M. Tullii Ciceronis historia, per consules descripta, & in annos 64. distincta,per Franc. Fabricium Marcoduranum. ..

발행: 1570년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 로마

241쪽

uertit, ut Paterculus lib. 2. scribit. Iniso eius mentis eum reuertisse, ex iis,quae sequuntur, disces. In triumphalibus frag 'mentis tabularum Capitolinarum seriptum est α Fabium Maximum cos.anno

DCCVIII ex Hispania III Idus Octobr. triumphasse. Fabius autem conses non fuit, nisi post Caesaris reditum ex Hispa

nia. Caesar enim in urbem reuersus consulatu se abdicauit, & in reliquum anni QTabium,& C. Trebonium suffecit, auctore Dione lib. Q. atq; hi sunt Consules. quos Caesarem in quarto Consulatu sibi initernos nouissimos messes su bsti tu isse, Suetonius ait. Iam Caesarem ante Fabium

triumphasse, non modo ex Dionis histo ria cognoscitur,sed &a Quinctiliano libe6. cap. q. disserte scribitur. Quae cum ita sint, considerandum, quomodo Caesar ex Hispania reuertens i Cicerone tertiis Sauturnalibus potuerit hospitio accipi, ut v detur signi hcari ep. vlt. lib. 13.ad Atti Post reditum Caesaris ex Hispania Cicero apud

cum dixit pro Deiotaro, quae oratio e stat. Fueratis tetrarcha Gallograeciae paene totius, & Armeniae minoris rex a senatu

constitutus. Sed quia bello ciuili Pompeij partes secutus fuerat, Carsa Pharn

242쪽

ee deuicto, eum parte tetrarebiae multa . uerat,Armeniamq abstulerat, Cicero Philip. r. Hirtius de bello Alexandrino. Cum deindeCssar litteris Tarracone datis eum bene sperare,& bono animo esse iussisset: hoc tempore Castor nepos Deiotari ex

filia, Phidippum medicum, seruum regis

corruptum praemiis ad accusandum dominum Deiotarum impulit. Crimini dedit, regem domissiuae Caesarem interficere voluisse. Accusatum domi Caesaris Cicero hospes eius defendit, causamque licet tenuem, & inopem, tamen scripsit, atquaad Dolabellam misi ep.Ia. lib.9. Fam.Extremo huius anni die, α Fabio Maximo consule mortu',C. Caninius Rebilus consili hora septima renuntiatus est, qui vcque ad Kal. Ian. esset,quae erant futurae inane postridie.itaque Cicero dixit,eum mirifica vigilantia fuisse, qui suo toto consu latu somnum non viderit, epist. 3o. lib. . Fam.Macrobius lib. a. & 7. Pollio in libro de XXX tyrannis.Plinius lib. 7. 3 .Ph1'tarchus in Caesare,& Dio lib.43.

243쪽

aM M. C. CICERONI sC. IVLIVS CAESAR. v.

M. ANTONI vs Eodem anno, ut monumenta vetusta ostendunt,C.Iulius Cssar dictator IV fuit,&M. Aemilius Lepidus Magister e quitum. Cicero post libros quinq; de Finib.totidem Tusculanarum quistionum, isque disputationum edidit. ijsq; res ad beate vivendum maxime necessarias aperuit: primus enim est de contemnenda morte,

secundus de tolerando dolore,de aegritu dine lenienda tertius, quartus de reliquis animi perturbationibus: quinctus eumdo. cum coplexus es , qui totam philosephia maxime illus rat docet enim ad seate vi vendunt virtutem se ipsa esse contentamylibrii. de 1 iuinat. Vtrum vero hidibri adsunc in superiorem annum reseredi sint,

nondum decerno, nec multum refert. De

resiquis philosophicis libris deinceps ducemus,si prius acta urbana exposuerimus.

Initio huius anni M. Tullius Romae fuit. Gl.quidem Ianuarii affuit in senatu, cum Caesar P. Cornelium Dolabellam silbroga. . re sibi resistete Antonio voluit, ut c0gnos citur Philipp. r. vide Plutarchum in Antonio. Lupercalibus, id est,XV Kal.Μariij,

244쪽

HISTORIA. aucum Cssar in Rostris sedens in sella aurea, amictus toga purpurea, spectaret Lupe cos, Antonius unus E Lupercis ad sellam accessit, & capiti eius diadema imposuit: quod Caesar cum plausu populi reiecit, Ci- cero Philipp. 24. & 13. Plutarchus, Appia- .us, Dio,&alij. Idibus Mart. Qesaraconiuratis in Pompeij curia tribus & XX plagis confossus est. eius coniurationis,ut Plutarchus scribit, Cicero particeps non fuit, quamuis M. Bruto familiarissim S utere tur. verum, quia Caesare interfecto, statii neruentum alid extollens M. Brutus pugio'nem, Ciceronem nominatim exclamauit, atque ei recuperatam libertatem est gratulatus; Antonius, Ciceronis consilio Caesarem interfectum, postea in senatu dixit, philipp. a. Dio libr. 4 . ait percunsores Caesaris, clim e curia in forum se

conserrent, crebro Ciceronem exclamassesse. Receperunt illi se E soro in Capitoli

uni, eoque Cicero etiam cum alijs permultis ascendit. neq; tamen adduci potu it, ut ad Antonium iret, atque ad defendendam remp. hortaretur: sed, citin ceteri consulares irent,redi rent, ipse in sententia mansit, neque Antonium illo die, neq;

postero vidit, vi ipse is secunda Philipp.

245쪽

i M. T. CICERO NIS

testatur. nec verum est, quod Plutarchus,

Appianus, Dio, & Interpretes Philippicarum scribun postridie Idus senatum in o de Telluris habitum fruisse. nam & insecunda Philip p. se post diem tertium inaedem Telluris venisse ait,&epist. II. &I6.

Tib. I . ad Atticum id Liberalibus factum sitisse ostendit. id est,a. d. XVI Kal. Apr. Eo die Tullius, quantum in ipso fuit, lacit fundamenta pacis, Atheniensium m

renouauit vetus exemplum: Graecum eti

in verbum usurpauit, quo tum in sedandis discordijs usa erat ciuitas illa, atq; om nem memoriam discordiarum obliuione sempiterna delendam censuit, Philipp. r. Plura scripsi in cap. r. libr. 12. Oro . Habuit ibi Antonius quoque orationem de concordia, eiusque paruus filius in C pitolium missus pacis obses fuit, Philip p. a. & r. itaque interscctores, ut Plutarchu* .i' Bruto scribit, e Capitolio descenderunt, & Brutus apud Lepidum, Cassius apud Antonium , ceteri apud alios cena runt. posti ho die prouinciae ijsdem in se natu decretae fuerunt; Bruto, creta, Catasio Africa, Trebonio Asia, Cimbro Bithynia,D. Bruto Culia citerior. Sed,cum Cς-

sar funere elabis, H Antonio lauda -

246쪽

tus esset, plebs cum facibus ad domuni Bruti,Cassii, & aliorum tetendi atque aegre vi manuque repulsa fuit. quod historici prope omnes scribunt, & cum illis Cicero libr.1 ad Att.&Philip .2.Tum M.Brutus, di Cassius urbem reliquerunt, & Antium atq; Lamiuium profecti diu ibi otiosi suetarunt, ut lib. 14. &1J. ad Atticum videmus. Cicero quoque initio Aprilis ex urbe rus profectus villas suas lustrauit, ut indicant Epistolae illae,quae initio lib.i . ad Att. hoc tempore scriptae leguntur. nec quidquam eo tempore malebat, quam rusticari, ep. 23. Ii. 16. Fam. Haec autem rusticatio nobis dedit tres libros de Natura deorum, &duos de Diuinatione, & praeterea dialogum de senectute, Vt puto. quamuis enim ante libros de Diuinatione sit scriptus, ut prooemiunt libr. a. ostendit: tamen hoc anno eum ad Atticum missum arbitror is' timidior πάνικοῖς quibusdam colim moueretur,& Cicero senectutem contentiteret epist. 23. libr. 16. H. Ante IdusMaii scriptum fuisse, cognoscitur extremo libro XIIII epist. ad Att. Eodem tempore Cicero, chin omnes cogitationes suas in cocordia ciuium defixas haberet, atq; omnium, etiam Antonii amicitiam retinere P r

247쪽

a a M. T CICERONIS .

velle ep. 23. lib.16.Famil. scripsitLaelium. sivi: de amicitia. Romae interima consutatibus JM. Antonio, & P. Dolabella qui Caesaris locum ceperat, uncus impactus est fugitiuo illi, qui in C. Marij nomen inuaserat,& in Liviana epitoma l . II6.Chamaces, ab Appiano lib. s. ἀμα&γς ὁ ψευ-

Valerio Max.l. 9.cap.16. Herophilus equarius medicus dicitur. De huius supplicio Attici litteras Cicero accepit XVII GLMaij, ep. 8 Iibr. I . ad Att. Mense Aprili& Maio Antonius Italiam percursavisi Dolabella, absente collega, bustum in soro euertit, Philipp. z. Plebs enim solidani columnam prope XX pedum lapidis Numidici in soro in busto Caesaris statuerat,& inscripserat, PARENTI PATRIAE atque apud eandem sacrificabat, vota sul-- cipiebat, & controuersias quasdam interaposito per Caesarem iureiurando distrahebat, ut Suetonius scribit. Dio libr. cωμον fuisse ait, ad quam Caesari plebs s

crificia fecerit. Ara nominatur quoque epist. a. libr. ii. Famil. Cicero columnam

vocat, quam Dolabella sustulit, & homines seditiosos, qui illam euersionem imdigne ferebant, partim in crucem egit, alios de saxo deiecit, epist. 17. libr. Iq. ad

248쪽

NISTORI A. aa Att. & Philip. i. Meminit eiusdem rei Lactantius lib. I. cap. 11. ubi ait, Dolabellam Caesaris columnam,id est titulum, euertis se. De hoc facto gratulatur Cicero Do labellae consuli,epist. Octauius, qui deinceps imperium tenuit, &Augustus dictus est,cum Cssa eius auunculus magnus, Romae interficeretur, Apolloniae erat. Faditas autem certior de Caesaris caede in Italiam transijt & Neapolim venit XIIII Kal. Maii, ep. Io. lib. I . ad Atti fuit etiam ruri cum Cicerone perhonorifi, ct &amice, epist. 12. eiusdem lib. Romam cum venisset, ab Antonio Cos. superbε exceptus est. Adiit tum inuidiosam Caesaris hereditatem, quamuis id neque Attiar matri, neque L. Marcio Philippo vitrico placeret. quod cum alijs historicis Velle ius & Suetonius scribunt. Adita hereditatate Cisaris,nomen quoque eius tuli cumque prius C. Octauius nominaretur, de inceps C. Iulius Caesar Octavianus de more dictus est. quanquam lex curiata de ad

optione eius anno demum sequento, cum iam consul esset, perlata fuerit, auctore Dione libr. 46. itaque Cicero eum Ino do Octavianum,modo octauium nominat. Deinde aperie inquit Velleius An

249쪽

i nil ac Dolabelis consillum erupit sui oris estertium septies millies depositum a C. Caesa re ard aedem Opis occupatum est ab Antonio. Hinc Cicero in Philip . i. ubi est millies sestertium, quod in tabulis, quae . sunt a d Opis,patebat' Mentionem eius. dem pecuniae facit Philip. i. & epist. 16. libr. I . ad Att. Rapinas, inquit, scribis ad opis neri. Quibus in villis de locis M. Cicero mensem Aprilem&Maium rusti- . cando posuerit, epistolae libr. 1 . ad Atti demonstrant, quas illis mensibus scrip- fit. Hoc quoq; ex iisdem, & ex epist. I.lib. a1. cognoscitur, A. Hirtium cos. designatum mense Maio cum Cicerone in PuteO-

lano fuisse, Ibi tum sermonem de Fato ha itum fuisse, ipse initio libri de Eato testatur. De Timaeo Platonis, qui liber de V

niuersitate inscribitur, certo sciri non potest, quo tempore scriptus fuerit. quare in Corradi coniectiaram, cui liber ille tempo. xibus hisce videtur conuersus, non inuitus descendo: cam praesertim c0nstet, Ciceronem , nisi extremo hoc tempore, graecos striptores non verti se .vide prooemium li. i. desinib. Extremo mense Maio Tulliu Romam versius proficiscens, ut Kal. Iunij in senatu,sicut Antonius edixerat,adesset,

scripsit

250쪽

ISTORIA. Pytscripsit epistolas, qus initio libriis. ad Attileguntur. Kalendis, cum Antonius Romam si peragratis veteranorum colonii sipatum ariam retulisset; senatores metu

perterriti repente diffugerunt, Philip. r. IV Nonas igitur Cicero ab urbe abfuit, e pist.8. libr. is. ad Att. nec in urbem redij se, nisi pridie Kal. Septemb. videtur. Eo

tempore de Octiciis scribere aggressus

est, epi. 13. li. Is. ad Atti sed post reditum Ecursu Achaico abso uti hoc vero tempore, cum haberet ius legationis liberae, ea mente iter in Graeciam ingressus est,ut Romae adesset Kal. Ianuarijs, quibus Hirtius & Pan consulatum erant inituri, Phi- lip. I. & in Cicerone Plutarchi. VI No. Quinctii. ex Arpinati scribens Attico epi. 26. ii. Is. ait, septinera sic composuisse, ut ' Nonis Puteolis esset, sicut fuit, epi. I. Iis. ad Att. Cum autem Brundisium. iterq; illud, quod tritum in Graeciam est, Cicero vitaret, ut ait Philip. I. Veliae fuit XIII Kal Sextil. epist. ro.libi . . Famil. eumq; diem ibi constitit, epist. 6. lib. 16. ad Att. Velia proficiscens Topica ad Trebatium, cum

secum libros non habere memoria repetita, in ipsa nauigatione constripsit, de Rhegio librum ad Trebatium misit

SEARCH

MENU NAVIGATION