Sermo academicus de civis medici in republica conditione atque officiis ex lege praecipue erutis quem professoris medicae adeundae caussa die 24. Novemb. 1785. recitavit Ioannes Petrus Frank..

발행: 1785년

분량: 95페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

51쪽

X si X

legia a Diuo Imperatore IOSEPIIo I. confimmata sunt (a ; quemadmodum Prosessores antiis quissimae Universitatis , quae Tolosae est , nunc Equestri dignitate ornati incedunt co IIae tamen leges certe non nisi cum iudicio ad nostra tempora posse accommodari , facile omnibus patebit . Quemadmodum enim ferrumilis

multorum quorundam Medicorum conditio, artis nobilitatem non potuit extinguere e ita nec D

Coralis , quaecunque sit . aut fuerit , dignitas, scientiae , quod in se ipsa non habeat , dare vix poterit . Fuit tamen semper magna eorum in Republica numerus , qui se arti obtruderent , ut eiusdem participarent privilegiis , quin in aldiscendis disciplinis , vel operam vel oleum imis pendissent. Ad hos, DocIores , a Comitibus Palatinis creari soliti , quosque bullatos dicunt , pertinent . Eadem iura his , ac Docyoribus Medicinae via ordinaria promotis , attribuit MUELPFORTIUS i dummodo in praesentia duoerum , vel trium Doctorum huius facultatis, examinati , & idonei inventi suerint (e . Aliter

52쪽

enim , uti putat, CAESAREA MAIESTAS Comitibus Palatinis potestatem creandi Doctores nunquam concessisset (a) . Interim usu nunc ubique receptum est , ut eiusmodi Doctoribus bullatis , praxis medica nulli hi concedatur a Principibus ; & cum non ita pridem a ProfesIore Iuris 3c Comite Palatino, eiusmodi Doctor Medicinae in Electoratu Palatino esset cream tus et Diploma sibi ita concessum , ex mandato Elecyoris Serenissimi reddere suit coactus . Quid- quod & promotos , sed in extranea facultate , Medicinae Doctores , a praxi Medica excludat mandatum Elecyorale Saxonieum , nisi tum Limae , tum mittenbergae , scientiae suae novum ediderint specimen , atque facultatis indigenae

se testimonio sic provideant (b) .

Ut vero nemo, nisi stricte examinatus, Medicinam exerceat , nota lex est se . Iam

ROGERIUS Siciliae Rex & Salerni Princeps ,

a. Vol. I. ibique HUNN. o. q. ARUM. dist.

ad A. B. cap. s.

53쪽

undeeimo saeculo , lege sanxit et, nullum sinoe Magistratuum permissione M praxi Medica deis here versari , nisi bonis suis velit spoliari . Confirmavit hanc legem FRIDERICUS BARBAROSSA I . & iussit, nullum pro Medico esse

censendum , nisi Scholam Salernitanam , cuius ingens duodecimo saeculo per totam Europam

fama fuit , salutaverit (a) . Demum MAXIMILIANUS II. Universitati Argentoratensi privilegium concessit his verbis r se Adhibito prius per ipsos Doctores dc Prosessores , in qualibet facultate , religioso Sc diligenti examine , in quo

conscientias ipsorum Professorum onerari volumus . quosque sub iuramenti vinculo ad hos adstringimus (b - . Imo etsi aliquis , Decreto quondam Oidinis Decurionum , vel Collegii , pro idoneo habitus sit , reprobari tamen potuit,

non obstante alia lege ce) , quia favor publicus exigit (d . Collegium Medicum Berotinense , per Edictum (e instituit et si ne cui, nisi ex

54쪽

tum variis accessionibus Edicto novo auxerat

fecit sanciendo et ut qui artem sanandi exercere cuperent , non publicis solum testimoniis artis medicae scientiam Collegio Medico testatam redis derent ; sed etiam ut inprimis in Theatro publ. Anatomico , praesentibus Sc iudicantibus Collegii Mediet Prosessoribus , sectione cadaveris humani instituta , cognitionis in re anatomica adquisitae, specimen ederent. Atque haec cauta sunt duplici Edicyo Medieitiali promulgato (a : in quorum ultimo Magistratibus iniungitur . ne Phaesicos vel Orbium , vel Provinciarum , multo minus vero Medicinae Doctorem , ad praxim medicam admitterent , nisi prius Collegio Medi, sese annunciaverit , ut eidem Disertationem suam hi- auguralem , cum testimonii is publicis exhibuerit , tum casum medico practicum coram eodem et horaverit , & in Regio Anatomiae Theatro in sex Lectionibus , cursum suum Anatomiae absolverit (b) . Novum robur vero huic ordinationi addidit Edictum Regis novissimum O .

cit. S. A.

55쪽

Idem iam GREGORII XIII. fuit studium i

qui peculiari Dalla decrevit, ut Collegium P ficorum , quod Romae floret , examen eorum , qui Medicinam publice profiterentur , susciperet , & quos ad Medicinam ea ercendam non idoneos nec lassicientes repererint , exercitio Medicinae prorsus interdicerent ; seu ab ipso exercitio ad tempus , Se donec in hoc studio maiores fecerint progressus , suspenderent ; aut eis , ne dictam artem , nisi cum praesentia alterius , vel aliorum Medicorum idoneorum Sc a Collegio isto approhatorum, ullatenus exercere audeant , prohiberent ca) . Iam vero saeculo XIII. , in Statuto Facultatis Medicae Parisiensis , contra illicite praticantes , si sub omni poena ab utraque iusti-- tia , tam Saeculari, quam Eeclesiastica , con- , , cedenda , ne aliquis Iudaeus vel Iudaea in ,, aliquam personam fidei Catholicae, Chyrurgichis seu Medicinaliter operam praesumat (θ) - . Cum vero Dissertationes inaugurales Medi. eae vel ab ipsis .Prosetaribus , aut Doctoribus hucusque . sub nomine Candidatorum Medici.

Dae , magna ex parte conscriberentur , vel ut- plurimum absque insigni in rem litterariam emo- H A. 13 s. Bullar. M. T. II. p. get .(b) A. ir I. vel I 28 I.

56쪽

lumento ab his ipsis , si paucas excipiamus i elaborari coeperint et nullam tandem Candidato . in publico fidem conciliare maiorem potuerunt . Iussit ergo hoc ipso anno LMPERATOR SUM MUS , ut rigoroso , ad ipsos aegrotorum lectuislos examine , a Prosessore Medico . Candidati vires comprobarentur , nullus vero in posterum ex illis se ad scribenda eiusmodi specimina scirecesse coactum ,

Tempus quoque in addiscenda arte consuis mendum , quamvis pro varia ingeniorum indole varium esse queat . legibus est determinatum . TIIESSALUS quondam , qui , Romae . veteres Medicos , Se praecipue HIPPOCRATEM , sper. nendos omnino esse , publice docuerat, ausus quoque est artis Medicae regulas sex mensium tempore promittere et quo dein modo quamplurimos discipulos facile comparavit , nec altera ulla disciplina hos egere defendit ca) . Cum vero huius viri sententiam non ita vituperandam esse censuerit CHRISTIANUS etiam TΗOMASIUS haberem certe , quae duriora vi deri possent, respondenda , nisi magni Niri cineres, cui infaustos praecipue Sagarum Praeessus ex foro eliminatos debemus, pio venerarer .

H GALENUS , Method. Med. Lib. I. c. I

57쪽

supersunt duae leges FRIDERICI II. Tm

quas , Regno Neapolitatio occupato , pro Schola Salamitana dederat , a me hic memorandae et

M Quia nunquam , ait IMPERATOR , stiri is pctest scientia Medicinae . nisi de scientia si logicali praescribatur ; statuimus . quod nul-- lus prius studeat in Medicinali scientia . nisita prius studeat ad minus triennio , in scientiari logicali et post triennium , si voluerit , adis studium Medicinae procedat et ita quou Chi-,, rurgiam , quae est pars Medicinae . infrari praedictum tempus addiscat . Post quod , Sc,, non ante , concedatur sibi licentia pratieandi, , examinatione iuxta Curiae sermam praehabita, si Sc nihilominus recepto pro eo de praedicto M tempore studii, testimonio Magistri . Iste M H dicus iurabit servare formam Curiae hac eis,, nuS observatam . eo adiecto , quod si per-- venerit ad notitiam suam et quod aliquis eoa, se fectionarius minus bene consciat , Curiae deis si nunciabit ; re quod pauperibus consilium grari iis dabit v. - se Nec tamen post compi is tum quinquennium praetieabit , nisi per annum se integrum , cum consilio experti Medici pra-- cticetur . Magistri vero infra istud quinquen is nium libros authenticos , tam Uppocraticos . ., quam Caleni , in scholis doceant , tam in

theoria, quam tu practica Medicinae . da

58쪽

,, lubri etiam Constitutione sancimus , ut nullus Chirurgus ad practicam admittatur, nisi se testimoniales litteras afferet Magistrorum in si Medicinali saevitate legentium , quod per aκ- nurer saltem in ea parte Medicinae studuerit , si quae Chirurgiae instruit facultatem . & praeo sertim anatomiam humanorum corporum in is scholis didicerit , & sit in ea parte Mediciis is nae perfectus , sine qua nec incisiones sal se briter fieri possent , nec factae curari v. Quinque ergo pro studio Medico annos , sextum vero pro Clinteis occupationibus . FRIDERICUS II. Imp. designavit. In Angliae vero ec Irlandiae tribus Universitatibus , tum O-niensi , tum Cantabrigiensi , tum Dublinensi quae singulae eisdem reguntur legibus , & omnes sere Medicos Londinenses largiuntur , quatuordecim anni ad summos in arte honores auspicandos , requiruntur . In Statutis Facultatis

Medieae Parisiensis , iam saeculo decimo tertio iniungebatur Studiosis Medicinae et se Dabunt s. o dem Decano vel alii , Decani osticium tunc

si gerenti, vel coram tota facultate, quod in si Medicina audiverint per tres annos . Iovemo menses & sint in quarto de quo audiverint , per quinque menses et Et si BACHELARIUS , de quolibet dictorum annorum per novemo menses Medicinae studio non vacavit, nihilo.

59쪽

X Ho

, minus eidem legendi cursum concedatur, dum , , modo per tres de duos menses BACIIEL O RIVS dictae scientiae studuit pari diligentia ,

A scilicet audiendo 'ordinarie , non computato se tempore vacationis D . Pro Bacalaureatu ergo Medicinae tres ad minimum anni cum dimidio, pro Licenti tu vero quinque vel sex anni requbrehantur (a . Nullus vero ex Medicis pro Magistro haberi potuit, quem nunc DOcIOrem dicimus , nisi ad minimum per duos annos MDHeiaam sine interruptione ipse docuisset . Hodierno tempore a Regibus Galliae lex saniscita est , ut, qui Doctoratus honores ambiunt, Per tres annos Universitatem , in qua gradum sunt assumpturi , frequentandam habeant . Omnitertio mense facienda inscriptio ; lectionibus exacte assistendum, pluraque examina ab iis sunt subeunda (e . In Saxonia tres studio Medico anni sunt consecrandi , quorum ad minimum duos in patriis Academiis , Studentes habent transigendos (d .(a) De la Medecine en France , p. Do.

60쪽

Quemadmodum vero dignitas Doctoralis in. signibus ornata privilegiis , nonnisi certo scientiae gradu , annorumque huic impensorum numero potuit adquiri et ita de magna erant Medicinae Magistris , dein Docroribus imposita per

leges ossicia . Iam Aegypti Medici, legibus erant adcurate circumscripti. Medicinam enim exercebant ex lege scripta . Si , hanc secuti , aegroto sanitatem reddere nequibant , culpa vacarunt de indemnes abierunt: si contra praescriptum egi Osent , rapitis ivdieium subibant . Post quartam autem morbi diem movere aliquid licebat . si quis Medicus antea ausus fuerit , suo ille periculo erat curaturus (a . DARIUS , Persarum Rex , cum equo in venatione exsiliret , pedem

luxavit , nec ipsius Medici Aegyptii potuerant restituere ; restituit vero DEMOCEDES , Gra cus e lata hinc est in illos a Rege , erueis fententia , quam DEMOCEDES nobili ingenio deis precatus est (b) . Hinc lex in Persia subsistit,

ut Medici, demortuo Rege aut eius filio , aula exulentur cum Astrologis di illi , quod morbum curare , hi , quod praedicere mortem non sciaca ARISTOT. Politicor. III. cap. a. DIODOR. SICUL. Lib. I. CLEM. ALEX.

SEARCH

MENU NAVIGATION