Roberti Turneri Deuonij oratoris et philosophi Ingolstadiensis Orationes 14. Quarum indicem praefert pagina post praefationem. Commentationes in loca Scripturae, expressae ad imitationem antiquorum Ecclesiae doctorum. Panegyrici duo, ..

발행: 1584년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

SAULI MERCERII

CARMEN.I Roma nomen audiet inpatriam Britanniam meiRoberti esse extimam, Dubio procul dicet peregrinum merum: Gaudiet vocem , libros perlege , Calamo exaratos nobili, ciue tum

Distertiorem vel ο ipse Tullio

Farebitur. credendum igitur cui credimus 'Num nomini 'num patriae 2 num verius Lingua 'mihi Britannia quavis, posi uouis satus Romanus hic censebitur, ' em Roma ciuibus anteponetpropriis.

Hoc carmen non sino exire sine censium. quarmentitur amor sed tam scite pulchrei mentitur, Wmallem reprehendi mendacium amoris, quam amico

perire hunc scitulum ta pulchellum ingeniν partum. non arrogo, quod dicit, sed aperio, quam magna ingenia latent, quas vellent sui iudicij I artis explicare diuitias, tam facile vincerent leporem Catulli, quam prope attingunt facilitatem Ouidif

2쪽

O PATRITIO

TAVO, THEOLOG ,

, Oratori, Serenbr. G V L I E L M' I, Bauariae Ducis a consiliis , ac Monachidi Canonico adDiua

doctrina errati, quod videmus quam sit multiplex ; si qua labes in vita, quam tetra omniq; conνtagione illita dolemus occupas e omnia: hunc siue errati ridiculum, siue vitii obse cenum partum, Gramm4ticorum partim ignoratione, Partim audacia, quasi malo semine, satum fuisse & aeditum in lucem, videmus ac dolemus, quicunque aut videmus bona, aut dolemus mala. nam poetulae quidam &Grammatici proximae aetatis cum primum streDErci Latine, binasque voces aut formum itire coeperant, ita sum

THONIO

3쪽

vi Scholis, Academiis, Cathedris, pulpitis

venerande sentiquitatis diem dixerint. de qua re λ de verbo, de phrasi, de formula. ri dicula capita. in maximis viris habebant quae mirarentur maxima, sensum ad doctrinam, rationem ad vim, ordinem ad methodum rrident tamen verbum, rodunt phrasi ira,vellicant formulam, singula denique exigunt ad normam vel Ciceronis, quem miror tanis quam latinitatis architectum; vel Phi; ippi, quem contemno tanquam homulum ex tace. nosti Erasmum illum Cliticum. Cypriano&Ihero hymo, diis oratoribus, illos sepe imprimit unguiculos sitos, barbare, inusitato, dictumis rare, contra syntaxi . hoccine est tollere lituras λ est inspergere. nosti Melanchthonem Θ illum momulti. Aquinatibus, Bona uenturis, Scotis,latinitatis, tanquam maiestatis, violatae notas inurit: quasi aequum sit hominem tinctum literis, quos debebat venerari principes Theologiae, eos perstringere contemptores Grammaticae. volebant diuinae mentis viri sententiaru succo solide coagmentari, non vermiculari belle i lo verborum emblemate,quid reprehendis Philippule Θ qua 'quam de D. Thoma, enucleatus est, & si disces erimus ab artis vocibus , stellis potius, quam maculis

4쪽

Praefatio. orationis in hac methodo tersus beneque

imidus. Scotum in eloquentia pol ponerem Philippo & Era smo, nisi forte parteS in eloquentia primae deferendae essent potius ni tori verbi, quem iucco sententia'. bone Boia Nauentura, quid te consero cum hac labe pvincis, vincis, quacunque te inspicio. amplificas λ triumphas. suades λ persuades. deleetas tenes. denique quicquid dicis, ita Pingis, ut cum his coloribus si coniunxissexcultam dictionem&phrasim, praete viro se centi Erasmi ac Philippi sorderent, ne dica puterent. ex hoc Er mi & Melanchtho nis stercore nati paulo post vermiculi, puta-hant se exquisite doctos, si formulas ex Ciceronis aut Vatiniano odio, aut maledicentia Catilinaria consuerent ad violandam existimationem eorum, qui Thomae aut Scoti insistebant viam, id est, ad Theologiae veraeque Philosophiae puritatem penitus is Schola eiiciendum. 6 impudentiam. non satis est istis ex fae ce Poetulis& Grammati cis, mentiri se Theologos, nisi etiam principum Theologoru rideant verba, quia non eruunt sensia. miraris fortasse Authoni)quid causae silet, cur qui a pueris in eloquentiae quodam quasi diuersorio sempcr con- Suicuerin eloquentiae iam vindices sul ipio

5쪽

Praefatio. perstringendos. non id est, quod contemnoe eloquentes veneror enim Cicerones, Caesares, Muretos, Bembos, & infra hanc excellentem speciem alios etiam modeste Latinos sed quod aegre feram, horum homuncionum vitio & iactatione inepta, eloquentiam, rem plane diuinam, apud omnes iam pene vocari in inuidiam. Basilio &Nagian-Zeno pulchrum erat ad laudem, scripsisse orationes; Iheronymo & Cypriano ipsigne erat ad commendationem, epistolas texuisse: at iam si liber fronte praeferat epistolas aut orationes, contemnitur author quasi

aliquis ex Philippi aut Erasmi Schola Grammaticus. patrum memoria vix fama increpuit de Basilij aut Nazia naeni oratione, vix de Iheronymi aut Cypriani literis facta est Iitstra, &ecce tibi omnes in desiderio, ut aliquid vel legant polite neruosum, vel li-hent scite argutum. at nunc in oratione aut epistola nihil expectatur exquisitae notionis, timetur tantum vel unguis in Scotum, vel

sbilum in Thomam. Dii male faxint his

Grammaticis, garrulis belluis, qui oratores, homines Deos . huc abiecerunt, ut ex clΟ-quentiae flore non sperent laudem, sed timeant notam. cum me his literis abderem.

6쪽

Praefatio. in spe eram, re, ut Oratoris aliquando no- Gmen me poneret in numero. verum horum Z vitio cum viderem factum, ut eloquentis

notio mihi potius inureret notam stultitiae loquacis, quam laudem pareret ingenii, an dolebam λ frendebam, idque extra lineam tam longe, ut, contempto dictionis ornatu, plane statuerim libero tenuique filo historiam exprimere Pontificum, versa h cte nus in multiplici disceptatione, nec di sceptatam unquam. at cum officij ratio me ad eloquentiae cursum potius grauiori studio incisunt, quam intermissum voluntate reuocaret, coepi dictionis structae beneque coagmentatae non lineas intueri, sed mirari colores, atque ita mirari, ut plane nihil iam statuam praeclarius, quam commentari ad

normam. accuratae commentationes istae

S meditatae quanquam audiunt saepe, con uitium illud iactum in Demosthenem, quod olent candelam: exprimunt tamen saepe ab inuitis susurrum illum dulcem, ecce Demosthenem. susurrum istum ne putes gloriosum non magni facio, pluris tamen est,

quam ut debeam contemnς re de timore leviculae notae, quae ex quibusdam Grammari . ticis ad omnes OratoreS permanat, nec tamen magnos illos Oratores Perpinianos,

7쪽

Muretos, Sygonios, a scribendis orationibus retardat. scribo igitur orationes, cum periculo, sed non sine exemplo Muretorum&Sygomorum, nisi sorte turpe sit Theologo, potius velle exprimi ad hos Iurisconsul eos, quam ad Theologos istos, Sadoletos &Polos. quod si horum forte vim & nauitatem non effinxero, fuit difficultas ex re, ex menter nam sumpta est res, illis semper popularis illa, & posita in sensibus, aptissima quidem ad florem; mihi saepe haec interior,

di petita ex media natura, atque hoc, ut e

emplo refellam eos, qui pernegant Theologicis aut Philosophicis commodam dictionem , quasi vestem, posse induci. deinde

illi Ciceronem, toti totum, sunt secuti, atque adeo ita assecuti, ut M. Tullium in Mureto & Perpiniano mirer aliquando magis, quam in ipso Cicerone. mihi alia mens, non aliud iudicium. nam etsi in Cicerone viderim plurima, quae imitando adumbrem,sormularum & dictionum elegantiam, nauitatem, lumen, & ex his orationis, quasi comi oris, perpulchram conformationem: tamen opiniones prauas quorundam menti-sus penitus insidentes volui euellere. quidam opinantur Plinium, Pacatum, Mame unum, aliosque Auo Declamatores, d

8쪽

Mgditores, siue Paneg ricu nihil adferre.

quod aut mireris, aut imiteris. nihil vident, qui solem non videat. nam in Mamertino est neruus, in Pacato doctri fia, in Eumeniosos, in Plinio, extra formulas illius aetatis tritas, omnia: quae si tam possim imitari, quam mirari, inuenero certe, aeque in me,

quod amem; atque in aliis, quod mirer. quidam alij non opinantur, sed mirantur,in Iheronymo, Bernardo, Cypriano, Augustino, Arnobio eloquentiam nullam, in Lactantio omnem. de Lactantio optime, de aliis pessime; ut hos plane statuam non iudicare, quicquid mirantur, sed quicquid iudicant,penitus opinari. opinatores, vipe stringam leuiter. nam si in vilis nitet elo- . quentia, in Sanctis recte illis nitet. non habent aliquando fortasse tersana illam natu. Damque Ciceronianae dictionis formulam. reliqua nitidi, uberes, vincti,arguti, dcnique ita abundantes omni parte, ut quacunque ponis vestigium, ponas vel in fore, qui delectet; vel in sententia, quae informet. quid λ non vides in illis artem λ mysterium

certe tunc est, Iheronymum sine arte tam artificiose, ut nullus mihi Caesar premere videatur arctius. non vides decorum p miraculum certe tunc est, Augustinuta sine d

9쪽

eoro tam decore, ut nullus mihi Tullius p riodum in quadrum aut quincuncem artis redigere possit aptius. Bernardus & Cyprianus ludunt sarph verbis vel agnominatis tam

lepide, vel paribus tam festiue, ut Spiritus

sanctus ad Isocratis gloriam obscurandam videatur velle esse nunc puer cum pueriS lepiduS, nuc amicus cum amicis festiuus.quid perdo tempus utre sellam eorum somniu,

qui condemnant minios; ac stultitiam horum, qui derogant Augustinis, duos triumphos in Panegyricorum antiquam formam inclusi, atque ad Sanctorum imitationem quasdam commentationes expressi, sed difficulter certe siue inelusi illos, siue has expressi, quod Panegyricorum Sanctorumq; arti, phrasim Ciceronianam, quasi alienam

vestem, conatus sum inducere. in orationibus ita semper volui exprimere Ciceronis venam, Ut illis tamen colores ex hac Sanctorum Panegyricorumq; officina petitos serpe insperserim. non narro, quanta felicitate

perfeci, sed quanto conatu incoepi, ut videam tu quid laudes, quid vituperes. na quemadmodum Panegyricos volui esse Maximiliano principi monumentum meae fidei, sic de commentationibus his & orationibus te posco iudicem, amicum, patronum. cur iudicem e

10쪽

dicem p norunt, qui te norunt. nam qui doctrinam tam multam, tam exquisitam, tam elegantem teneat, noui in Germania neminem. D E V s bone, quanta cognitio linguarum Θ quam infinita memoria Θ quam multiplex doctrina λ Doctores Ecclesiae noti tibi. tanquam digiti. leue hoc. triuisti. triuisti concoxisti succum illum Theologorum Philosophorum,qui suas rationes eliminant ad tenue quoties pugnant, concisis minutiis tanquam pugiunculis, pugnant. hoc est ingenii, iudicij illud, quod legis,secernis, tenes, quae in singulis linguis excellunt singula, & minutula hac merce illam tuam lautam suppellectilem quotidie auges, atque' ita auges, ut ex his externis quasi is cibus nihil non dico labis, sed ne narui quidem inspergatur natiuae Latini sermonis puritati, . qua excellis. vere ita premis, si disputas; itα polis,si scribis:vi te ostendas non Rhetorem aut Philosophum ex vulgo, sed vel Oratorem natum in Philosophiae spatiis, vel Philosophum florentem ex eloquentiae myrothe-ciis.vereor certe,ut violem illam tuam frontem testem honoris, sedem verecundiae, si

persequar reliqua: comprehendam igitur clausula, nihil esse ignotum tibi, nisi id unu, te ito sie omnia. hoc iudice si prober, nonnet

SEARCH

MENU NAVIGATION