Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1732년

분량: 681페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

Nee non alius Saeeidos a

Vora raeglector

punitur .

zo Annales

vit,nihil minus cogitans, quam de peccatis confitendis,nullum putans tameistaeni peceandi consuetudini misericordiae locum relictum. Hortati sunt nihilominus familiares & domestici, ut Christianos ritus , salutariaque Sacramenta non negligeret, & superinduxerunt, post alios repulses consessarios, Minori tam . Hunc etiam sprevit cum aliis. Retraxit se Vir religiosius in vicinum cubiculum, & pro desperato peccatore Christum erucifixum eum laerymis oravit. Statim visum est infirmo, ex profundo &sulphureo puteo ascendisse draconem teterrimum, ut hianti ore se devoraret. Exclamavit voce magna, ut sibi succurreretur , sublati sique in coelum oculis, vidit Christum crucifixum , & ad pedes ejus Minori tam pro sua salute deprecantem , sed illud accipientem responsum: non exaudieris , ncque hujus miserebor, nisi obduratum animum inverecundus flectat peccator, atque ea , in quibus sepius & graviter me offendit, confiteatur . Audiens ille hoe solum peti, statim advocari feeit Fratrem religiosum , & per dies aliquot de persecte mundanda conscientia serio cum eo egit. Cum peccatis visus est infirmitatem deposuisse , nam illico , terminata consessione , coepit convalescere , & postea factus est ejusdem cum consessario sbdalitii. XVIII. Alibi alius Sacerdos carnis opera sequutus, variis infirmitatibus , interioribusque impulsibus ad poenitentiam vocatus , semper pro-erallinabat vitae melioris propositum, donec noe e quadam apparuit

Christus erucifixus, ostendens ei quinas acceptas in cruce cicatrices, sanguine manantes, & dicens : haec ego pro te pertuli, 8c in meo servo corpore recentia, ut recenti meae passionis memoria inveterati mali, &duri pectoris peccatores ad poenitentiam adducam. Hoc audito , contremuit miser emollito corde, dc die sequenti humiliter Franciscanum amplexus est Institutum. Alter Sacerdos beatae Virgini Mariae addictus, meruit per sancta, quae ei quotidie offerebat obsequia, ab eadem visitari, & praemoneri, castrum in quo habitabat, igne e coelo devorandum , ob blasphemias in Christum & in eamdem ejus Genitricem prolatas , nec non ob immundum & neglectum a Sacerdotibus cultum Saerorum . Ille vero sibi consulens interrogavit, quo se salvaret loco Cui responsiim; in ordine pauperum 8c humilium Fratrum Minorum; quod absque mora

secit , sua distribuens pauperibus, & saniste deinceps vivens in Religione .

XIX. In Catureorum sive Caturrigae urbe in Gallia Belgica, Magister quidam in Theologia emissum votum de subeunda vita Minorum reddere per diuturnum tempus neglexit, donec repente sensit super se manum Dei amissis visu oculorum. Manu ductus ad altare Virginis Templi vieini, ibi immissa ei cogitatio , proinde hoe malum immissum ob neglei tum Deo promissum de vitae genere potiori assumendo; quare votum re validavit, δc statim reddendum promisit, modo amissum lumen restitueretur. Obtinuit per sacrae Virginis benignitatem quod concupivit, non tamen illico complevit promissum. Quare secundo & tertio similitet excaecatus, tamdem divinae cessit ultioni, & Minoritis se adnumeravit. Cum autem nimis corpori indulgeret, calceatus , in culei tris dormiens, frequens in valetudinario , meliori inhians cibo, assiduus in culina, comestibilia eurans, & ad ignem sedens, apparuit ei sanis us Francisicus, dicens, male & incompte ab eo habitum portari; quod dum alii ei explicarent , suavia & molliora quaeque abjecit, vivens deinceps in magnia

austeritate. XX. Mona

432쪽

Μinorum

XX. Monachus Cisteretensis cujusdam Monasterii dioecessis Tolos aliae laetus est etiam Minorita, apparente sibi amico Monacho , pridie defuncto, & reserente quo in loeo erant apud Deum Minores, quam etiam ei carum horum Institutum: facta enim sibi copia videndi tria illa animarum receptacula, in Inserno dixit se vidisse perpaucos, in Purgatorio aliquot , in Coelo plurimos Minoritas. inibus addens plura, tantum excitavit hujus vitae desiderium in Monacho , ut obtenta superiorum licentia, evaserit Franei stanus . In Burgundiae regione nobilis quidam eques exardescens in amorem cujussiani devotae puellae, absente patre, in Sacello domi orantem coram imagine beatae Vir inis voluit opprimere. Illa suam pudicitiam Deo commendante, dc viriliter defendente, vir datus in reprobum sensum,coram altari caput libenter offerentem pro tuenda castitate, decollavit. In proximam dum sugeret Ecclesiam, sacratissima Virgo sitae famulae miserta , caput in suum locum restituit, sanamque reddidit, relicto tamen circulo aureo in collo ad vulneris memoriam . Accepit etiam mandatum ut latentem inviseret homicidam , dc ad poenitentiam , condonato scelere , pertraheret. Ita secit. Ille autem non diu haesit in deliberando poenitendi modo, sed statim ad Minores convolavit. XXI. Parisiens s alter multis loeupletatus beneficiis Ecclesiasticis ab avunculo Episicciso cujusdam Gallicanae Ecclesiae, voluit postridie ab avunculi obitu scire, quam in regionem abierit. Consuluit de hac re quosdam magos , qui horribilibus stridentem in poenis ob male distributos Episcopales redditus , 8c locupletatos e Christi patrimonio conanguineos conspexit ; dicentemque audivit: propter te nepos partim his crucior in flammis , oro te ut tibi ea veas , ne etiam huc descendas: recipe te dum licet in taerum poenitentiae asylum,& salva animam tuam. Non cecinit surdo miser, nam paueis elapsis diebus, renuneiatis beneficiis Ecclesiasticis, distributisque in pauperes facultatibus , habitum suscepit

Franciscanum.

XXII. His exemplis potissimum a Bernardo supradicto, Bonaventu-τae socio , relatis aliud adjungimus ex Thoma Canti pratano serme hujus temporis auctore de Monacho Benedicti no facto Minorita . Erant, inquit , in quodam Monasterio nigri ordinis tres Monachi in omni lascivia di luti: cumque una dierum seorsum in thalamo ad epulas consedissent, unus , buccella panis inversa , subito strangulatur . Cujus morte , nec verecundiam saltim passi duo residui, derelicto loco , eminus juxta prandium perseeerunt, & se in elaustro sociis eventum mortui nunciaverunt. Nec diu postea, dum dicti duo socii, non recogitando, quid actum sit, ad balneandum , in fluvium juxta Coenobium, nudati vestibus , descendissent, unus ad profundiora digressus, submersus , extractus est & sepultus . Relietus post haec tertius , cum vesnere dormitum pergens discalceas et se, Monachus , qui suerat submeruis , nudus ei apparuit, dicens; Ecce quanta poena damnatus sum, tu autem quid facias nunc saltem recogita. Ego quidem immundus&lubricus, digne punitusexcrucior: sed illud multum ad verecundiam damnationis mea: accumulat, quia sine habitu nudus a daemonibus irrideor . Tu autenida mihi aliquid, in quo

signum meae damnationis ostendam. Hoc autem audiens turbatur Mona-cbus ,& cito detrahens togam tibiae scemoralem, roganti dedit,&sic defunctus repente disparuit. Mira rest vix dies illuxerat, cum tantus e-tor claustri ambitum occupavit: ut se omnes extingui horrore foetoris prae angustia conclamarent. Narrante autem Monacho quid sibi vespere

Minotita .

d. adib.

433쪽

2 2 Annales

eontigisset , quaesitae it undique dicta toga, quae tamdem inventa est foetidior omni cadavere , & super suliginem denigrata. Qua humo celerius operta , in admirationem conversi Monachi, ploraverunt. Dictus vero foetus defuncti ad ordinem Fratrum Minorum repente transivit. Ita citatus Auctor, & addit, ipsiim Fratrem Minoritam tantae rei certum testem feliciter illo tempore , quo haec grandaevus scribebat, videlicet ante annum M CCLXX. vix iste.

XXIII. Uratis laviae, vulgo Bines Du , quae ad oderam seu Uiadrum fluvium urbs est Episcopalis & Silesiae caput, circa hunc annum extruxit Henricus secundus Dux Minoribus Coenobium sub titulo senisti Iacobi. Oecubuit in bello suscepto contra Tartaros dictus Henricus anno Μ CCXL. cujus corpus Anna conjux honorifice in eadem arde condi curavit. In

Civitate etiam Rellania dioeces s Aquensis in Provineia juxta Alpes inter Cistericum,& Aptam Iuliam prope Cissaristam, extructum est aliud domicilium a quibusdam ictis sancti Francisci, ut fama seri; idque circa vel ante hunc annum, ut testantur quaedam tabularia scripta anno MCcκκκviI. die IV. Novembris ,& sub anno MCCκLVIII. in quibus quaedam eleemosynae legantur Fratribus Minoribus hujus Conventus . Nuntin multis angulis aedis insignia cujusdam Ducis Britanniae, fortassis ob restauratam aut ampliatam aedem. Sunt item ibidem inclytorum C

mitum Rellaniae, Baronum de Cissarista, Baronis de Falcone , & aliorum nobilium heroum sepulcra, quae penitus fuere combusta , ita jubente quodam Domino de sinista cruce immanissimo haeretico insignique praedone . Capti sunt hoc ultimo seculo ab haereticis Fratres, flagella & varia ludibria experti, deinde in vincula conjecti, sed tamdem liberati sint favore illustrissimarum filiarum Dominae Anci potensum, Comitissae videlieet de Grigniano, & sororis' suae Domina: de Cissarista. XXIV. Ninoribus Viterbii ab anno MCCκxx. corrupte habet R dulphus M ccccxxx.) sine stabili aede commorantibus hoc anno Potit sex proprio aere emit Ecclesiam Presbyterorum nancti Angeli cum ambitu dicto eastrum sanisti Angeli lato intra muros Civitatis, ut in eis Ecelesiam & ossicinas necessarias ad suam habitationem libere, Sc absque alicujus contradictione construerent. Id aperte constat ex ipsis ejus litteris quas hic subjicimus.

Minybo ct Fratribui Minoribus Uterbia commorantibus. RUigio vestra, uae per opera sanctitatisse Deo mundam immaculataruexhibet O Catholicos ad caro patriam serbo exempla perducens, in domo Domini eandelabri more lucet, eo fortius humauis es extollenda favoribus quo magis i ur Oro terreus despiciens in ocutis Redemptoris ovinium es acceptur. Hinc est quod nos eidem ordini, quem tanto majori satore prosequimur , quanto inter eueros Ordines excelsor pinutum meritis reputatur ; locum Osri sanHI Augeli infra muros Civitatis , quem Vi- terbii emimus, ut ibi Fecissam or incinas ad habitationem vestram necessarias construere, re Iibere , absque e uilibet contrarictione, habitare possitis, auctoritate Mosolica duximus concedendum. Nutu ergo nostrae Guce nil c. Si quia autem, ora. Data Interam- v. Idus Deccmbris

anno X.

XXV. Hunc

434쪽

XXV. Hune locum illustravit sua amplitudine Magister Marcus Uiter-biensis, qui suit ordinis Generalis Sc Cardinalis: ibi quoque conditus est B. Soldanerius, quasi alter sol in orbe micans,& tempore Ioannis XXII. Pontificis Maximi floruit Magister Franciscus Poenitentiarius summus . Ante fores Eeelesiae cernitur suggestus ex lapidibus quadratis , in quo dicunt, beatum Bernardinum habuisse concionem ad populum . Ibidem etiam Ordinem condecoravit sancta Rosa Viterbiensis, cujus memoria reposita est in Martyrologio Romano ob insignem ejus sanctitatem . XXVI. Iuxta oppidum montis Fernandi, vulgo Mointe serna in dioecesiis Medentis in comitatu Mediae occidentalis in Hibernia per hoc tempus, vel paulo post mortem sancti Francisci, ut habet secunda &exacta historia MS. Provinciae Hiberniae, constructum est Monasterium Minorum , quod tamen in annum M CCLXX. protraxit prima & brevior ejusdem Provinciae descriptio. XXVII. Quidquid sit ei rea determinatum sundationis annum, de

quo nullum certum habetur monumentum , locus solitarius est, & recolligendae menti peropportunus. Lacubus & pcludibus, non tamen insalubribus, undique circumseptus, ab omni hominum incolatu semotus, una tantum via est adcessibilis . Fundatus dicitur a Domino Deat mare

Guillelmo Fit et Herberd; modo autem eius Patroni reputantur Domini Nugentii, familiae olim Baronis de Delvin, nune autem Comitis Mest- medientis , sive Occidentalis Mediae , Ralii ex eorum contribulibus; redactae enim illius regionis possessiones in horum potestatem , & magna, frequentiaque sunt illorum in Fratres beneficia, quae licet in grati animi

monumentum recensere placeret, tamen ne in ipsorum benefactorumeedat damnum ea sciri ab haereticis, tacentur nunc, alias opportunius reserenda.

XXVIII. Saepius in hoc Monasterio comprehensii Fratres , sepius ex eo ejecti; ea tamen est loci pietas, & opportunitas ad virtutis exercitia, ut numquam illum destituere voluerint Religiosi . Unicum est inter tot dejecta Monasteria in tota Provincia, refugium Fratrum infirmorum, debilium Se seniorum, qui undique eo confluentes vivunt ibi quasi abia ille timore in suo habitu regulari, in simplicitate & sinceritate Deo seria vientes; neque si capiantur ab irruentibus liaereticis, bc trudantur in carceres, adeo curant, quantum sentiunt ab illa virtutis schola & sancta solitudine in apertum deduci. Tanta patientia & perseverantia pios Catholicos mirifice aedificant, & paulatim mitiores fiunt haeretici, nec tali-tumdem curant humile & pacificum hominum genus paupere &sblitario

loco deturbare. Anno MDκ C. comprehensi per haereticos omnes incolae

R Dublinium ducti, ubi per annum M aliquot menses , inter vincula &carceris molestias, quidam exhalarunt animam . XXIX. Anno MOCI. die i. octobris iterum capiuntur ibidem a Frane isto Shean haeretico Anglo , & ejus cohorte Minister Provincialis, aedis praesectus, & caeteri Fratres simul cum Reverendi Gimo Domino Fratre Richardo Bradaeo Episcopo Κil morensi, & Bernardo Moriario Decano, qui in Conventu pacifice ducebant dies suos; devastato & incenso Conventu . Quem iterum breviter & humiliter reparatum incenderunt post annum MDCIV. milites Francisci Russi haeretiei. XXX. Has & alias calamitates incolarum huius Monasterii opportunius reseremus suis quisque annis, sub quibus eas amplius enarrabimus , dabimusque conjectorum in vincula & martyrum nomina. Transla

Conventus Montisternandi. Hibernis

435쪽

Annales

lium ossidamam. Evasit postea

tus est hie loeus a Patribus Conventualibus ad observantiae regularis

professores anno Μ CCCCLX.

XXXI. Ante hunc annum extruetus est pro Sororibus Damianitis Conventus sinisti Francisci in ossidano oppido pernobili, & natura loci munito ; non looge nimis a Ripa transionia , sive Cupramontana, sito in regione Picent. Ita constat ex privilegio concessi a Tancredo Priore Monasterii anchae Mariae castri Ossidani, totoque Conventu ordinis sancti Benedi sti hoc anno pridie Nonas Novembris , quod cuidam suo diplomati inseruit Innocentius IV. anno Iii. Pontificatus x. Kalendas Decembris , uti sub illo anno licebit videre in regesto. Tamdem ad annum MDxv. translatis Monialibus ad potiores aedes , hae cesserunt in Fratrum Minorum Observantium habitationem,ita curante Thoma Auximensi Ministro Provinciae Marchiae. XXXII. Plurimum usus est hoc tempore in Gallia Pontifex opeeujusidam fratris Nillelmi sui poenitentiarii Minoritae, ut ex dicendisper sequentes annos constabit . Eum , cujus prudentiam laudat, hoc ipso anno constituit pacis auctorem inter Regem Galliae & Ecclesiam Bellu1eensem, valde inter se dissidentes propter laesa iura , & libertates Eccles asticas. Pro pace vero suavius stiperinducenda & concordia ineunda per octo menses suspendit interdidium promulgatum per Archiepiscopum Remensem & Suffraganeos in Provincia Remensi , eo tamen pacto ut nis sub termino praefixo Regii Ministri illata damna re arcirent, iterum renovaretur . Privilegia item ampla concessit Samstimonialibus

Damianitis Cremonensibus, Hispellatibus squarum Abbatissa erat sanista Balbina neptis sanctae Clarae, de qua nos alias ) sanctae Mariae inter An. gulos Spoletanos, & semctae Mariae Fulginatis . Universis etiam fidelibus ingressum interdixit in Monasteria hujus ordinis . Litterae incipiunt,

omnium datae Interamnae X. Kalendas Decembris. Inhibuit Ιeatrihus Praedicatoribus ne recipiant Minores , nisi ex Ministrorum licentia; decreti initium, flao vos in Christo. Datum Uiterbii iv. Nonas Iunii. Anno superiori jusserat ut ordines Cisterciensis , Minorum, & Praedidieatorum suos cuique Instituto redderet ; hoc anno praeceptum & poenas ita pro evitandis scandalis & rumoribus temperavit, ut jam professi in ordinibus memoratis, non obstante supradicto mandato , libere remanerent , de cetero vero nullos reciperent: incipiunt litterae, Lacet quibusdam, datae Reate Nonis Augusti. Statuit item , ut Minores nullum ante professionem ad susceptionem sui ordinis obligarent, nec infra probationis spatium quemquam facto vel verbo ad profitendum , seu ad renunciandum de necessitate seculo, de facto inducere praesumerent, nec eonstitutum in probatione novitium aliquatenus impedire , quo minus infra illum annum ad aliam Religionem, quam mallet , transiret. Incipiunt: Non solum tu favorem convers. Datae Reate iri. Idus Iulii. Uane Constitutionem iterum promulgavit Alexander IU. anno I. sui Ponti fieatus pro Praedicatoribus & Minoribus, & habetur in corpore juris in 6. tit. de Regul. & trans ad Relig.

SUPPLEMENTUM P. ANTONII MELISSANI DE MACRO.

I. T TOe pariter anno summus Pontifex indefessi is omnino pro re- ,, Iri cuperatione Terrae Sanctae e manibus Saracenorum laborat, is Fridericum Imperatorem datis diplomatibus Cum ad exemplum M.

436쪽

o X. Kalendas Novembris, altero , Gmmoriam cre. Item X. Kalendas,, Novembris Suismi Pastoris zelo in eam rem movere studet & urget: ,, & ut cruce lignatis animum augeat, dato brevi scutoDiscire. Nonis ,, Septembris , indulgentias Terrae Saneta concessit: & pro subsidio mi- ,, litiae Christi, ae etiam pro Imperio Constantinopolitano diplomari Ad sui veniendum m. Idibus Decembris expedivit. In favorem vero ,, ordinis, Tolosano Comiti pro Fratribus Minoritis apud Tolosam se commorantibus Apostolicas epistolas scripsit olim ad Apostilicae cte. iv. Kalendas Maii: proque certis quibusdam eleemosynis Monasterio,, Monialium Montis Lucis Perusini datis, auctoritate Apostolica prori vidit Cum mortuae cte. it. Idus Augusti. II. Huic anno Marieta B. Marci Seraphici P. N. S. Francita si iiis gloriosum obitum assignat. Vir suit eximia sanctitate nitens: & ejus,, corpus honorifice reconditum in Sacello D. Francisci Conventus Bur. se geniis, Provinciae ejusdem nominis in Hispania , quiescit.,, III. Hoc etiam anno scelicissimam S. P. N. francisci Genitrieem, , nomine Picam , occubuisse narratur; avis est nomine mea alis variori colore, Sc pr. aesertim caeruleo pergrate depictis, quae haud absurde , , in illius simbolum assumi posset: ea siqui dein quae tantum Patriarchamis pepererat, educaverat, & in patris rigores protegerat, atque defen- ,, derat, ad tot mirabilium filii sui splendorem , viduata viro, & mundi , , insanas vanitates despiciens, volucris coeli potius quam terrae vermis, ,, esse didicit: Tertii siqui deni ordinis, quem filius suus instituerat, , , lumna, pietatis & caritatis operibus, veluti geminis alis miro vir - , , tutum splendore variegatis , innixa , ut avis Paradisi ad superna v is labat, ut filium quem genuerat coeIO , in aeterna beatitudinis patria D amplexari mereretur ; obiit ut praedictum est, hoc anno Assiit; &inis Bassiliea filii sui honorifice sepulta suit. Describitur autem in Catalogori Samstorum Tertiariorum, auctore Andrea Bonfanti, Serenissimae M , , riae Magdalenae Austriaeae, ae Hetruriae Ducissae dedicato. ,, IV. Praesitis in coelum ad Beatorum consortia properantibus, hieri in terris, qui ad tempus remanebant, viam illuc etiam sanctis operi-- bus sibi diligenter sternebant. Lem burga, quae nunc dicitur Leopo- lis, & Indigenis de Ruste emburg, in Russa meridionaliis N era nuncupata, Civitas regionis totius primaria, Archiepiscopaliis sede , Sc emporio celebris, respectu coeli in longi rudine gr. 47. Io. ,, & latitudine borea. v. go. hoc anno MCCXXXVI. Minores advenien- tes excepit, rata per eos, suos CIves bonorum spiritualium affluen- , , t iam habituros. Primi nominati sunt frater Martinus , qui primus, , itidem Uiearius generalis Rustiae di tus est. Secundus vero stater, , Iacobus, qui primus Guardianus Leopolientis fuit ; horum patria, , isicut & cognomina silentur, cum non ab iis, sed ab operibus digno- , , scendi sorent; hos Minoritas ut Religiosiss suo Instituto maxime commendabiles & venerandos, Illustrissimus &Reverendissimus Bernar- , , dus Archiepiscopus Haliciensis, intimo eordis affectu. admisit, in iis, , Venerans sani tum Franciscum , & Antonium, quorum famam ter glo-- riosim terra , simulque coelum re nabant: ii vero , ut potuerunt sua humilitate licentiam obtinere, non deficientibus piorum eleemosy- , , nis, Monasterium sibi & Melesiam sub titulo sanctae Crucis sedulo M Construxerunt, ut latius ostendit Marcus Corona. Hujus Coenobilis memoriam egit Haroldus in sua epitome .

ex eo

437쪽

Annales

fiat 1. Testatur Ponth- sex ea habuisse.

ARGUMENTUM.

Commendantur σὸn fui a Pontifice sancti Francisci sigmata , sed aerias

reprehenduntur vi opu1 Olomucenois , or vir quidam regularis, qui eisdem contradicunt, in quorum confirmationem graviora referuntur miracula. Commendatur beatur e gidius afrequenti diuturno raptu, gravibusque responsi. A arenter in Lombardia Boe tempore Eremite Augustiniani, assumentes habitum Minorum vel et eo item, eum jubentur deponere , praescripto Ibi alio disinuo. Fratres Minores adpo- cantur Poloniam, ubi aedes accipiuυ, Missique pluribus in Deis, nee non Moniales Damianuae, I. U M per hoc tempus Minores Institutoris sui sancti Franeisci ex- I eellentiam,& singularem sacrorum stigmatum praerogativam dignis celebrarent encomtis ,& fidelibus e rostris persuaderent, non desuerunt qui vel Zelo ducerentur contrario , vel tantae Viri sancti gloriae inviderent, ejusque Iaudibus & discipulorum fidei detraherent, contraria publice praedicarent, & cinctum Patriarcham cum stigmatibus depingi ultro prohiberent. Moverunt haec Ponti fieem, ut testimonium perhiberet veritati, & scriberet ad universos fideles , ut persuasum sibi vellent , rarum hoc & inauditum in Francisci corpore vulnerum prodigium, scirentque ex his stigmatibus causem se habuisse peeuli arena eumdem sanctum Consessorem coelitibus adnumerandi. Litteras ipsas damus ex Archivo nostro , ubi originales habemus sub plumbo, quas transieriptas etiam legimus in vetusto quodam Ordinis regesto MS. quod penes nos est , in Firmamento trium ordinum, in Speculo & Monumen iis Minorum, insertas tamen litteris Nicolai III. quibus majorem eis addit fidem , variato tamen die , quo scriptae sunt, secundum varia , quae data sunt exemplaria. In regesto Vaticano sub num. i . data diciturii. Aprilis ad universos per Teutoniam constitutos.

GREGORIUS EPISCOPUS

Unipersi Chris delibus praesentes litteras inspecturis , salsum c - φυIolicam benedictionem. Confessor Domini gloriosus beatur Franciscus qualis visc mentis strameesserit ad patriam , perpetuae claritatis e Iieare litteris acturamur fore Iupersuum , cum id fere pervenerit ad fidelium notitiam g Arum. Verumtamen grande, ac gulare miraculum, quo ipsum Sanctorum splendor oe gloria Dominus Iesus Christus mirabiliter decoravit, univem Dati pesse tenore praesentium non indigne duximus exprimendum , vide luet quod idem Sanctus, cum adhuc spatium praesentis vitae pereurreret, o

postquam iuiad feliciter consummavit, manibus , latere, ae μῶbus Deci sigmatum disinitur extitit insignitus. mo ad nosram ct Fratrum no ram deducto notitiam , ct cum ceteris eudem miraeutis per tesus fide ἀμxns os probato solemniter , ex ipso Decialem causem habuimur , quia Confessorem eumdem de dictorum Fratrum oe omnium Praelatorum eminio , qui tune apad Sedem fossicam exisebant, Sanctorum causim duximara scri-Dj0ils pc by COOste

438쪽

Minorum

adscribendum . Igitur eum Id ab uniseris delibus credormiter eupimur, devotionem vestram rogamus di hortamur in Domino Ibu Chriso , in remissionem vobis peccaminum injungeudo, quatenus ab assertione contrarii aurer de cetero penitus avertentes, Confessorem eumdem apud Deum pia vobis reddatis veneratione propitium , - ejus meritis erprecibus, or In

praesenti a Domino prosperitatis gaudium , ct in futuro felicitatis aeternae percepisse Iolatium exultetit. Datum riter bii Nonis uerius Pontifestui

nosyri anno XI. II. Causini prae eeteris scribendarum harum litterarum ministrarunt Ad.. cisi Min Moravia Epistopus olomueensis, qui datis patentibus litteris ad uni- mai; bu' εν; Iversos fideles suadebat, superstitiosum & salsum esse dicere, sanctu in olomucii Franciseum Christi stigmata in suo eorpore habuisse; & quidam Euc-ehardus ordinis Praedicatorii, qui in opania , ejusdem Moraviae Civitate , publice dixit ad populum , pro reprobis , quaestuariis, & excommunicandis habendos Minoritas , qui praedicabant suum Institutorem

stigmatizatum . Contra utrumque gravissimas dedit litteras Pontifex , asperrime eos increpans, Sc docte contrarias eorum objectiunculas refellens . Utramque epistolam habent libri citati, 3c vetus nostrum regestum MS. primam vero Vaticanum sub num. I9. datam ii. Idus Aprilis , alii scribunt II. Kalendas Aprilis, licet numerus secundi diei apud Criticos non sit in usu in computo Kalendarum , aut Iduum . Episcopus autem Olo mucii tune erat Fridericus XVI. illius Ecclesiae pontifex, ut habet historia Olomueensium Episcoporum, ad calcem historiae Bolieiniae Hia. otiisti M. Dubravii, creatus post Robertum Anglicum anno ΜCCXκκil. & moria tuus anno MCCXLI. de quo nihil memorabile legi, monet historiae aucto Augustinus Olomueensis Praepositus; sed hac saltim ratione Sanctis con tradicendo , eorumque gloriae detrahendo, se reddidit memorabilem .

GREGORIUS EPISCOPUS SERUUS SERUORUM DEI.

AD PERPETU ΑΜ REI HEMORIAM ..

Venerabili fratri Episcopo Oismucens, salutem er

solicam benedictionem. USque ad terminos orbis terraeprcsumptionis tu gna protendens, patentes litteras exhibendas universs Chrisi uibus cuidam adsobrie- ratem spernenti sapere, ae damnabiliter dedito bla hemiis manu lubrica concessi: quas inter aliqua pietati conformia, cla guriam obnoxia pravitati continere pereepimur, quod cum solus Patris aeterni Filius Iuerupra humana salute erucifixus, ct 'sus dumtaxat vulnera devotione j plici adorare debeat religio Chrisiana ) nee beatus Franciscus, nec Sanctorum aliquis eum stigmatibus It in Gelsa Dei depingendus: er quod peccat contrarium asserens, nee tui tamquam inimico Ades credulitas adhiberi ut debet; super quo non moduum admiranter quaest cause suasonis hujus non indigne providimus perscrutari, uis forte bonast, quod impossibile ereditur , commendabilis habeatur, quod si non, in oblivionem : is tu inductur spiritu paenitudinis , adsuggerendum salutare eontrarium,promptus e facilis habearis. Etenim super Bis ex eo sum si forsian argumentum, quo sit indecens in subitis, ut planta Mi praetendat inrignia capitis. Ad Mequidem providentespruristum seu compendisseprolatum esse, dummodo sup-

439쪽

Annales

pleret, nis de speciali gratia cuique bene merito insegnia BQ mori fune ne a , oes non multa qua possumus, tamen breviter quaedam praesdium perspicuae rationis habentia, rebondemus videlicet, quod Dei sapientia, quae de limo terrae similem Abi formans hominem , similis ibi seri per Incarna ionis masterium , ut i um a morte redimeret, non contemst, dilaniam

Mi isectum Franeiscum suorum specie sigmatum decoravit. Luae temeritas , quod peccacum , sto vulare privilegium ad indulgentis gloriam picturae tes scatione pateat oculis devotorum Z Nonne, ut Ieamus de alias, Prine i Apsolorum eximius, lurem time disimili, quandoque pingitur

erues s t Sed dicis intrepidus alia, dum pactum reformat ratio , quia eum praeteriri nequiverit quod de cruce Diu 'um veritas indicavit, neque

improprie suspensus in cruce dicitur , neque inconirae tali damnatur Iup-plieis figuratur . Sed de Francisci ci uce vel sigmatibus quod peritatis j disium e quod probabile argumentum t de cruce Auidem nota seculis suai ui respondeat, quod postquam religionis assum t habitum paeando vim tutibus carnis, continuum subiit cruciatum: de sigmatibus vero plures sidedignissimi, quos miraculi tanti conscior divinae placuit reddere pietati, te- simonium peritati perhibeant:'ad ysem hoc fidelis mater Geloia suffragetur, quae ex hujusmodi miraculo cum multis aliis debita solemnitate probato, es am Pecialem habuit, quod eumdem Sanctum beatorum catalogo reperenter asseri t. stuid σου isa quas mundo publiea, c= tibi per

eonsequens non ignota , nis sed voluntatis orbitrum 'aetendens vel prinferens consilio , rationi, nos vel Deum potius gratis offendis, ae utique d lectorum Fratrum Minorum ordinem, or devotos eidem nimis improvide perturbor Ad cor igitur , qui os in carium ponere praesumpsi I , ut de re- Iiguo ta eatur, sine mora revertere, ad iram superet Iudicis mitigandum

stadia su esse ooenitentis prompto diligentia, s forte At possibile , pror

surus ut Icandalum , quod quantum in Iesu, universtat delium per prae- ictus intulisi litteras, deleatur, O dinorum Fratrum couetia snt ire

Teutoniae partibus in reterentia consueta e quod ut tanto facilius , auctore Deo, stupenire valeo, quamostium fore dignoscitur , ut infuturo vulneris. Missitis Iunt, etiam operetur, fratern isti tuae in virtute obedientiae

per ARU Iica scriptapraeci endo mandamus, quatenus eorri tuo pro Iemni toto consituens, quod aliquis aliquid de cetero ex quo provocari sepe majestas, set Sedes Apsolus juste conturbari valeat, non attentans , stra dirum pri Iegium quo cestudinis divinae dignatio sui Confessorem nominis reddidit gloriosum, damnabiliter insigere, aut impingere eatamn Is non prauumas: sed celebre in eisdem partibur ad honorem Conitoris , dum sedit O in aliis habeatur, quantum in te fuerit, humili devotione procu res , 'miser creditumi, quod idem SanHur eum adhue no ae mortalitatis habitum baistaret, praedictis sigmatibus extitit in nitus, o luet illaeis pluribus , ipse tamquam contemnens laudes hominum, vacansque eo templandae dulcedini earlestium organorum, celare semper studuerit: ea tamen migrans ad Paradis Ratriam concurrentium obsitu publieatu. Datum Hierbii ii. Kalendas viritu Pontifieatus no i anno xi. III. Alia liaee epistola spectat ad Patrem Dominicanum, qua jubet prunum , a suis Superioribus a praedicationibus suspendi, deinde ad si metipsum in curiam remitti . GRE-

440쪽

Prioribus Proincialibus ordinis Fratrum 'cricatorum. Non minus dolentes accepimus, quam mirantes , quod quidam Frater sesbi Ordinis, Euebardus nomine, immemor quod sermo praeduam rium salis gratiae semper habere debeat condimentum ; eum pervenisset aniam Morasiae Cisitatem de praedicante transens in blasphemum , incommuni dicere non expavit, quod in laude beati Francisci per quosdam ex discipulis suis pie proposita, duerent haberi pro reprobis, quod tu ejus cor

pore Chrisi sigmata non fuissent. Iuid ultra Z nec Gripo, quis Hum

eumdem manibus, pedibus, ae latere hujusmodi sigmatum privilegio dee ravit ; nee nobis , qui ex tanto miraculo cum ceteris probato solemniter, causam specialem habuimus, quod ipsum ascribimus catalogo Beatorum δε- ferendo : diui Fratris elatio in tantam prorupit insaniam , quod discipulos memoratos cstram populo quaesuarios,'s os Praedicatores a euans impudenter asseruit, quod in Ipsos, ct cons miles auHoritate no Da excomm nicationis posset sententiam promulgare. Verum cum non solum jam dictae nequitiae protulerit seras , sed Θ ibis alia Aerversa proximorum , ee sua-quesalute postpositis , eumularier aederetioni τυDuc per Apostilica scripta, in virtute obedientiae di iHepraecipiendo, mandamur, quatenus' mussueritas suffragatur, Fratrem eumdem, apud quemcumque fuerit, Iuspengum a praedicationis incio, ad nosram mittatis ρraesentiam pro meritis recept rus . Datum II. Kalendas Aprilis Pontificatus nostri anno X r. IV. Aliam se vidisse in aerario Assisii bullam ejusdem Pontificis incipientem, Seraphim volabant juxta prophetiam , datam hoc anno scribit Marcus Taruisinus Provinciae Romame Minister, ac sacrae Theologiae magister, in opere quodam MS. quod recollesta ordinis inscripsit, in quo per varias materias , & Capitula omnia privilegia & gratias nostro Ordini concessas, quae potuit detegere , apte distinxit. In hoc diplomate , ait, Ponti fieem jubere sub anathemate, ut nullus his detrahat stigmatibus,& hortatur , ut omnes eorumdem veritati fidelem & firmum praebeant agensi1m. Deinde visitantibus xvir. Septembris montem Alvernae, vel Ecclesias hujus ordinis, , magnas concessi me indulgentias. V. Ma*na cane & mirabilia praeter ea , quae superius retulimus, Deus operatus est in confirmationem credulitatis horum sacrorum vulnerum, e quibus hic unum , aut alterum reseremus. Cujusdam religiosi Instituti vir italus non adeo patienter serebat, sanctum Patriarcham ita vulneratum depingi. Dum ergo in Conventum sanisti Romani Custodiae Viennae veniret, & videret in triclinio, seu resectorio ita depictum , noctu dum Fratres dormirent, corrasit scalpello notas cicatricum. inod dum semel ac iterum secisset, die sequenti pulchriora & lucidiora vulnera apparebant . Tamdem obstinato animo, tertio eisdem stigmatibus delendis

summo inhians conatu, eradensque lateris cicatricem, videt ex eadem asstuenter emanare sanguinem ; quo perterritus cecidit in terram, magnos emittens clamores. Accurrerunt Fratres , &in terra invenerunt jacentem veluti exanimem , defluentemque copiose per parietem sanguinem . Attoniti elevatum, & in se redeuntem causam miri hujus eventus

sciscitati sunt; quem dum ille ad Dei, & sancti Viri gloriam propalare

Legen. Greg. . Contradἰeeris stimatibus mi tabilitet

tui .

SEARCH

MENU NAVIGATION