimici Caesaris &Pompeij a
193쪽
cusatorem compararunt, qui Balbo hodtempore ciuitatis controuersiam mouit; negans eum iure & recte ciuitate dona tum, cum ex foederato populo , quo lix numero Gaditanus erat, nemo posset,
nisi is populus factus esset fundus, id est
auctor obstringendi se iure ciuium Romanorum, in ciuitatem venire. Defenderunt Balbum M. Crassus, Cn. Pompeius, & M. Cicero. De Planciana, quae suo loco non legitur dicemus i ista. Nunc de Coeliana dicendum. Hoc anno Ciceronem pro M. Coelio apud Cn. Domitium Praetorem dixisse, Corradus scribit. Manutius cum in Commentario in epist. s. lib. 2. ad Fratrem orationem pro
Coelio habitam Marcellino & Philippo cos. scripsisset, exponens deinde epist. 11. eiusdem libri diem illi in biennium prodit, atque L. Domitio & Ap. Claudio cos. Coelium dne vi accusatum, Scdefensum a M. Tullio facit. Res est non leuis, quae & tanti viri animum in scribendo distraxerit, & alijs ancipitem c uram cogitandi afferre possit. quare an certi quid eruere queamus, eXperia mur, Quaestionem illam Cn. Domulium
194쪽
otium exercuisse, ipsa oratio demonstrat. Fuit autem Cn. Domitius praetor hoc anno , apud quem Ciceronem pro Bestia dixisse indicauimus. Fuit quoque alius Domitius praetor biennio post. pud quem Coelius causam dicere debebat, epist. Ir. lib. 2. ad Fratr. Cur autem
Coelium lege Lutatia de vi reum factum Opud Domitium, qui his cos. non eum,
qui biennio post praeturam gessit, putem, illa me causa maxime mouet, quod
M Crassus una cum Tullio Coelium defendit. nam Interpretum inscitia , qui Crassum Coelij accusatorem faciunt, xidenda, seu miseranda potius, quam refutanda. Crassus vero clim anno insequenti consul paludatus exierit, Ap pio & Domitio cos. ne Romae quidem fuit, nedum causas ibi orare potuit. Huc accedit, quod Alexandrinae legatio nis princeps Dio Academicus, cuius in terficiendi causa Coelium aurum a Clodia sumsisse aduersarij arguebant, anno saperiore fuerit occisus,auctore Dio
195쪽
si accusatores huius caedis crimen &accusationem in annos plures distulisse.Si quis obiiciet, Cn. Domitium huius anni praetorem de ambitu quaesiuisse; Coelium de vi accusatum fuisse: is si probauerit singulos praetores tantummodo viii quaestioni praefuisse, magnum fecerit. Nec me mouet, quod Coelius Appio & Domitio cos. reus inuenitur, quid enim obstat quaeso, quominus hoc tempore absolutus, a sente Clodia in iudiciu retrahi potuerit' Quod Latomus putat, hanc orationem Appio &Domitio cos. ideo habitam,quod Cn. Domitius, qui post illos consul fuit, in eorum consulatu p turam gessisse videatur,tempori, quo ista scripsit,attribuo. Hoc ergo maneat . Coelium lege Lutatia de vi pro ' pter seditiones Neapolitanas & alia crimiana accusatum, de stultionibus Neapolit nisi & Alexandrinorum pulsatione Puteolana a M. Cras , de auro; quod 1 Clodia sumsisse, & veneno, quod eiusdem Clo diae necandaei caua parasse dicebatur, a Cicerone hoc tempore esse defensum. Metellus Nepos ex consulatu in Hispa- niam profectus,eani prouincia hoc tempore pro cosule obtinebat. unde πης ἰ ιας θυω os a Plutarcho in Caesare nomina
196쪽
HISTORIAE VIturi videturque ex Hispania ad Ciceronem misisse epist.3. lib. s. Famil. in qua de contumeliosis contionibus Clodij aedilis conqueritur. Clodius frater Nepotis appellatur etiam in orat. post redit. in senatu, &pro domo. non propter affinitatem, ut vulgo Interpretes sibi persuasertit: verum quia αν γένει ἀυτῶ ῆν t Dio de Metello Celere ait quem etiam Cicero de haruspicum resp.&pro Coelio Clodii fratrem nomi
nati Fuerunt autem fratres patrueles, seu, ut Iurisconsulti vocant, amitini. Cςcilia e
nim mater Clodii Metellorum amita fuit. Metellum Nepotem hoc tempore in His pania decessisse, eumque a Cicerone in telligi ep.7.lib. .ad Atti viri docti putant. quoa si verum esset, Dionem lib. 39.ubi res ab eo in prouincia gestas,exponit, praetermissurum fuisse non arbitror. Immo si
iam in Hispania perij est quod Pediano
gratiam referat, qui illum mortuum in vi tam reduxit, atque in choro nouem con
aularium,qui biennio post Scaurum reum laudauerunt,collocauit. Vt ut sit,M. Tuulius quinque epistolas libri quarti ad Attinempe quartam,quinctam,sextam, septi mam & octauam his consulib. scripsit. Ins tameminit epistolae ad Lucceium mis
197쪽
sae,quae est. I 2. lib. F. Famil. qua vi res a se in consulatu gestas scribat, eum rogat. C. Iulius C far,gestis hoc anno rebus illis, quas libr. Commentariorum perscripsit, exercituq- in Aulercis Lexobiisque, reliquis item ciuitatibus, quae proxime bellum feceran in hibernis collocato, discedens in Italiam Lucae hiemavi auctore Plutarcho in Pompeio, Caesare,& Catone. eoq; Pompeium & Crassum extractos compulit, ut detrudendi L. Domiti j causa, qui palamminabatur, consulem te effecturum, quod praetor nequisset, ademturumque Caesari exercitus, consulatum alterum peterent, Suetonius in Iulio, Ita factum,ut Domitius,qui tot annos, quot habebat,desighatus consul fuerat, consul fieri non potu serit, epist. 8.l ib. .ad Att. Cum autem Pompeius & Crassus intra legitimum tempus professi non essent, effecerunt cum per alios, tum per C. Catonem tribunum phne eo anno comitia haberentur: ut cum res ad Interregnum redijsset, legitime consulatum & peterent & capesserent, Diolib. by. nno urbis DCXCVIII, cerom LII,
198쪽
HISTORIAE mCN. POMPEIV S MAGNUS K
M. LICINIUS CRASSVS ii Consulatum ex interregno inierunt, Dio libr. 39. reliquosque magistra
tus suo arbitratu crearunt. quo tempore M. Cato in praeturae petitione repulsam tu Ii q& P. Vatinius in locum eius creatus est,
Plutarchus & Dio. Cicero mense Aprili fuit ruri, ibiq; scripsit epist. 9. lib. q. ad Atticum Puteolis magnus esset rumor, Ptole
nasum esse in regno.Eum A. Gabinius hoc ann iussu Pompeij in regnurestituit,Pl tarchus in Pompeio, Dio lib. 39. Strabo lib.I2. &. I . Meminit Cicero in Piso item quam orationem his consulibus dixit,auctore Asconio,cum Piso reuocatus e Macedonia sententia Ciceronis, qua anno superiore de prouinciis consularibus, dixerat, de insectatione eius in senatu coquestus, atq; in eum inuectus esset.Pisbni Cicero redpondit oratione illa quae exstat,& cotinet. Pisonis vituperatione, quamuis in senatu sit habita loco sententiae, ut testatur Quinctilianus li.3.ca. 9. Dicta fuit oratio,auctoreAsconio,ante paucos dies, qua Cn. Pompeius ludos faceret, quibus theatrum a se factu dedicauit. Magnificentissima veri Pompeii munera fecundo consulatu fue
199쪽
rro M. T. CICERONI srunt,ait Cicero li.2. de Officiis,& demonstrat epist. I. lib. 7. Famil ad Marium. De theatro & ludis Pompeii Plutarchus in eius vita, Dio libr. 39. Tacitus lib. I . Plinius libr. 8. cap. 7. Hoc anno Cicero ad Quinctum fratrem scripsit epist. 8. 9.&.Io. lib. 2.& ad Atticum ep. 9. IO. II.& I2.lib.q. In duodecima facit mentionem prosectionis Crassi in Syriam. antequam vero paludatus exiret, cenauit apud Ciceronem in hortis Crassipedis generi,epist.9.lib.Ι. Fa- mil. Proficiscentem Ateius Capito tribunuspl. diris cum ominibus retinere cona tus est. ille vero dirarum obnuntiatione neglecta,in Syriam contendi atque eXe citu deleto trans Euphratem cum ignominia& dedecore peri jt, Cicero lib.I.& 2. de diuinat. Plutarchus, Appianus, Dio, Velleius, & alij. Cicero etiam hoc tempore scripsit tres libros de Oratore. de qui b.
sic ad Atti ep. 12. lib. q. De libris oratoriis sectum est a me diligenter,diu multumq; in manibus fuerunt. describas licet. vide quoque prooemium lib. 2. de Orat. et sino urbis DCXCII, Ciceronis a LIII. COS. suerunt,
200쪽
CVm Crassus hoc tempore in Syriam
iter haberet, Cicero eius absentis causam in senatu defendit, & cum consulibus atque consularibus magna conten tione decertauit, ut scribit ipse ad Lentulum ep. 9. li.Ι. & ad Crassum ep. 8.li.F.λ- mil. Quae initio huius anni mense Februario in senatu acta sunt, Cicero ad Fratrem scribitii. a. ep.ri.& I2.ut in libris Manutia
nis distinguuturiMisit deinde in Galliam
ad Cqsarem procos. C.TrebatiumTestam iurisconsultum cum litteris, quibus eum
studiosissime commendat, epist. s. lib. 7. mil. Tum etiam Q ullius Cicero legatus Caesari in Galliam profectus est. de quo Caesar lib. 1. Coment.M. Cicero item Roma profectus ruri scripsit ad Atticum
ep.13.li. Fuit autem in Cumano &Pom ..peiano: atq; in Cumano instituit scribere πολλκα, de optimo statu ciuitatis, & de optimo cive, epist. 13. libr. a. &. s.lib. 3.ad Fratr.&epist.13. lib. .ad Att.IIII No. Iunii Cicero Romam rediit, epist.I .li. 2.ad Frau.IIII Non. Quinctil. Suffenas & Cato absoluti sunt, epist. 14. libr. ad Att.de C. Catone absoluto Asconius pro Scauro. His rebus actis Cicero a Reatinis in eorum agrum eductus, apud Ap. Claudium
