Sermo academicus de civis medici in republica conditione atque officiis ex lege praecipue erutis quem professoris medicae adeundae caussa die 24. Novemb. 1785. recitavit Ioannes Petrus Frank..

발행: 1785년

분량: 95페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

71쪽

nostri , qui ad Ecclesiae fletum de novo se eotris verterunt , consolationibus spiritualibus . quibus indigeant , atque Sacramentis muniantur , ad quae per dictos aut Paractos aut illorum m. carros , inveniantur praeparati l . . . . Durum vero mandatum . duramque , in Bulla Papali, impositam Medicis poenam, neque satis delicio adaequatam esse . credebat ZIEGLERUS (a et praesertim cum de assetibus quorum eadem & potior adhuc cura sit , nihil tale inveniatur constitutum. Dein sceleratis etiam a Medico ferendum esse auxilium , atque si ob negatam sic opem homo mortuus f erit , aut damnum ei illatum esset , culpae reum a Iurisconsultis intelligi , defendit LAMPIUS (b) . Quid ego de his sentiam . hoc solum est ;nostris temporibus uniuscuiusvis Medici esse , ut& de propria sibi fama caveat, atque dum p riculum aegroto instare videat . id vel illi ipsi. vel , si sensilioris animi sit, affinibus mox &in tempore patefaciat; neve opinioni locum conis cedat . se periculi diutius , quam par fuerit , mansisse ignarum . Neque tamen ideo reluctantem spiritualibus aegrotum, physi eo suo destituet

72쪽

luxilio , sed tempus resipis entiae , in quantum

ille potest , prolongabit persuasus, cuique nune a legibus conscientiae suae libertatem concedi , neque ab his exigi , ut, sat iam infelix aeger, in rebus maxime seriis aut pietatem quam non habet . simulet , aut memoriae suae iniquam inuri maculam videat . Quodsi vero Medicus , vel ob levitatem animi , vel ob suam in pro- gnosi imperitiam , aegrotum in periculo versanistem , de hoc ipso admonere neglexerit , atquci sic occasione , tum saluti tum rebus suis oeconomicis familiaribusque prospiciendi, frustraveritimeretur sane , quem ipsa iam castigabit eonscientia , famaeque decrementum , a lege quoque

notari .

Alia lex est , quae Medico certis quoque uti remediis interdixerit. In decreto enim IN. NOCENTII III. eodem , cuius supra mentionem inieci , dicitur quoque: si Cum anima sit multo se pretiosior corpore , sub interminatione Ana. si thematis , prohibemus , ne quis Medicorum , o pro corporali salute aliquid aegro suadeat , se quod in periculum animae convertatur sa) M. Eadem sere in Statutis Provincialibus Archiepi copatus Trevirensis video commendata (b . Pos

D Histor. Trev. diplom. T. II. c. 's.

73쪽

sunt vero haec , non insuetas adeo Medicis quondam incantationes & superstitiosa respicere

remedia et alia vero , & continentiae leges conis cernentia sunt momenta et ad . quae non semper admodum in sanatione morborum videntur re

pexisse aliqui (a , neque ab omnibus Theologis ideo semper notati sunt Medici . Alihi quondam de his plura notavi (b , queis superaddere aliquid nec locus hic est , nec occasio favet . Alia sunt , quae legibus circa Medicorum officia sancita quidem non fuerunt . quae vero Legislator honestati eorum 8c morum probitati ultro credidit esse committenda . Ilaec ego , si hodie omnia vellem enumerare , non mihi dies haec laceret , neque , cum a cl. GREGORYpridem tanto cum successu fuerint pertractata , patientia Vestra in his abuti contendo . Ut

enim nunc PATRES Sapientissimi, AUDITORES Honoratissimi , Professoris Medicinae Clianicae ossicium elementissime mihi demandatum legibus Academicis auspicer, ad vos me, novum(o Uid. HOFFMANNI Med. rat. system. T. U- pag. r. . MESUE , cap. propr. HERCULES SAXON. &c (h) Medicini Iehe Polietey I. Band. Uid. SANCHEL

de Matrimonio, Lib. IX. Dimat. II. n. I P. T.

q. Vid. PAUL. ZACHIAS , l. c. L. VI. T. I.

74쪽

apud Vos Hospitem, ea . qua par est , pietate converto , Vestramque benevolentiam , favorem , amicitiam imploro . Patriam dilectissimam , in me certe non ingratam , assines, amicos, ut CAESA.pis AUGUSTISSIMI iussui obtemperarem, tanistisque Viris interesse liceret, dereliqui, omnernque

in Vos fiduciam ignotus adhuc posui ; felix ,s M SUMMI IMPERATORIS exoc clationi tandem satisfaciam & partem aliquam honoriS, quo haec celeberrima Academia apud omnes fruitur, meam faciam . Vos autem Commilitones optimi, quibus Letum in Ordinem Medicum favores , heneficia & rigorem hodie exposui , - quae

Vestra sint , quid Respublica, quid Patria , quid

Parentes, quid aegrotorum, curae quondam Veis strae committendorum salus, quid honor propriusta vitae Vestrae felicitas a Vobis exspectent, ex dictis facile conspicietis. Magna sunt Mediet xeriin genus humanum ossicia r partem illorum alteram , ad aegrotorum lectulos exponam & artis principia , quae ex ore tantorum Praeceptorum hausistis felici experientia comprobabo . Mereamini quondam honorificum Medici titulum ; neisque tamen credite , levi illum mox nisu compa rari vel si comparatus sic fuerit, tam facile posse conservari . Medici autem vel ignari atque inexperti, vel legibus refragantis, ingentia in Rempublicam facinora sunt: is amici facie inter cives

75쪽

suos incedens , sine discrimine singulos favento tempestatis aut Epi lemiarum iniuria . improviso adgreditur. tantasque tum ignorantiae suae, tum audaciae, tum crudeli petulantiae atque avaritiae victimas ferit , quantas apud ferocissimos populos nullus unquam , vel exercitatissimus Gerseator infenso numini vindicavit . Abhorretis hominem, cuius manus , benefastorum , amicorum parentumque dulcissimorum sanguine fumant , quique tacitae pestis in Republica simulacrum sistit .... Cavete , ne in Vos ipsos forte , si labores quos nunc suscipitis , leviori animo absolvatis , sententiam feratis , atque minus adhuc rigoris legibus in Medicos , quam in caeteros malos cives esse comprobetis . Sed alia certe sperare a Vobis iubent & industria Vestra , A magnus in artem fervor , quo laesae in aegrotis naturae leges studio prosequimini. - humanitatis ratio, qua aegrotorum querelas suscipitis, atque in extricandis artis regulis lenimen eisdem quaeritis , sducia denique Vestra , quam in me ipsum ponitis , quamque , ut tam de Vobis , quam de Republica hene merear, quovis officiorum genere Se severe& pro viribus augere Vobis sane te promitto .

76쪽

IO AN NIS PETRI FRANN

MED. CLINIC. PROF. P. O. m.

ORATIO ACADEMICA

VESICA URINALI EX VICINIA MORBOSA AEGROTANTE.

78쪽

De Vesica urinali ob viciniam morbosam

aegrotante .

Quemadmodum in qua vis Societate de

gentibus, magna vitae in eo posita est

felicitas , PATRES Sapientissimi . O AUDI.

TORES Honoratissimi, ut probo quivis atque pacifico vicino gaudeat , amicoque eiusdemutatur consortio et talis certe de singulorum homini concessorum viscerum conditio mihi videtur , quae , si in aliorum posita sint vlcinia , quorum substantia ignem semel suae pit ; eodem facile , de inopinanter incendio deflagrantis Dignam hinc semper experto Medico credidi Materiam , morborum , qui ex vicinia morbosa oriuntur , perscrutationem , neque pars haec Medicinae , attentione nostra certe dignissima . mihi satis adhucdum videtur exculta. Ast vero cum, ob plurimos alios labores , mihi de in hos descendere . data non sic potentia : aliquot saltem de vesica urinali ob

A et

79쪽

oleiniam morbosam aegrotante fragmenta, hac occasione collaturus sum, qua Uiris iuvenibus Lauream Medicinalem imponendi pergratum eoque gratius certe ossicium in me , pro prima vice, nunc hoc in loco suscipio : quod uterque cx illis, eiusdem Patriae fontes mediciisnales hauserit, quibus de ego quondam enutritus sum; quodque in hac ipsa nostra Academia, Germanis quoque, ob Uos ipsos, PATRES Sapientissimi, quos nunc alloquor, celebratissima, se tales ambo praestiterint, ut mihi, dum in Italia scientiae suae specimen publicum illis edendum esset, non Certe fuerit coram aequi sinus iudicibus erubescendum . Sed nova gaudii honorisque in me redundat ratio Auditorest ipse enim ego, quem ante paucos annos REX MAGNAE ERDTANNIAE POTENTISSIMUS, Georgiam Augustam , pro docenda ibidem praxi medica ,

vocari clementissime dignatus erat, ut primus essem, qui, Catholieae fidei addictus, Cathedram in hac magni nominis Academia, ascendere in , et Tolerantiae, & Aequitatis Regiae testem agerem publicum. - nunc demum dc

SUMMI IMPERATO Ri S gratia, me in hanc

honorificam Sedem collocatum, atque de nomvo , Tolerantiae etiam Imperatoriae instrumentum fieri video, qua Uirum iuvenem ,

80쪽

dies antium religioni adstrictum fraterno animo amplectar . Doctorum Universitatis nostrae Regiae Albo inscribam . & sic partem honoris Georgiae meae dilectae publice reddam, quem publice in me tam benigne contulerat . Hi fructus sunt. PATRES Sapientissimi . divinae illius Tolerantiae . cuius Pater est . Euem nos tot aliis adhuc titulis P trem vocamus , & in quo gloriamur omnes ,

IOSEPHUS II. IMPERATOR AUGUSTUS.

Sub huius Regno . iam ante complures annosca . in hoc ipso Archigymnasio . non obstante Religione aliena , Laurea Medica solemnitee ornatus est Ferdinandus ineae ex Cassonu . Aernensis ; atque ante quinque hos annos , hane ipsam Cathedram conscendit celeberrimus TISSOT, Praedecessor ineus. Protestanti quoque Ecclesiae adscriptus et ita ut , quod priora vix credidissent saecula. ipsa, sub tali IMPERATORE. prima tolerantiae Exempla, convulso interim, & frendente tu tenebris fanatismo , dederit Italia . Sed quo non mea me gratitudinis , ob tanta in genus humanum beneficia , sensatio abripit i ad ea pergam , quae vobis de

SEARCH

MENU NAVIGATION