M. Tullii Ciceronis historia, per consules descripta, & in annos 64. distincta,per Franc. Fabricium Marcoduranum. ..

발행: 1570년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 로마

271쪽

asa M. T. CICERONI smari abest, Moriar,inquit, in patria sepaseruata .Hactenus Liuius;Plutarchus vero ita: rat Cicero in Tusculano eum Quincto fratre. Cognita vero proscriptione, Asturam in maritimum Ciceronis fundum proficisci, atq; inde in Macedoniam ad M. Brutum, de cuius victoria laeti rumores afferebantur,transire costituerunt. Ferebantur lecticis consecti maerore, atq; in itinere subsistentes, iunctis lecticis in- r se casum suum deplorabant. Quinctus vero magis angebatur animo, atque inopiae illi in mentem veniebatmihil enim secum se domo extulisse dicebat: Marco tiam perexiguum viaticum erat:satius igitur eue affirmabat, Marcum fuga antecedere, se convasatum domum recurrere.

Hoc consilio probato, complexi inter se, multisque lac mis prosust digressi sunt. Quinctus non ita multis diebus p5st a se uis proditus inquisitoribus una cum filio suo interfectus est Ita quidem de Q Cicei one Plutarchus: Appianus in hanc sententiam: Q Cicero cum silio comprehensus percussores orabat, ut se ante filium necar uti quod cum filius Eontra fieri obsecrare illi se eorum controuersiam composituros dixerunti itaq; alii hunc, alii illum arripientes

272쪽

ripientes eodem sisno ambos simul occiderunt.Dio lib. 7. ita: in Ciceronem M. Datrem filius de medio remouit, &, quan tum in ipso sui seruauitinam & patrem occultauit, ut inueniri non posset, & ea de eausa tormentis omnibus excruciatus indicium nullum fecit.sed pater, re intellecta m admiratione filii,tum miserico dia adductu , vltro prodiit, seq; ipse percussoribus tradidit. Redeamus nunc ad Plutarchum. Cicero, inquit iis, Asturam delatus, nauem, quam nactus suit,subito conscendit,& oram legens Circaeum usq; vento peruenit. Inde seluere gubernatores cum pararent, vel maris metu permo tus, vel Caesaris fidem non plane desperans, in terram egressus est:& millia pacismum XIII fere pedibus Romam versus progressus, animi pendere ccepit, sententiaq; mutata rursiis ad mare descendit ibi. st que noctem grauibus & incertis cogitatio' n ibus traduxit:adeo, ut in animo haberet, Caesaris domum clam ingredi, sibique an te lares eius manus inferre,atque ita furiales intemperias illi impingere. Sed ab ea ratione cruciatus metu depulsus, alia rurat sus tumultuosa consilia in pectus instituit. seruis se ad Caietam deportandum na-

273쪽

uigio commisit: ubi praedia habebat, &blandum aestate Etesiarum diebus persu-gium. est ibidem supra mare sacellum Aia

pollinis: via de corvi cum clangore ad Cita ceronis nauem, quae ad litus appellebata tui consertim aduolariant,atque ex utra- que parte antennae insidentes partim crota citarunt, partim rudentuni capita rostris tutuderunt' idque si num omnibus in

faustum est visum. Cicero tamen C grCssus in villam se recepit, Λ quieti dediti .ibi coruorum magna pars tristi voce ad fenestrant assedit: unus in lectum deuota lauit , & rostro vestem, qua Cicero tectus erat, paulatim ab ore ipsius remouit. De eadem re Valerius libr. r. cap. q. M. Cicerone mors imminens auspicio hi dicta. est cum enim in villa Caietana est et, coruus in conspect ri eius horologi j ferrum loco motum excussit, es protinus ad ip . sum tetendit, ac laciniam togae eo usque morsu tenuit, donec seruus, ad Occiden- . dum eum milites venisse nuntiaret hactemis Valerius: ex quo perspicue cognoscitur,apud Plutarchum se καπίτας mendose, non pro Capua, sed Caieta legi. quamuis Appianus Capuam nominet,ad quam fuerit hvic Ciceronis villa, in qua aduentantibus

274쪽

bu, inquisitoribus a corvis E somno excitatatus sit. Sequitur in Plutarcho: Serui haec aspicientes sitam ipsi ignauiam damnatarunt,si herilis caedis spectatores essestistitanerent; cumq: bestias domino opem fe re,ac pro indigno eius casu solicitas esse viderent,ipsi eum non defenderent; partim precibus, partim vi impostum lecticae ad

mare detulerunt.Interim percussores cum ministris superueniunt, Herennius centu

rio, &Popillius tribunus militum, quem parricidij reum Cicero olim descia derati, De Popillio hoc multa Seneca in Declamationib.& Suasorijs. de eodem Valerius lib. cap. 3.M Cicero C.Popillium Letnatem Picenae regionis, rogatu M. Coelij, non minore cura, tuam eloquentia defendit: eumq; causa admodum dubia fluctua tem, saluum ad penates suos remisit. hie Popillius postea nec re,nec verbo a Cicerone laesus, ultro M. Antonium rogauit, ut ad illum proscriptum persequendum iugulandum mittereturi impetratisque

detestabilis ministerii partibus, gaudio

exultans Caietam cucurrit, & Virum, O-

mitto quod amplissimae dignitatis, certa

lubri studio ita lego e manuscriptis praestantis officij priuatim sibi veneran-

275쪽

asis M. T. CICERONI sdum, iugulum praebere iussit: ac protinus

eaput Romanae eloquentiar,&pacis claris simam dexteram, per summum & secutarum otium amputauit: eaq; sarcina, tan quam opimis spolijs, alacer in xrbem reuersus eli: neq; et scelestum portanti onus succurri illud se caput serre, quod pro capite eius quondam peroraverat. equitur apud Plutarchum: percussores cum fores clausas inuenissent,eas effregentiat:cumque Cicero non appareret,& ii,

qui intus erat, scire se,ubi esset, negassent, aiunt adolescentem quendam, Cicerone in bonis litteris & disciplinis educatum, Qvjncti fratris libertum, Philologum no- Hine, tribuno dixisse, lecticam per siluestres& opacas ambulationes ad mare de ferri. Tribunus igitur cum paucis comitiobus circum ambulationcs ad exitum ci currit: Herennius recta per easdem accurrit. quod ubi Cicero animaduerti seruos

lecticam ibi deponere iussit. Satis inquit Liuius, constat, seruos sortiter fideliteraque paratos fuisse ad dimicandum: ipsum deponi lecticam, & quietos pati, quod sors iniqua cogere iussisse. Appianus scribit, multos discurrisse quaerentes , num alicubi Cicero visus esset: cumque alij

276쪽

HISTORIA. a Vbeneuolentia & misericordia permoti, eum in alto esse dixissent, clientem Clodii acerrimi inimici Ciceronis Popillio I sna- . ti tribuno militum indicasse viam, qua te ctica deportabatur . eo illum irrupisse, de cum seruos longe plures, quam ipse secum habebat,ad dimicandum paratos vidisset, callide exclamasse, Tribuni, qui in extremo agmine sitiat, ingrediantur. tum seruos maiorem multitudinem exspectantes per territos fuisse. Cicero, ait Aufidius Bassus apud Senecam,paullum remoto velo, postquam armatos vidit, ego vero consisto, ait: accede veterane, &, si hoc saltem potes recte sacere, incide ceruicem. trementi,

deinde dubitantique,quid si ad me, inquit, primum venissetis' Brutidius Niger apud

eundem: Elapsus interim altera parte villae Cicero lectica per agros ferebatur. sed ut vidit appropinquare notum sibi militem Popillium nomine, methor defensum a se, Icetiore vultu aspexit. at ille, victoribus idipsum imputaturus, occupat facinuS, capti tque decisum, nihil in ultimo fine vitae facientis, quod alterutram i n partem posset notari, Antonio portat, oblitus se paulo ante dςfensum ab illo, Promineti, inquit Liuius.' ex lectica, presbentique immotam, R ceruicem,

277쪽

218 M. T. CICERONIs

ceruicem, caput praecisum est,nec satis si lidae crudelitati militum fuit, manus quoque, scripsisse aliquid in Antonium exprobrantes, praeciderunt. Plutarchus: Cicero mentum, ita ut consueuerat, tangens, in percussoribus oculos constanter fixit, squaloris plenus,&capillo demisso,maci quei ob solicitudines conscetiis, usque eo ut plurimi Herennio eum iugulante capita obnuberent. Occisus est praebens ceruicem extra lecticam cum annum iam LXIIII

ageret. Praecidit illi iussu Antonii caput &manus,quibus Philippicas scripserat. Vixit, ait Liuius, tres & LX. annos: ut, si vis abfuisset, ne immatura quidem mors videri possit. Eusebjus: Cicero in Formiano suo ab Herennio & Popillio occiditur L XIII I aetatis suae anno. Appianus: Occiso Cicerone quidam equis, alij nauigiis

incitatis properabant Antonio hunc nuntium perferre, eique in foro sedenti Lsnas caput,&manum eminus ostendit. quo ille maxime laetatus, tribunum militum coro nauit,& HS decies centena millia ei pro maximo praemio dedit, quod summum &infensissimum suum inimicum occidisset. Plutarchus: Cum membra Ciceronis Romam perlata essent, Antonius, qui tum fom

278쪽

HISTORIAE

te comitia habebant, iis visis exclamauit. Proscriptionem iam peractam ese: caput autem & manus pro rostris poni iussit, spectaculum horrendum Romanis, qui se non Ciceronis vultum,sed imaginem ani mi Antonii videre putabant. Dio lib. 7. Vbi Ciceronis caput allatum fuit, Antoni us, multis & grauibus probris illatis, illud pro rostris loco prae a j ijs conspicuo poni iussit, ut unde in ipsum verba faciens auditus fuerat, ibi caput eius cum manu de xtra, quae simul prscisa fuerat, conspiceretur. Fulula vero caput, antequam ause

retur, in manus sum sit, atque atrocibus verbis illudens & conspuens genibus suis imposuit, & linguam ex ore extractam acubus, quibus ad capitis ornatum utebatur, compunxit, additis multis iisque execrandis opprobriis. Liuius: Ita re- Iatum caput ad Antonium, iussuque eius inter duas manus in rostris positum, ubi ille consul,ubi saepe consularis, ubi eo ipso

anno duersus Antonium, quanta nulla unquam humana vox, cum admiratione eloquentiae auditus fuerat: vix attollentes lacrymis oculos homines intueri trucidata membra eius poterant. Cremutius Co

dus: Praecipue tamen soluit pectora om-R a nium

279쪽

nium in lacrymas gemitusque visa ad cataput eius deligata manus dextra,diuins eloquentiae ministra : ceterorumque caedes priuatos luctus excitauerunt. illa una communem. Mortem Ciceronis versibus et

gantissimis deplorauit Cornelius Seuerus: in quibus sunt qui sequuntur: Ab talis una dies aeui decus, ictas lutita

Conticuit Latia tristis facunda lingua, Unicasticitis quondam tutela, salusD Egregium semper patriae caput ille Senatus Vindex llefori legum tusin togaessi.

Publica vox eius aeternum obmutuit armis.

Informes vultus, s arsamg cruore nefando Canariem. sacraffi, manus, operumi ministra Tantorum pedibus ciuis proiectasuperbis Proculcauit ouans iec lubrica fata Deos hRespexit: nullo luet hoc e gntonins reuo. . Paterculus post narratam caedem M. Tvllij,inhςc verba erumpit: Nihil tamen egi Antoni, mercedem caelestissimi oris&clarissimi capitis abscisi numerando, auctoramentoq; funebri ad consei itoris quondam reip. tantique considis irritando necem. Raptiui tu M. Ciceroni lucem so licitam,&aetatem senilem, & vitam miseriorem te principe, quam sub te triumuiro mortem: famam vero gloriamque facto

280쪽

rum atque dictorum adeo non abstulisti,

ut auxeris. Viuit, vivetque per omnem saeculorum memoriam: dumque hoc vel so te, vel prouidentia, vel utcunque constitutatum rerum naturae corpus, quod ille paene

solus Romanorum animo vidit, ingenio complexus est, eloquentia illuminauit, manebit incolume, comitem arui sui laudem Ciceronis trahet: omnisque posteritas illius in te scripta mirabitur,tuum in eum factum execrabitur: citiusque in mundo genus hominum, quam huius nomen, cadet. Ciceronem hoc anno VII Idus

occisum esse, testimonio Tironis liberti scribit Tacitus in dialogo de Oratori b. intelligo autem Idus Decembris,quoniam Triumuiri inierunt V. K. Decembris, ut est in lapide Colotiano.Vixit igitur Cicero annos LXIII, menses XL dies V.siue annos LXIV, minus XXVI, diebus. Nunc ad extremum illud addam,qiuod

Desiderius Lignamineus Patauinus ante annos sedecim diuulgauit. Cum anno Christi M. D.XLIV. K. Decemb. Angelus Apu- .lus Minorita in Zacyntho insula Veneto rum, quς in mari Ionio Epiro adiace apud sacellum D. Mariae Gratiosis, non longe a littore maris, Coenobii fundamenta age

SEARCH

MENU NAVIGATION