M. Tullii Ciceronis historia, per consules descripta, & in annos 64. distincta,per Franc. Fabricium Marcoduranum. ..

발행: 1570년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 로마

71쪽

ya M. T. CICERONI scusaret, Dolabella decreuit, ut Quinctius aut satisdaret, aut sponsionem faceret, Ni bona sua ex edicto possessa non essent. Sponsione facta,C. Aquillius Iudex datus eis apud quem Cicero colendit, Quinctii bona ex edicto a Naevio possessa non esse Vides igitur aperte Quinctis causam hoc anno a M.Tullio defensam esse post Idus

Margas .nam quod Cicero ait,rem iacui se in controuersijs biennium: Oratorum more elate dictum est. &si quis velit, calumnijs Naevii rem in bienniu ducta suis

se,hoc quidem certe omnes fateri necesse est,post Idus Sept. quae hoc anno,non quae Sulla & Metello cos.anno insequente fuerunt ut Corradus res nescio quas agens scripsit hanc causam actam esse. Quod vero &Corradus opinatur, & non nemo anfirmat, Quinctium defensum post Dicta torem Syllam, eo quod Cicero dicat, Emisti bona Sex. Alpheni L. Sulla Dictatore

vendente; leue a amodum est. cur enim in

iudicio priuato hoc eloqui ausus nostic sellaui quis p stabit,ab Oratoribus omnia dicta,vel eo modo acta fuisse, quo p stea scripta sunt & editat Sulla dictatore Cicero iterum se Moloni,

qui legatus ad senatum de Rhodiorumi praemiis

72쪽

HISTORIA. v

praemiis venerat, opera dedisse, ait in Bruto. Hoc quoque tempore Cn. Pompeius, bello in Africa maximo confecto, victo rem exercitum deportauit, ut ait Cicero pro lege Manilia. intelligit autem bellum gestum cum Domitio,& Hieria Numidiae rege. quo de Orosius lib. I. cap. 2I. atque ex Africa Pompeius adhuc eques triumphauit. Miror autem Eutropium scribere Pompeium tunc quartum & vigesimum annum egisse, cum M. Tullii aequalis fuerit, ut ex Ciceronis Bruto & Velleio notueti,&nos supra admonuimus. Eodetem pore L. Sulla Murenam ex Asia reuocauit, ut ait Cic. in Maniliana. Murena reuersus amplissime atq; honestissime ex praetura triumphaui in oratipro Murena. nno urbis DCL XXIII, Ciceronis XXVII COSS. fuerunt,

L. CORNELIUS SULLA FELIX II. CAECILIUS MET ELLVS PIUS.

Horum Consulum meminit Cicero

Verrina tertia,& Gellius lib.II. cap. 28 .ubi scribit, Ciceronem his consulibus Sex.Roscium parricidii reum defendisse.

73쪽

M. T. CICERONIS

& addit, Fenestellae errorem notatum fuisse a Pediano, quod scripsisset Cicero nem sexto & vigesimo aetatis anno pro Sex. Roscio dixisse. quem Fenestellae e rorem Corradum, aliosque viros doctos

potitis amplecti, quam Asconi j & Gellij

auctoritatem sequi, equidem miror: cum praesertim Quinctilianus libr. Iz. cap. 6. scribat, Ciceronem sex & X X annos na tum pro Sex. Roscio dixisse .cos vero ante III Nonas Ianuarii huius anni natus non fuit. Egit tamen, opinor, hanc, causam in principio anni. Nam, ut ex oratione ipsa intelligitur, in lege de proscriptione erat, ut anno superiore d K. Iunias proscrip tiones venditionesque fierent: Roscius autem pater aliquot post memses Romae occisis est: eaque res quatriduo ad Chrysogonum in castra Sullae Volaterras quod

oppidum obsessum Sulla in deditionem accepit,Liuius li. 89. delata est. Bona Ros.cij tanquam proscripti, ideoq; occisi, ut Plutarchus tradit, Sulla hastie subsecit, &Chrysogonus eius libertus duo b. millib.

DUmmum emit, .cum iam proscriptionis metio nulla fieret, cum etia, qui antea mettierant, redirent, ac iam defunctos sese pe' riculis arbitraretur. Sed cum filius idemq;here S

74쪽

HISTORIA. Πheres Roscii bona patris ita vendita esse aegre ferret, eaq; sexagies esse demonstrataret; Sulla coargui se grauiter tulit,& Roscii fili j nomen opera Chrysogoni de parricidio deserendum curauit. Cum Roscii pa trociniu ob Sullae metu nemo susciperet, adolescens ab omni b. desertus ad Cic. confugit: quem amici quoq; ad reum defende dum cohortabatur,cum aliud splendidius aut praeclarius gloriae initium habere non posset. Cic. igitur adolescens contra L. Sullae dominantis opis Sex. Roscium Ameri num defendit, lib. r. de Ostic ijs. Desensio' nis capita tria sunt: in primo parricidi j critamen falso obiectum fuisset oscio, multis

argumetis conuincit: secundum est: de stu

dacia duorum Rosci orti, Capitonis & Magni,in quos crimen ita confert,Vt eos mul tis suspicionib. arguat: tertiu est de Chrysogoni potentia, quam inuidiose insectatatur. Victor in causa, magna in admiratio ne fuit, ut Plutarhus ait: ipse vero in Bruto sic scribit, Itaque prima causa publica pro Sex. Roscio dicta tantii commendationis habuit,ut non vlla esset, quae no nostro di gna patrocinio videretur. Roscio contra Chrysogonum defenso Ciceronem Athenas secessisse, atque inde poli triennium

75쪽

1ε M. T. CICERONIS Romam reuertisse, in Eusebij Chronico scriptum est.vnde illud Caleni apud Dio

nem lib. 6.manasse videtur,vitas ρ τρία - ἀθήναις ἔτη κατοιτρίψας: quibus verbis signi fica ivl.Tullium eloquentiae gratia trien nium Athenis vixisse.& certe si Roscio defenso statim in Graeciam profectus esset, quod Plutarchus quoque putauit, triennium ibi vixisset. Iam vero, cum secus ipse in Bruto scribat, nos etiam haec temporibus aliter diuidemus. Mitylenas hoc tempore in Asia expugnatas fuisse in Liviana epitoma libr. 89 scriptum est. expugnauit eas Μ.Thermus: in qua exeugnatione Iulius Caesar,auctore Suetonio,corona ciuica donatus est. Atque ita urbs &natura,&situ,& descriptione aedificiorum & pulchritudine inprimis nobilis, belli lege ac victoriae iure populi Rom. facta est, Cicero oratia contra Rula

tum.

nno urbis DCLXXIIIL Ciceronis XXVIII COSS. fuerunt,

76쪽

HISTORIAE FIΗOs Consules in hunc annum Sulla

contra volutatem populi,qui ipsum creabat, renuntiandos curauit, & Dictatura se abdicauit,Appianus lib. I. Orosiusti. F. cap.22.Ap. Claudius P. Clodii inimici Ciceronis pater fuit. unde in orat. de harusp. resp. P. Servilius collega patris eius nominatur. Hoc tempore Cic.ante quam in Grseia profectus fuit Arretinae mulieris libertatem contra Cottam hominem di sertissimum defendit, Sulla adhuc vivo, ut ait pro Caecina. Erat eo tempore in Cicerone flamma gracilitas & infirmitas co poris, procerum & tenue collum: qui habitus, & quae figura non procul abesse pu tatur a vitae periculo,si accedit labor, & la

terum magna contentio.eoq; magis,Vt ipse in Bruto scribi hoc eos,quibus erat carus, commouebat, quod omnia sine remisitone,sine varietate,vi silmma vocis,&totius corporis contentione dicebati ita

que cum eum & amici & medici hortarentur, ut causat agere desisteret, ipse autem quodvis periculum adire, quima sperata dicendi gloria discedere, mallet: censeret tamen remission ς & moderatione vocis, di commutato genere dicendi se& periculum vitare posse,& temperatius dicere;

77쪽

18 M T. CICERONI sui consuetudinem dicendi mutaret, eam sibi causam in Graeciam proficiscedi sitis se ait in Bruto. itaq; cum esset bienniti ver satus in causis, Roma est profectus huius anni aestate,ut ex sequetibus cognoscetur- Cum venisset Athenas, sex mense is cum Antiocho veteris Academiae nobilissimo& prudentissimo philosopho fuit; studi

que philosophiae nunquam intermissam, primaq; adolescentia cultam, &sempePauctum,hoc rursus summo auctore & do ctore renouauit, ut ipse in Bruto testatur

ideoque libr. I. de Natura deor. Antiochii inter eos philosophos numerat, a quibus institutus fuit, de eodem lib. i. de legibus: Vir iste fuit prudens,& acutus,& in suo genere perfectus mihique ut scis familiaris. Plutarchus quoq; in Cicerone a nobis co uerso ita stribit ; Cu Athenas venisset, An tiocho Ascalonitae operam deditreiusque

copia quidem & lepore dicendi delectatabatur: sed quae ab ipso in philosophiano

Uabantur, ea minime probabat. iam enim Antiochus a noua Academia defecerat.&relicta Carneadis secta, commutatoque instituto. vel euidentia & sensibus vitactus,vel, ut nonnulli aiunt, ambitione

contentione cum Philonis & Clitomachi disci-

78쪽

discipulis adductus, Stoicorum decreta fere destndebat. Antiochus igitur,ut Cicero in Lucullo testa tur, appellabatur quidem Academicus, sed erat, si perpauca mutauisset, germanissimus Stoicus. Didice rata pud Philone tamdiu, ut costaret diu tius didicisse neminem:& scripserat de cademica secta acutissime eamque non a crius accusauit in senectute, quam antea defensitauerat. Plura in Lucullo Cicero nis, & Plut rchi. Athenis Cic. Epicureos, quoque Phaedrum, & Zenonem frequenter cum Attico audiuit, ut ait li. a. de finiba Heminit Tuscul. 3. & Acad. I. Hic annus XX est post M. Antoni j & A. Postumi l co sulatum: ad quem Lucullorum aedilitas a Plinio li. 8.ca. 7. refertur. eam Vero magnificentissima fuisse, Cic. li. r. de officiis scribit. Hac ego coniectura ductus,L. Luculli magistratus, quos Cic. initio Luculli receia set, ita constituo,ut hoc anno aedilis, Bruto& Mam ei co cos. praetor fuerit,sequetiAfricam obtinuerit, atq; inde Octauio & Cotta cos . ad costulatus petitionem redierit. εAnno urbis DCLXXV, Ciceronis XXIX COSS. fuerunt,

N.AIMILIUS LEPIDVS. Q LV- TATIUS CATULUS . His

79쪽

M M. T. CICERONI sΗIs consulibus Sulla in agro Cumano

mortuus, ac Romam perlatus cum magna pompa in campo Martio sepultus est. quod praeter ceteros Appianus libr.I. copiose narrat. Primus autem e patriciis

Corneliis Sulla igni voluit cremari, lib. 2. de legibus. Post Sullae mortem dissensio inter Cosiues orta est, cum Lepidus Sullae

acta rescindere tentare dc Catulus ei resistereti vide Orosium nostrum lib. s. cap.

a 2. Hinc Cicero in Catil. 3. Dissensit M. Lepidus a clarissimo & sortissimo viro Catulo.attulit non tam ipsius interitus

Reipub.lui'um,quam ceterorum. Vbi vero Μ.Tullio de Sullae morte Athenas alla tum est,ut Plutarchus stribit, cum iam corpus eius exercitationib. confirmatum meliore habitu esse coepisset, & vox ita consormata esse ut cum auditu suauis ac plena, tum ad corporis constitutionem moderate accommodata esset, motus & pr

cibus litterisq; amicorum,quae Roma frequentes ad ipsum asserebantur, & collo latione Antiochi, ut Rempub. caposieret; dicendi vim ceu instrumentum rursu Qxcoluit, ciuilemque facultatem excitauit.

Itaque primum,ut ipse in Bruto scribit,

thenis apud Demetrium Syrum, Veterem ec

80쪽

HISTORIAE M&non ignobilem dicendi magistrum studiose exercebatur. post totam Asiam peragrauit cum summis oratoribus, quibus cum exercebatur ipsis lubentibus i quoruerat princeps Menippus Stratonicensis, quem Plutarchus Menippum Carem nominat, Cic. eum tota Asia illis teporib. dia sertissimu fuisse iudicatiunde Strabo li.I κἀντια θα δ' ἀν' ἀξιολογος γεγιν ται ρήτωρ

ἀσίαν ρητουων, ον ηκροάσατο, κικhων, πιν ἔν τινι γραφη αυτου, συγκρινων ξενοκλει, ητοῖς κατ' ἐκεινον ἀκμάζουσι. id est, Fuit ibi patrum nostrorum memoria nobilis magister dicendi Menippus cognomento Calocas e quem Cicero ex Asiaticis oratoribus,quos audiui maxime laudat, ut est in quodam ipsius libro:ubi eum cum Xen cle, atq; illius aetatis oratoribus comparat. De Xenocle Adramytteno,cui Cic.quoq; operam dedit,idem Strabo li.I3. Erat cum Cicerone tum etiam Aeschylus Cnidius, assiduissim E autem Dionysius Magnes. quibus non contentus,Rhodum veni seque ad eundem, quem Romae audiuerat, Nolonem applicauit, cum actorem in veris causiis, scriptoremq; praestantem,tum

SEARCH

MENU NAVIGATION