Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1732년

분량: 681페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

41 o Annales

quem Simonem illum Comitissae de Collaretone filium , de quo saepius loquuti sumus, & nos inserius sermonem instituentus , iudicarim &sratre Raynerio ordinis Minorum , magistro Palmerio , & aliis . Eidem etiam Monasterio amplum dedit privilegium x. Kalendas Augusti . minnationes quarumdam villarum, multarumque possessionum iactas hospitali sanisti Francisci Pragensis, intuitu , & ad preces sororis Agnetis , per Primistatim Marchionem Moraviae ejus fratrem, &Constantiam Reginam ejus matrem , validas esse voluit xv. Kalendas Iunii. Privilegium dedit Monialibus omnium Sanctorum in ripa Arni, atque aliud exemptionis , nec non Templum omnium Saninoruni concessum eisdem per Uitalem Archiepiscopum Pisanum, Sardiniae Primatem, ratum habuit κ. Kalendas Augusti. Eadem privilegii gratia eodem die affecit Moniales sancti Laurentii inter vineas Urbe vetanas , jam ante exemptionem donatas a Raynerio Episcopo Urbis veteris. Monasterium Pragense , atque hospitale sancti Francisci, quod κv. Kalendas Augusti praedicto Monasterio an nexuit , cum omnibus pertinentiis, in ius & proprietatem beati Petri, & sub ApostolicaeSed is gratia suscepit,multisque honestavit privilegiis VIII. Κalendas Augusti. Privilegiis affecit sub mense Augusti Monasterium san- Mariae in campo Martio Veronense , confirmans etiam privilegium datum a Iacobo Episcopo Veronae , nec non Monasterium sanctae Mariae& sanisti Georgii Esculanum, inserens gratias saetas a Marcellino Episcopo Esculano eisdem Monialibus. XXXVIII. Dedit ad Episcopum Bosnensem,&ordinis Praedicatorum, ac Minorum Praesed os strigonienses, litteras datas vir. Iunii, quibus inhibet, ne in commissa eisdem ab Episcopo Cardinali Praenestino, tune Apostolicae Sedis Legato, denunciatione sententiarum suarum, quam in Andream Regem Hungariae duxerat promulgandas , absque speciali suo mandato procederent; ex quo deduxerim, & Andream canonizationi suae

filiae Elisabethae super vixisse , & Minores sub eodem Rege jam Strigonii

aedes accepisse . Concessit universiis Minoritis , ne possent conveniri per ullas litteras non facientes de his mentionem . Datae vii. Kalendas Martii incipiunt, Cum per ejus. Concessit eisdem v. Kalendas Martii litteris incipientibus; Iuieti vestrae, ne commissiones ullas causarum tenerentur accipere, quaeae hoc indulto non facerent mentionem. Confirmavit etiam P. Idus Martii litteras a se concessas anno tr. Pontificatus incipientes : Nos Glendenter, quibus indulsit Minoribus habere Oratoria, cum altari viatico celebrare , atque alia id generis , reservato tamen Paroeliis jure parochiali. Aliud dedit diploma xii I. Kalendas Iunii incipiens : mo vos in ciriso ad universos Abbates &Conventus ordinis Ci-

stercientis , ne amplius recipere auderent quempiam ex Fratribus Mia

ribus , nisi prius petita & obtenta licentia ejusdem Ordinis Ministrorum. Alias tamdem litteras incipientes, Cum qui recipis Prophetam deditui 11. Kalendas Iulii ad universos Ecclesiarum Praelatos, ut caritative

recipiant Minores, quos eisdem commendat.

422쪽

Minorum. 6 II

SUPPLEMENTUM P. ANTONII MELISSANI DE MACRO.

,, I. Ecuperationi Terrae sanctae plurimum studens Romanus , &,, supremus Pontifex Gregorius huic negotio gravissino om- ,, nem diligentiam adhibebat: quamobrem non tantum ob id Archiepi-

,, scopo Rheniensi in Gallia scripsit: Eamus ad PESUM e. iv. Kalen- ,, das Iulii, sed Belae Hungaria Regi, Sc sanctae Elisabethae Fratri pariter

is apostolicas Iitteras . Sicut pro cerco oec. XVII. Kaletidas Ianuarii dire- ,, xit. Fridericuna etiam Imperatorem pro Cruce signatis , dato diplo- , , mate Excellentiam tuam ,e. Kalendis Aprilis admonuit, & alio: Ee,, cetu regno oec. Kalendis Martii ad expeditionem Hierosolymitanam, , maxime adhortatus est; nec desiit ad Crucesignatos , & fratres militiae ,, Christi , super eadem re solemnes epistolas ; Ne cerea oee. xl l . Kalen- , , das Martii destinare . Tamdem pro Monasterio Sanet inronialium Cla- ,, rissarum Montis Lucis Perusini indulgentias ; dato Brevi. Si quibus,, cte. Kalendis Septembris benigne concessit.,, II. Inter haec Ardutius Vercellentis , quem Haroldus commemo- ,, rat, Senogalliae moritur, &ejus vitam Guillelmus Baldas sanus Theo- logus eximius descripsit , ac etiam Illustrissimus pater Britius, a quo 1e,, quentia mutuati sumus .

,, III. Arditius, seu ut alii malunt, Arditionus , Patritius Legnani, , Uercellensis dioecesis oppidi, ex nobilissima Coti radi stirpe oriundus,

, , cum Romam progrederetur, quo prosecturum ad Apostolorum limi- na visitanda solemni se voto obstrinxerat, per Umbriam iter saciens, o geminos divi Francisci discipulos, Matthaeum scilicet ,& M1rtinum ob- ,, vios habuit, ex quorum vultibus prosilientem lucem, & suos oculosis perstringentem cum sitistinere non posset, semivivus ad terram conci- , , dit . Interim in extasim raptus, D. Franciscum videre visus est pro se ,, exorantem, Christumque illi respondentem , ejus orationibus novum, , sibi servum accessisse. IIoc extatico raptu admirati Patres illi, propius,, accesserunt : cumque Arditium , caligantibus oculis , nil aspicientem, , consipexissent, eum, veluti alterum Paulum, ad Seraphicum hunc , , Ananiam ad manus traxerunt: qui cum Arditium benigne suscepisset, , , postque salutationes, coelestes illi benedictiones precatus esset, cum ,, iis verbis alloquutus dicitur. Ne mireris frater, quod exteriorem ,, tibi lucem Christus ademerit,interiorem maximo 'nore restituturus . ,, Tempus est , ut visum recipias , & Spiritu semcto replearis , in cujus, , nomine tibi praecipio ut videas, sub haec verba , mirum i Arditius,, non exteriori tantum lumine, sed spirituali etiam luce superfusus, ,, cum linceis oculis mundi vanitates rimatus esset, nihilque in eis stabi- ,, le , nihilque firmum invenisset, earum, suique contemptor evangeli- ,, cam paupertatem , quam factis profitebatur , verbis etiam palam prae- ,, dicare coepit tanto quidem spiritu , & servore, ut eius doctrina non in is secularibus academiis acquisita, sed coelitus infusa facillime dignosce- , , retur. Hic interFrancisti familiares adoptatus,ab eodem Picaenae Provin--,, ciae regimini praesectus suit, in qua quatuor , & viginti Conventibus,, aedificatis, ordinem mirum in modum auxit, salutaribus monitis, R in- ,, culpatae vitae exemplo ceteris religiose vivendi normam praebuit.Tam- ,, dem meritis clarus migravit ad Dominum an . MCC XXXV. die X m. No- ,, umbris,VI. ab ejus ad Christum convertioue. HaecBritius supraeitatus.

DIplomata pro

Terrae te euperatione . Indicia. exorir.

ati. s.

Converi t. vester Saulus .

423쪽

Celabrasitvrco mitia generalia.

1 2 Annales

ARGUMENTUM.

Denuo creatur Elias Miniser Generalis, sed non e tumultu. Praeditatores oe Minores prosi ni haereticos Paterinos ct Bagaros . Florent Rogerius de Marchia, Ο Ambrosiur is Massi viri jancti multis miraeuiat multi item mirabiliter ad religionem zocantur . Plerisque in locir noras sedes acquirunt Minores ; sed laudatur Willelmus Minorita Papa Poenitentiarius consitatus Crucis Commissarius in Gallia . I. Ta Oc anno convocavit ad synodum generalem Primicerius Ioan

L 1 nes Parens praecipuos ordinis Patres. Frater Elias sui genii &sactionis viros quoscumque admonuit celebrandorumComitiorum;quibus ut interessent pro sua in eum benevolentia , rogavit. Illi, quibus licuit, ex omni parte confluxerunt, sui amici causim acturi. Conclave ingressis senioribus in profesto Pentecostes , quod incidit in xvii. Maii, supervenere fautores fratris Eliae irrumpentes in consessum, & tumultuaria voce Eliam Generalem acclamantes , quem sui ordinis caput sanetus Francisicus constituit, cui moriens Religionem gubernandam commisiit, cujus propterea abrogationem injustam, & restitutionem necessariam contendebant, neque pluribus ambagibus usi hominem arripiunt,&Generalis loco constituunt. Videns illorum temeritatem Ioannes Parens tenere flevit,dolens vehementer, adeo potenter & cito in Ordine invaluisse dominandi appetitum ,& discissam in partes Religionem, ut in tantam prorumpendum fuerit ita saniam. Atque ut facilius tempestas cessaret, prodiit in aulae medium , ubi habitum exuens, seminudus coram omnibus veniam male administrati regiminis petiit; deinde cum lacrymis &summa humilitate Generalatui renunciavit, cui se omnino dicebat imparem & indignum . His dictis nihil volens circa reassumendum , aut protrahendum

ossicium audire, continuo exivit. Ita rem totam narrant Marianus, Ber nardus a Bella,& Chronica antiqua;licet Marcus ante irruptionem in conclave dicat, Ioannem Parentem ossicio sponte cessisse , sed prioribus, tamquam vetuitioribus & fidelioribus,potius credendum judicarim . Facilius

Lliae sectatores ceteros Ordinis Patres in suas traxerunt partes, ad quas oportuit vel vi,vel prece tamdem accedere; Elia tamen apparenter cunctis, quae fiebant resistente. Hinc magna orta est inter ceteros Fratres disesensio,quibusdam pugnantibus pro Ioanne Parente,pluribus Eliam acclamantibus . Non proeul aberat Pontifex , quem utraque secta , destinatis nunciis, de peractis monendum curavit; ted prius pervenerunt Eliani, qui Ioannem Parentem seonte ossicium abdicasse, atque in ejus locum Eliam ultro renitentem electum communibus suffragiis dixerunt. Addiderunt pro cautela, verum esse, quosdam desiderare, ut restituatur in pristinum gradum praedictus Parens, eos vero paucos, & novitatum amatores; at Eliam omnes gravioris, solidiorisque regiminis zelatores summis votis percupere , atque tunc Vel maxime , quando compererunt per Pontificis correptionem , & privationem ossicii, ante aliquot annos humiliorem & persectiorem evasisse. Credens his Gregorius , nec non recordatus contritionis & poenitentiae, quam ostendit Elias deturbatus a sede peraumdem Pontificem , propter quam postea doluit, eum ab

Ossicio removi sic, gavisius est , oblatam sibi suis e oecasionem hominem restituendi ad dignitatem, quam poenitebat, ut diximus, praeripui se

424쪽

se . Quare, remissis placide nunciis, confirmavit Eliam in Officio, consolatusque est eos , qui Ioannis Parentis partes agebant. II. Nihil minus Parens cogitabat, quam de politum onus re assumere; quare manens in sua humilitate, & in bono per sieverans proposito, transivit in Corsicam, Ligustici maris insulam, a Sardinia sexaginta stadiis distantem. Antea non penetrasse illuc nostram Religionem notant Chronica antiqua Se Marianus; sed Gonet aga a sanisho Francisco illuc missum hunc ipsum Parentem scribit. Fortassis , dum in prima transfretatione nihil

pro secit, nunc denuo regreditur, fruetum incultarum sitiens animarum, multos ibidem haereticos convertisse, uxoratos , & concubinarios Sacer dotes ad castitatem & pudicitiam reduxisse , gentem efferam ad rationis tramitem revocasse, eadem asserunt Chronica , Κ Marianus. Sed &ah nosequenti Pontifex Gregorius, audita di Glutione Cleri, missis diplomate, quod habetur in ejus regesto , ordinavit ut revocaretur ad Ecclesiasticam disciplinam. In vicinam insulam Sardiniae , ita dii tam a Sardo Herculis filio, sub hoc tempore e Corsica transfretasse aliquos puto ex hujus Parentis praecepto, licet Gonraga dieat, credi ab accolis illuc navigasse , superstite semcto Francisco. Sed prius habuit Minoritas , eorumque Domicilia Corsica quam Sardinia: ego fateor, nihil certi me adhuc comperisse; neque enim ulla sunt Sardorum monumenta, quae consulamus. Solutis autem Comitiis, Elias zelum praeserens reformandi Sodalitii, missit per universias Provincias visitatores , quibus praecepit ut mores restitue rent, rigorose visitarent, corrigerentque abusus , tam in capite, quam

in membris. Licebat tunc Ministro Generali quoscumque ex inferioribus, seu Provincialibus Ministris sua absoluta auctoritate ab Ossicio dimovere, alium quemcumque subrogare , & limiliter eisdem Ministris, ae Custodibus fas erat eadem uti dominandi potestate circa Guardianos . III. Sub hoc anno scribit Matthaeus Paris, invaluisse haereticam pravitatem illorum , qui vulgariter dicebantur Paterini &Bugares, in partibus Transalpinis , adeo quod fidei puritatem in finibus Franciae & Flandriae ausi sint perturbando violare . Sed diligenti ministerio, &indefessa praedicatione Minorum & Praedicatorum , Theologorumque , praecipue fratris Roberti de Ordine Praedicatorum qui cognomento Bugre dicebatur, quia ab illa conversus, habitum suscepit Pra dicatotis qui malleus haereticorum dicebatur , confusa est eorum superstitio , & error deprehensius . Quam plures autem ex utroque sexu ad fidem converti resutantes, secit incendio conflagrari, ita quod infra duos , vel tres menses circiter quinquaginta secit incendi, vel vivos sepeliri. Idem etiam codem anno scribit,sa tam praedicationem solemnem tam in Anglia, quam Francia a Fratribus Praedicatoribus & Minoribus, & aliis famosis Clericis , Theologis , & Religiosis , per authenticum Domini Papae, cruce se signaturis plenam concedentibus peccatorum indulgentiam, de quibus consessi vere suerint poenitentes. Magi Civitates , castella , & pagos peragrantes , & in temporalibus multa remedia promittentes, scilicet dehisiuris contra Judaeos ne amplius exigerentur, & protectionem Domini Papae in redditibus , Sc rebus impignoratis pro viaticis suis omnibus cruce signatis, in sinitum populum ad votum peregrinationis accinxerunt .

IU. Obiit sub hoc ipsis tempore Fr. Rogerius sive Rugerius de Mar

chia, quem sit pra monuimus consudisse Marianum cum Rigerio Mutiano. Diversos autem esse vel ex cognomento locorum planum est , nam

Ioannes Paren transit In Coiit

tores a Parra oun.

Praedreatores N

cem a Anno I 21 . n. s.

llea sus Roger Ius de Marchia.

425쪽

Flata operM mirabilia . Beatus Ambro Lux de Malia .

Mutia inter I ii subres in Lombardia Transipadana ingens rivus est, MNutianum Oppidum rivo vicinum, non obscurum; Marchia Piceni regio est a Mutia longe distans; Rigerius sub Innocentio IV. diem clausit extremum, Rogerius vitae terminum posuit siub Gregorio, atque ita separatim de utroque scribit Petrus Rodulphus. De Rogerio agunt Philippus Ferrarius in catalogo San 'orum Italiae, & in Topographia Martyrologii , Ioannes Baptista Posis evinus inter sanctos Ecclesiae Tu-dertinae , Ioannes Molanus in additionibus ad Martyrologium Usuardi, sed omnibus abundantius Bernardus de Bessa sancti Bonaventurae socius ex quo haec praecipua delibamus . Sub ipsb institutore Franei seo ordinem ingressus est , quo magistro , tam perfecte spiritum induit paupertatis , ut nihil prorsus admitteret praeter habitum & se moralia. Spiritu prophetico multa clare praedixit, praeclaras quasque assecutus virtutes, propter quas statim ab obitu non dubitavit Pontifex, eum vere sam tum proclamare, & concedere, ut in Civitate Τudertina , ubi requiestit , ejus festum celebraretur . Non indixit ejus cultum ritu λlemni, neque publico dato, uti ego iudicaverim, diplomate, cujus nullum reperi in Pontificio regesto vestigium, quod in causa fuit, ut paulatim negligeretur, donec nostris prope temporibus Angelus Caenius Tudertinus Episcopus illum renovavit, non coepit, ut habet Ferrarius; jam enim celebrabatur ejus memoria sub dicti Bernardi tempore , & sane non nisi ex antiquis tabulis , Ioannes Molanus ita addidit ad Martyrologium

Usuardi : Turini Iosiae sancti Rogerii Confessoris ordinis Minorum;

eujus memoria ibidem eelebratur consensu Gregoriι IX. Discrepant circa diem mortis Ferrarius & Molanus , ille sub v. Martii, hic sub v. reponit Januarii. U. Miracula haec fecisse refert Bessa. Mulier quaedam paralysii dissoluta sub ejus morte ad tumulum perlata, brevi oratione misericordiam a Deo per merita sui servi Rogerii deprecata, in conspectu Fratris Conservi, sincti Uiri socii, aliorumque plurimorum virorum, repente evasit incolumis. Eodem die mulier altera, Sancia nomine, retortis pedibus clauda, aliisque membris deformata, vigilias ad tumulum sancti Uiri protrahens , persectam consecuta est salutem . Tellatus est Fr. Simeon Narniensis praestito juramento, se , aliisque praesentibus, puerum a nativitate claudum sanum repente ad eumdem tumulum exiliis se. Valentinus puer sinistri oeuli visum , Maria de castro Megii phrenetica passione invari as mutata figuras, vestes disicerpens, aliquando latrans ut canis, alias ut bos mugiens , integri evasit judicii. Sabina de Forgniola uxor Petri Bonflii annos duos gravissima infirmitate laborans, atque in inaniam collapsa, pristinae restituta est integritati. Terraeellus Tudertinus offensam habens oculorum albuginem , nihilque videns, ad tumulum sancti Viri constituta , per ejus merita desideratum coeli lumen aspexit. Cum hoc Rogerio in eodem Tuderti Templo requiescit beatus Petrus de Galliculo , de quo non plene constat, quando diem suum obierit. VI. Non longe autem ab obitu Rogerii decessiit beatus Ambrosiius de Massa , dum utrumque sub eodem tempore reponit Marianus : vir fuit vitae probitate , & lectissimis moribus conspicuus, ab insantia viam simplicitatis ingrediens , a vitiis quibus generatim scatet mundus , animum suum conservare Catagebat, qui in primo pubertatis flore, litterarum studiis diligenter incumbens, adolescentiae initia Domino consecravit.

In Civitate itaque Messana habitum beati Brancisci humiliter suscepit,

atque

426쪽

Μinorum. 613

atque omnes facultates suas pauperibus erogavit, sic in seme, & sti, in frigore, dc nuditate, asperam vitam duxit: nudati sique pedibus ineedens huc illue praedicando verbum Dei, obtulit se Domino saerificium medullatum . In oratione frequens , statum conscientiae suae plerumque fletibus irrigabat; pane & aqua contentus, concupiscentiae carnalis incendia superabat: Fratribus &secularibus humanitatis cujusque obsequium studiosius nil nistrabat: in illatis sibi molestiis patiens, sit sorte verbo vel facto alicui intulisset injuriam , mox chorda cervici appensa veniam suppliciter petebat. In his beatus Ambrosius perseveravit ad annos quindecim, donec praesentiens mortis siuae tempus , ad Urbem veterem se contulit, ubi Fratri Tobiae fido socio diem & horam sui transitus inter Nonam & Uesperas praedixit. Nocte autem, quae transitus diem praecessit, stib hora matutina exhilarato vultu, angelico delectatus aspectu , praenunciavit cujusdam amici sui mortem , seque mox sequu

turum.

VII. Ante ac post mortem miraculis claruit; nam in eadem Civitate puellam a carbunculo molesto nimis liberavit, facto crucis signo, cujus perpetua impressa carni remansiit effigies. Ibidem altera coram eo constituta quatuor annis a daemone vexata, & in suriam acta , ita ut aquatuor hominibus non posset detineri, ad ejus imperium perfecte est liberata . Post mortem vero tot mirabilia per eum operatus est Dominus, ut Senatus, Populusque Urbe vetanus apud Pontificem egerint de Viro tancto canonizando. Dedit ille litteras sequentes ad Episcopos Urbe vetanum, Suanensem , & Priorem sancti Joannis de Platea Urbe vetanum ordinis sancti Augustini ; quas ex Vaticano regesto sub anno XIV. n. i. transcripsimus, quae per omnia serme eaedem sunt cum iis, quas beati Benevenuti miraculis examinandis dedisse , diximus superius.

GREGORIUS &e. Urbeleiano O Moens Episcopis, Priori sanni Ioannis de Platea Urametani ordinis sancti Augustini. D Usapientia, qui Melesiam suam instabilibus renovat sacramentis,

ut virtutis suae potentiam mirabiliter manisset, σsalutis nostraeeasam misericorditer operetur, Meles suos, quos coronas in egos,frequenter etiam honorat in terris, ad eorum memoriam gna faciens O prodigia, per quae pratitar eonfundu r Boetica, ct fides catholica confirmatur. Nos ergo quas possumus, Patris aeterni Filio gratiarum referimus actiones, quod in diebus no is ad honorem O gloriam sui nominis, ut devotionis enum multiplicet ejus sanguine pretioso redemptis , in sat Ana, O mirabilia potenter immutat, faciens illor coruscare miraculis, qui dem catholicam, eo de , ore, O opere tenuerint. Sicut enim dilecti sitii cinistam popuIus Ur,metanus nobis suis litteris in uarunt, quod virtutum Dominus tantam piae memoriae Fratri Ambroso de rdine Fratrum Minorum contulit gratiam, cy quod tot ει tantii eoruscat miraculis,ut denuo At ejus

inter alios Sanctos invocari s retia precibus humilibus ct devotii. reo nobis suppliciter petierunt, ut super his, quae per ipsum divina pietas

operatur, testimonia recipi faceremus: verum quia in tam sancto negotio, non es nis maturitatectar itate praesta procedendum , dbiretioni se σας quo in Dominos eiam plenam gerimus, per Apsolua scripta manda

427쪽

16 Annales

mus, quatreus, sycitis Polis tiris religiUr Deum timentibus, de operibus, O miraculis iam Fratris juxta formam quam vobis Db bulla nos, miti mus , diligensissime inquirentes, depositiones festum receptorum in duobus, set tribus religiosis locis , sub Agilos se is seriari faciatis inelusas, que ad nosse beneplacitum zoluntatis. Datum Lateram vi. Mus junia

anno XIV.

ADDITIO

Materiae vἰttus praenuntiata .

vi puellares .

Ad finem litterarum praescribitur modus examinandi testes sub hac sormula verborum tunc usitata: Teses legi imos, quosJuper vita, con sersatione , ac miraculis recolendae memoriae Fratris Ambrosi debetis recipere , prius ab eisproti juramento , diligenter examinare curetis, de omnibus, quae dureiut, interrogatis eosdem quomodo sciunt, quo tempore , quo mense , quo die, suibus praesentibus, suo loco, ad cujus in casionem, quidquid serbis interpostis, ct de nominibus illorum, circa quos miraeuia facta dicuntur c. VIII. Omnem illi Pr. elati operam posuerunt in perquirenda miraculorum veritate , compereruntque, ad eius invocationem & tumulum contractos quatuordecim solidatos, a morbo caduco quatuor, a daemone duos, ab hernia quatuor, a Vario ulcere sex , a fistula unum , item a carbunculo alterum, a diverss infirmitatibus quatuor , a morbo perniciali unum, item a cardialgia unum, a coecitate dc surditate plures, a sanguinis fluxu unum , a desenteria sex, annexum alterum, a malo partu foetus, per quatuor menses in utero mortui , devotam mulierem; puerum ab ulcere pituito , & corrosione ossis mirabiliter sanavit; sia ultra liare , septem mortuos ad vitam revocavit. Haec miraeula cum mulier quaedam Urbe vetana derideret, statim percussa est a Domino coecitate oculorum . Sed cum excorde pinniteret, erratique veniam deposteret, post aliquos dies visium ad tumulum ejusdem semcti Uiri recepit. Actebat de homine connumerando inter Sanctos Pontifex Gregorius, quod & secisset, nisi morte praeveniretur. Hujus Ambrosii magister Fr. Morieus unus ex duodecim sanisti Francisci discipulis, de quo nos alias egimus, in eodem Conventu Urbe vetano requiescit miraculis elarus, nec non vir alter beatus Severinus nomine, qui mirabilium etiam gloria coruscavit .

o IX. Mortua est hoc anno beata Philippa Mareria ex traehu Cieu- ,, lano, dioecesis Reatinae, patre Philippo, matre Imperatrice, prosa-- pia, bonisque sortunae illustribus . Dum mater eam gestaret utero, , , nullam gravedinem, neque in partu ullum sensit dolorem Paulo,, antequam pareret, Vidit in somnis peregrinum , aspectu mirabilem, o sibi florentem palmam porrigentem , & paulo post auferentem : quari visone , rerum eventu , intellexit, tunc sibi indicatum , Dei dono ,, datam sibi illam filiam , virtute florentem, palmaque deviisti hostis ,, dignam, sed cito praeripiendam, ut in divinis castris gloriosius triuin ,, pharet. AEtate crestens, gratia crescebat & decore, omnibus grata, ,, omniumque judicio sortem transgressura communem. Linguam ed is Ela latinam , sacrae scripturae lectione , &magistro , qui mysticos d is ceret sensius, mentem recreabat, curabatque opere complere, quod is verbo percipiebat. In tenella aetate nihil puellare, neque ridiculum ,, apparebat, sed omnia mira modestia composita specimen dabant su- ,, tu sanctitatis.,, X. Magno suo bono bonum consecuta est praeceptorem sanctum

428쪽

ANNO IO. ANNO 26. RUM ANNO I9.

Frraciscum , a parentibus liospitio exceptum, dum aliquando vallem, partesque lustrabat Reatinas, in quibus multa diximus , sacra adhucis apparere, ab eo relie a vestigia . Ab illo, piisque confodalibus illae ,, declinantibus mundi hauriens contemptum , dum plenis nubilis annis

,, a multis proceribus expeteretur, & pater unum proponeret, con-

,, stanter restis lit, dicens, se illo potiorem praeelegisse sponsum, cui im-

pretia bilis doni thesaurum, integerrimam statuit conservare virgini- ,, talem. Importune tamen urgentibus parentibus, procisque passimis impellentibus, se subtrahere decrevit, & in domus paternae angulo,, secreto , clausisque latitans cubiculo, nulli praeterquam parentibus, , , necessarioque famulitio aditum permisit. Sed hic etiam valde mole- stum, ubi sensit, Thomam fratrem consanguineum nuptias suadentem, is tonsis crinibus, honestaque sed humili induta veste, cum paucis minis. iisque sui consciis propositi, ad montana Marerii clam perrexit, is ubi se , sectasque divinae protectioni commisit, vitam ductura eremiti- ,, cam , donec Deus quid eam facere vellet, edoceret. Coeli injurias, ,, hontinumque accessus prohibitura , advocavit operarios , qui muris ri locum cingerent, Ac intus suis cellulis distribuerent. XI. Admiratus Thomas virginis constantiam, vitaeque a mundo,, semotae cupidinem, eamque a Deo inditam dijudicans, ad montem, , ascendit, molestia: sorori illatae veniam petiit, utque cum sectis reis clusa decentius, commodiusque vitam coelibem duceret in Dei mu- , , latu , ei obtulit Ecclesiam sincti Petri, quae patroni jure ad ipsumis speetabat, spondens insuper aedes additurum contiguas. Virgini nihil hac oblatione magis gratum potuit accidere; acceptata proinde do-M natione,praeparatoque Domicilio,cum consortibus descendit de monte, se vitam dui iura secundum normam a sancto Francisico virgini Clarae Assii stati, ejusque Fratribus praeseriptam. Instauratis aedibus in Mo- nasterii tormam , & liberatis ab omni onere patronatus ac servitutis , is multae ex consanguineis, neptes aliquae ,& iror jam sponi oppign ,, rata, partim suasu , partim exemplo Philippae idem subjerunt Instituis tum . Harum dotibus, siuaque a patre accepta portione, illam fabricam ,, auxit, ossicinas adjunxit, necestaria quaeque, praesertim cultui divino,

M praeparavit. Spirituali vero aedificio promovendo sellieitior, nihil M omisit, quod a pia matre, vel a bona magistra posset expectari. ,, XII. Nihil illa humilius, ad vilia quaeque ministeria obeunda pa- , , rata; nihil amabilius, caritatis ossietis Sorores ad quaecumque volebatri inducens; nihil ad obsequendum promptius , ubi maxime de praece M ptis ecclesiasticis , vel sivi instructoris Fr. Rogerii Minoritiae, viriri pietate, & miraculis praeclari, qui omnium consessiones excipiebat,m agebatur. Corpus ita affligebat jejuniis, ut vix pedibus insistere poG,, set; otium, animae blandum inimicum, attente fugiebat consilio utens,, manuum siuarum pro con dalium beneficiis. In infirmitatibus , qui- , , bus cepe amictabatur, doloris aculeos Dei dicebat favores , quibus

M virtus perficitur, & proinde cum vehementius pungerent, illa repe M tebat verba : Deus noster refugium, oe virtus, adjutor in trutilati ri nibus, gus invenerunt nos nimis. A divitiis, bonisque cumulandis plu-M rimum abhorrebat, neque volabat, ut Sorores cogitarent de crastino, M sed spem omnem in Deo ponentes, quae necessitatem superabant, pau- , , peribus exhiberent. Iucundissimas reputabat voces pro Dei amore , , mendicantium, quibus dicebat,nientes fidelium ad opus meritorium

ma vult nube

re .

Fugit Ia Monta

iratur.

Regulam ample Oliut s. Flanci sei Ejus virtutes .

Duiliaco by Corale

429쪽

418 . Annales

,, invitari, & ad fraternam caritatem accendi. Tribulatis & amictis te- is nerrime compatiebatur, multo magis iis, qui mente & spiritu lanis guebant; in peccatis vero sordescentes, quibus poterat modis ora tione,consiliis, millis deprecatoribus, ut e coeno vitiorum resurgerent, is adjuvabat. Superbas, Sc arrogantes sua humilitate confundebat , , , paucique erant, qui ab ejus colloquio non redirent meliores . ,, XIII. In oratione serventissmaa magna quinque a Deo impetrabat. se Rogerii de Montana viri nobilis filiam , Imperatricem nuncupatam, ,, Philippae neptem, Monasterium ingressam pater & fratres veneruntis repetitum, magnisque clamoribus, Sc minis effecerunt, ut redderetur.

Dum egrederetur, poenituit Abbatissam reddidisse, protinusque inis genua procumbens, oravit Dominum , ut sisteret , ne abiret ; statimis que tanto pondere Cana fixit Spiritus sanctus, ut loco quotquot erantis consanguinei , dimovere non possient, instar Luciae Siracusariae, &,, Agnetis Assisatis . Oravit pro Margarita filia viri illustris Bernardi ,, do Ualviano, ore ex morbo monstruose distorto foedissima , statimqueri suo decori restituta est. Celleraria conquerente, narum superesse seu

se menti, ut in Domino confideret, exhortans, Oravit, in horreum de- scendit , triticum manibus revolvit, quod in multos menses excrevit,

, , 5c ad messem usque abundavit. In festo Paschatis , quod illa solemni μ, , si me propter Christi victoriam de hoste reportatam , celebrabat. plu-ri eos in mensa appositos panes, sanctae Clarae imitatrix benedixit, quiis per omnes octavae dies lata prunt. Subditarum corda neuetrabar, Se,, secundum uni usicuiusque necessitatem remedia exhibebat. Per ccisi- ,, lationes vanas , 3c ineptas divagantes , vel iram , aut odium in corderi se ventes , suavi corrigebat admonitione , persistentes acriori curabatis medicamine. XIV. Tamdem gravi affecta languore cum maere solutionis tempus, , instare divinitus cognosceret, tribus ante obitum diebus Sororibus se praedixit verbis adhibitis eonsi latoriis, & ad virtutes quasque exhor- , , latoriis . Perseverantiam in bono, paeemque religio tam super omnia ,, commendavit, sermonem iis verbis claudens: Pax DIU Ini, quae Om-

, , nem exuperat sensum, custodiat corda et sua . inteuigentias Dem ras,, in suo famulatu. Acceptis denaum cacramentis, cum ante triduumia Christum videret sibi coelum aperientem, ad eum, concinentibus,, praedicto Fratre Rogerio, aliisque Fratribus, & Monialibus , s liciterri migravit, X iv. Kalendas Martii, die Dominica, sub noctis medium , , Antequam illucesceret, vox insonuit per vicina castra , 8c villas , sanis fiam Virginem obiise , ac summo mane undique accurrerunt vivi, Sc,, mulieres, atque ex clero multi ctim cereis, per ejus merita Dei bene- , , ficia imploraturi. Die sequenti coepit coruscare miraculis, celebra- tisque solemniter exequiis , dc ex rostris ejus praedicante virtutes , Scis gratias, quas a Deo recepit, Fr. Rogerio, honorifice peculiari eon- dita est sepulcro. Compendium istud iplius vitae, collegimus ex Ic- ,, et ionibus novem, quas illius Monasterii diorores in ipsius festo reciis tant. Ossicium est vetustum valde, omniaque habet propria , tam, , Antipho pas, quam Hymnos, dc Responsoria. Impressum est Romaeis anno MD XLV. apud Valerium Doricum, &Ludovicum Fratres Brixia- , , nos, aditi ne is fiab finem visionibus, per quas ipsa tran litus noctet sis innotuit quibusdam persionis , eani decessisse , Sc miraculis viginti nori vena per testes idoneos coram publico Notario comprobatis . Tem-

430쪽

Minorum. 63 9

,, plum illud in die praediis to , quo decessit, ejusque colitur memoria , is invisentibus indulgentias eoncesserunt, Τhomas Episcopus Reatinus,

,, anno MCCLIII. Goflaedus Bissinianensis Antistes anno Μ CCL xxvi. &,, innocentius IV. quorum diplomata illic conservantur illaesa. Summi ,, Pontificis concessionem isthic exscribo.

INNOCENTIUS EPISCOPUS &e.

DIDRIs in Chriso Dabus Abbatisse e . Consentui Monialium Inclinarum Monaserit Ianm Petri de Mileto Reatinae Laress, salutem di Apostolicam is neGAZIonem. M XU. T Det is, de euius munere venit, ut a fidelibus suis digne ct D ,, ι dabiliter semiatur, de abundantia pietatis suae, quae meritari sumiacum excedit vota, lenescientibus multo masera retribuat, quam valeant stramereri: nihilominus tamen de erantes reddere D

G mino populum acceptovem , Meles Christi ad complacendum et , quas m quibusam illectatos muneruus, indulgentiis scilicet, or remisonibus,, invitamus, ut exinde reddantur disinae gratiae aptiores. Cupientes igitur M ut Ecclesia de dia congruis honoribus Irequentetur, omnibus vere parn

,, tentibus , ω' ωνυμ, qui Ecelsam imam beati Petri oe Pauli, san- ,, Horum Phil sti, G Iacobj, Gryanctae Phili ae festivitatibus annis -

, , gulis venerabiliter vi laverint, omnipotemis Dei misericordis , ct eo- ,, rumdem heatorum Petri or Pauli Apsolorum ejus auctoritate con , M quadraginta Ger de Injuncta si poenitentia miyericorditer relaxamus. M Datum Lurauni v. Kalendas julia Pontificatus nostri anno v. XVI. Satis per lioc tempus diffundebatur ubique fratris Alexandri Alensis doctrina & religio , quem plurimi viri praestantes imitati sunt, e ciuibus hi eelebriores , Odo Rigaldi clarus genere , moribus praeclarior , postea invitus assumptus ad Archiepiscopatum Rothom agensein , ita boni putoris munus exercuit, ut sorti a Praesiuium diceretur , neque ptaedicationis ossicium , in quo egreste praeexcellebat, aliquando dimitteret ;frater Guillelmus Almoyeli , Dater Gualterus Ceton Anglicus , Dater Robertus Chelephath, frater Adam Parisiensis , quorum tres ultimi quatuor libros sententiarum commentati sunt. Fuit ex his unus qui in tirocinio valde haesitabat in Trinitatis mysterio, neque percipere aut credere valebat quomodo cum unitate essentiae cohaerere posset Trinitas personarum , quantumcumque haec sibi explicaverit AI ensis. obnixius tribulationem suam Domino eommendabat, a quo tamdem se exauditum per angeli ministerium accepit. Deinde placido eorreptus somno, vidit ipsum illud dubium exagitari inter Doctores Academiae Parisiensis, &tamdem illud docte aperuisse Alensem , factam vero sibi vocem ut eidem adhaereret determinationi. Sopita hac dissicultate , statim exorta est alia circa Uerbi incarnationem, quam etiam Christus sustulit apparens crucifixus, & e lateris vulnere sanguinem abunde diffundens. XVII. Mirabilibus item visionibus alii ad Religionem tunc temporis vocati , quorum aliquas hic reseremus ex antiquis nostris Auctoribus. In eodem Conventu Parisiensi Minorum habitum induit Clericus quidam lubricus & immundus , sed in moderanda philosophiae cath dra pr. eclarus. Haec illa vocationis series: Post laxatas libidini habenas,ad mortem aegrota- Τὸw.IL Ggg a vit,

Clater Alensis.

Marian. eis Chron. amis.

catus .

Duiliaco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION