M. Tullii Ciceronis historia, per consules descripta, & in annos 64. distincta,per Franc. Fabricium Marcoduranum. ..

발행: 1570년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 로마

61쪽

a M. T. CICERONI sret,in Asiam traiecisse consuli portas tota Asia clausit, Cicero pro Flacco. Anno se quente idem a C. Fimbria legato suo con sula ris interfectus est,Velleius li. 2.Liuius 82. Strabo I3.Hoc anno Censores in tabulis Capitolinis inuentutur, L. Marcius Philippus,M. Perperna. quorum Verrina te tia in lege Verris mentio sit ita; Qui de L. Marcio,M.Perperna Censoribus redemerit, eum socium ne ei admittito. de Maracio ite Cicero pro domo ait, L. Philippiis Censor auunculum situm praeterijt in re citando senatu: nihil enim poterat dicere,

quare rata non essent, quae erant acta in ea

Rep. in qua se illis ipsis temporibus cerysorem esse voluisset. Hi sunt superiores illi Censores,quib. Archia cu L.Lucullo quaestore fuisse in Asia,Cic.pro Archia aitLucullus enim hoc tepore qugstor in Asia permultos annos admirabili quada laude prouinciae praefuit ut Cic.in Luculli principio

scribit.Lucullu vero in Graecia fuisse ante, quam Sulla eo veniret, ex Plutarchi Sulla cognoscitur. Sulla quo q; ex Asia decedente,Lucullus ibi mansit, ut infra dicemus.

Proximo bienn m comprehenditur annuae

62쪽

QVa ratione M.Tullius hoc trienniuquo urbs fere sine armis fuit, traduxerit, ipse in Bruto his verbis exponit: Ego, inquit,hoc tepore omni nocteis& dies in omniu doctrinam meditatione versabar. era cum Stoico Diodoto:qui cu habitauisset apud me,meciiq;vixisse nuper est domi mes mortuus.1 quo cu in alijs rebus, tu studiosissime in Dialectica exercebar;

quae quasi cotracta & astricta eloqueti uia da est sine qua etia tu Brute, iudicauisti, te illam iusta eloquentia, q dialectica dilatata esse putant, cosequi no posse.hactenus Cic. qui huc Diodotii l.I.de Natura Deor. primo loco numerat inter eos philosophos, quib. institutus fuit. de eode in Lucullo ι Diodoto sid facia Stoico'que a puero audiui,qui mecu vivit tot annos,qui habitat apud me,que & admiror,& diligo.&ep.I6.LIS. D. Domi mescu Diodoto Stoico, homine, meo iudicio. eruditissimo, multu a puero fuit. eiusde meminit ep. .l. 9. Fa.de quo loco etsi Adriani Turnebi,&Petri Rami,pceptorii meoru, quos ut ipsoru dignitas poscit,honoris gratia nomino, sentetit aliquado nonihil discreparui: res

tamen

63쪽

-4 M T. CICERONI s

tamen ipsa ex vera huius nominis scriptura,qua Victorius Manutius,&Lambinus, viri doctissimi e vetustis libris ediderunt,

iam extra controuersiam est. De eodem Cicero Tuscul. s. Diodotus Stoicus caecus multos annos nostrae domi vixitas vero, quod credibile vix esset, clam in philosophia multo etiam magis assidue, quam

antea ver arctun& cum fidibus Pythagoreorum more uteretur; cumq; ei libri nota

dies & dies legeretur quibus in studiis oculis non egebat tum, quod sine oculis fieri posse vix videtur, Geometriae munus tuebatur, verbis praecipiens discentibus, unde,quo quamq, lineam ducerentibio tuus fuit Caesare & si bulo C O S S. anno ab V.C.D CXCIIII. Cornelius Tacitus in dialogo de Oratoribus ait, Ciceronem apud Philonem Academicum, apud Dio dotum Stoicum omnes philosophiae par tes paenitus hausisse. Addit Cicero in Bruto: Huic ego doctori,& eius artibus varia'

atque multis ita eram tamen deditus,utati exercitationibus oratoriis nullus dies vacuus esset.commentabar declamitans fe-pecum M. Pisone,& cum Pompeio,

aut cum aliquo quotidie: idq: faciebam multum etiam latin sed graece saepius: vet

64쪽

quod graeca oratio plura ornamenta suppeditans, consuetudinem similiter latine dicendi afferebat: vel quod a graecis sum mis doctoribus, nisi grsce dicerem,neque corrigi possem, neque doceri. Ciceronem

ad Praeturam usque grece declamasse, a

ctor est Suetonius de claris Rhetori b. Circa hoc tempus Cicero, cum Aratum iam Romanum hexametris versibus edidisset. in Xenophontis Oeconomico lusit,ut scribit Hieronymus in praefatione in Eusebri Chronica. Ipse Cicero secundo libro extremo de officijs ad filium viginti annos natum ita scribit; Has res commodissime Xenophon Socraticus persecutus est in eo libro, qui Oeconomicus inscribitur: que

nos fista sere aetate cum ess emus, qua es tu. nunc, e graeco in latinum couertimus. Di

uisit autem Cicero unum Xenophontis librum in tres,ut Seruius in primum Geor gicorum testatur. Quin etiam libros Platonis Cicero hoc genere tralatos edidit, inquit Fabius lib. io. ca. s. Timaei pars cum maximo bono studiosorum utriusque linguae exstat. Protagaram ab eo conuersum, fuisse, Hic ronymi, Prisciani & Donati testimoniis tantummodo scimus id tamen Cicerone potius cxtromo teriore aetatis

65쪽

quam hoc fecisse,putamus. Carbonis iri secundo Consulatu Quaestor fuit C. Verres Cic. Verrina tertia.Tum Sulla, pace cu Mithridate facta,Asiam in quadraginta quattuor regiones distribui auctore Cassiodoro. Cum aute Sulla omnes Asiae ciuitates pro portione in prouincias descripsis set vectigal quoq; ijs,quod aequaliter penderent,descripsit, Cic. pro Flacco, & epist. I lib.Lad matrem. Sed Sulla in Italiam reuocauit Resp. ait pro lege Manilia. - no urbis D CLXX, Ciceronis XXIIII COSS. fuerunt,

L. CORNELIUS SCIRIO

Horum Consulum meminit Cic. pro

Quinctio. ubi etiam C. Valerium Flaccu imperatore hoc anno in Gallia vita teriore fuisse ait. cuius Flacci mentionem Caesar li.I. de bello gallico facit. Scipionis Quaestore M. Pisonem, de quo paullo an. te, fuisse ex Verrina tertia cognoscitur. Hoc tempore tumultus ille pro recupera da Rep. ortus est,de quo Cic. in Bruto. NaSulla copositis transmarinis reb. in Italiam venit, & C. Norbanu proelio vicit, de q a diximus in cap. zo.lib.1. Orosij. Tum Cn.

66쪽

HISTORIA M

Pompeius adolescentulus priuatus exercitum dissicili Reip. tempore confecit, eique praefuit,&rem optime ductusuo gensit, Ct. in Maniliana, eodem pertinet illud in Philip.1.Pompeius ad L. Sullae maximuimperiit,victoremq; exercitu accessiti vide Plutarchum & alios.Sulla vero cum Scipione inter Cales & Theanum, cum alter nobilitatis florem,alter belli socios adlii huisset, de auctoritate senatus, de suffragiis populi, & de iure ciuitatis,legis inter se condiciones contulerunt, inquit Cic. Philippica. Ia. sed cum res conuenire non posset, & Sulla Scipionis castra oppugna

turus esse uniuersus exercitus consulis signa ad sullam transtulit. Scipio,cum interimi posset,dimissus est. haec Liuius lib. 81. Itaq; Scipio fluctibus Reip.expulsus Mascstiae postea in exilio vixi Cic.pro Sextio. Hoc anno Capitolium incensum fuit, cuia ius meminit Cic. in Catil. 3. & Dionvsius Halicarnasseus lib. . Tu lege Plutarchum in Sulla, & Augustinum cap. 24. lib. 2. de Ciuitate Dei. a Gno urbis DCLXXI, Ciceronis XXV COSS. fuerunt.

CN. PAPIRIUS CARBOTIT

C. MARIS C. L. Horum

67쪽

M. T. CICERONI s

i Oruri Consulum mentio est apud

Ciceronem contra I ullum. Hoc

anno,cum a Marianis urbs etiamnum te neretur,L. Damasippus praetor ex voluntate C. Marii Consulis, cum senatum con traxis se omnem, quae in urbe erat,nobilitatatem triacidauit,Liuius libr. 86. Tunc in

tersectus ruit C. Carbo Consulis frater, de quo Cicero epist. 21. libr. 9. Famil. Perijt tum quoque P. Antistius Cn. Pompeiis iacer de quo Cicero in Bruto.& Scaeuuiala pontifex maximus, quem Liuiu Sli. 8s. scribit in vestibulo aedis Vestae occisium suis e. Hinc Cicero libris. de Natura deor.

Temperantiar,prudentiaeq; specimen ante simulacrum Vestae poplifex max. est Scaruula trucidatus.meminit eiusdem lib. 3. de Orat. Tandem Sulla fuso Carbonis exercitu in urbem venit, eoque tempore esus immanis crudelitas in ciues exstitit, de qua Cicero lib. 2. de Officiis,&Oro sius lib)y.cap. 2I.Tum Cn. Pompeius in Siciliam cum imperio a Senatu missus Cambonem consulem captum interfecit, Liuius lib. 89. Plutarchus in Pompeio, &a

iij. de quo Cicero epist. 21. lib. 9. Famil. Hoc vero, qui Lilybaei a Pompeio nostro est interia Λ. improbior nemo, meo iudicio.

68쪽

HISTORIA. iudicio, fuit. atque ita Pompeius Siciliam

multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed celeritate consilii explica uit, Cicero in Maniliana. Eodem tempore L.Licinius Murena,pater eius, quem Cic. defendit, Sulla cum duab.legionib. in sia relictus, bellu Mithridaticu renouauit: de quo Appianus in Mithridatico.Mure navero Mithridate vehementissim ξ vigilantissimeq; vexatu, repressum magna ex parte, non oppressium reliquit, ut ait Cic. pro Murena. & addit, filium viro fortissi mo parenti suo magno adiumento in petariculis, solatio in laboribus, gratulationi in victoria fuisse. Lucullam autem quaesturae diuturnum tempus, Murena bellum in Ponto gerente, in Asis pace consumsisse, idem in Lucullo scribit. Extremo hoc an no Sulla effecit, ab Interrege ut Dictator diceretur,ait Cicero epist.18.lib. s. ad Attiquomodo id effecerit,copiose Appianus, re Plutarchus scribunt.Interrex fuit L. Valerius Flaccus. de quo Cicero Orat. I. contra Rullum: Omnium legum iniquissimam, dissimillimamq; legis esse arbitror eam,quam L. Flaccus Interrex de Sulla tuli ut omnia,quscunque ille fecisse essent rata. de eadem lege lib.I. de legib. Nihilo

69쪽

o M. T. CICERONI scredo magis illa iusta est, qua Interrex rio ster tulit,ut Dictator, quem vellet ciui Um, indicta causa impune posset occidere. Ita que Sulla Dictator, qui tum fine dubio habuit regalem potestatem, ut est in orati. de

harusp. resp. Omnes, quos oderat, morte

multabat, pro Ligario. De proscriptione Sullana Orosius noster cap. 21. lib. 1. Etsi autem Sulla Dictator post C. Marium &Cn. Papirium fui ut ait Cicero Orat. s. contra Rullum: Consules tamen creari pe misit. Gno urbis DCLXXIL Ciceronis XXVI COSS. fuerunt,

M. TVLLIUS DECVLA. CN.

CORNELIVS DOLABELLA.DE his consulib. Cicero orati. . contra Rullum, De quibus vendendis S. C. facta sunt M. Tullio, Cn. Cornelio

COSS. Sulla Dictator hoc tempore rebus nouis Rei p. statum confirmauit,ut est in epitoma Liviana 89. Recuperata Rep.&legibus atque iudiciis constitutis, Cicero ad causas&priuatas & publicas adire coepit, in Bruto. Itaq; his consulibus,vtGellius it.. U. cap.28. scribi M. Cicero causam priuatam pro Quinctio apud Aquilliu Gallu iudicem

70쪽

HISTORIA. ,rdicem dixit. Praeterea in Eusebii Chronita

co ita legitur, XXVIano aetatis Cic. Quinctium defendit. Idem cognoscitur ex ipsa causae expositione, quae talis est. Sex. N ius ante bieniti, Scipione & Norbano cos.cu P. Quinctius pridie K. Februarii in Calliam profectus esset, a P. Burrieno praetore possessionem bonorum Quincti), a quo sibi pecuniam deberi, & vadimonium de scrtum dicebat, ex edicto postulauit. minsus in possessionem Naeuius,cum bona absentis Quinctii dies XXX possedis et, ea

proscribi iussit. Tum Sex. Alphenus pro curator Quinctii auctionem impedire conatur, seque paratum esse iudicio ab sentem defendere profitetur. Naevius p O Rusat, ut Alphenus iudicatum solui satistadet. quod cum ille recusaret, eoque nΟ-mine tribunos appellasse conuenit, ut Idibus Septem. Quinctium si iti Alphenus promitteret. Venit Romam Quinctius ad

vadimonium. Nam ius annum & sex menta

ses, hoc est ab Idibus. Septem. Scipione& Norbano cos. usque ad Idus Martias huius anni, nihil petit. Tum demum in ius ventum ad P. Dolabellam praetorem. ibi Naeuius petijt, ut Quinctius iudicatum solui satis daret. quod cum is re D a cusa

SEARCH

MENU NAVIGATION