Io. Francisci Buddei p.p. Elementa philosophiae instrumentalis seu Institutionum Philosophiae eclecticae tomus primus secundus

발행: 1715년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

11쪽

Tisi fuisse curi homin tutum intelligente, nec immemore

maXimorum, quae in eum collocasti,beneficiorum. Quare vota saltem, ' l l addo, ut Deus praepotens, Cui praecipue curae sunt , qui reipublicae commodis inuigilant , ΤΕ omni feli- citatis genere Cumulatum, quam di-' utissime conseruare, patriaeq; prae- esse rebus velit,ut fidei tuae intemea ratae & prudentiae Rex noster cleo mentissimus, selertiae&Vigilantiae

Ducatus Magdeburgicus,benignita- utis atque humanitatis . omnes, qui bd

tuo patrocinio indigent, fructus percipere uberrimos in posterum

12쪽

LECTORI BENEVOLO

AI tera haec est philosophiae pars,

quam theoretisam Vogaui, quod non circa actiones hominum , nec circa illorum cogitationes, aut sermonem, sed circa res ipsas, Deum videlicet, dc quae ab eo condita sunt atque producta, occupatur. In ea eandem , quam in reliquis, eousque obsermo tractandi rationem, ut quae cognitu necessaria iudicaui, succinres, ast inter se λ rite coniundiis, praeceptionibus corn- , plecterer. Ordinem vero alium res ipsa

postulauit; qui licet diuersus sit ab eo, quem hactenus philosophi adhibuerunt, iustis tamen suffultus est rationibus, ut

ex ipso opere patebit. Namque ut A noistioribus, nobisque propinquioribus incipiamus, dc inde sensim ad remotiora, quae adeo & ignotiora sunt, proceda: mus, atque in his omnibus partium stru-

icturam, atque effectus, accurate Consi-

deremus, ut ita verosimili quadam ratio-

13쪽

ne in causarum notitiam deducamur, id vero bonae methodi legibus conueniens , uesse, periti harum rerum eXistimatores lfacile concedent. Superstitiosos autem minutiarum consectatores, qui nihil re-I Etum putant, nisi quod cum illorum moribus atque sententia conuenit, non

moror.

Caput vero causae, quod praecipue in qualicunque hac comentatione spectaui, hoc est, quod eclectico plane more sentiuendi libertatem ubique intemeratam

conseruauerim, δc expositiS accurate rerum naturalium i harum enim consideratio praecipuam theoreticae philo2phiae partem absolvito phaenomenis, subinde quid verosimilius Taltem mihi

circa causas atq; principia Videretur,indicauerim, certi quid raro admodum definiuerim. Prorsus enim in ea sum sententia, naturam rerum nemini mortalium

perspectam, forte nec perspici posse radeoque ad maximum etiam, quem eK in hac philosophiae partesperamuS, Vsim, satis esse, si vires & effectus corporum accuratius habeamus exploratoS,ScXima, quantum licet,ex quibus hi procedunt, principia. Documento luculeiitissimo sunt ipsi medicae artis magistri ,

14쪽

quos velut naturae administros esse, recte dictum, qui si in viribus herbarum in-

inter se conueniant , dc in phaenomenis morbi,aeque feliciter medelam afferunt ilicet in principiis remotis', unde istae vires proueniant, quae causa sit eventuum in hoc vel illo morbi genere, πασπι a se inuicem dissentiant. Hinc pronjor etiam ad amicitiam di concordium inter

ipsos philoiphos via: si quisque in deses

sa opera naturam rerum rinietur, sed

quod sundamenti loco substernit, principium , pro conte ictura saltem habeat, quam dimittere, si melior & verosimilior asseratur, non turpe sit. Scio,veteribus persuasum fuisse, naturalis doctrinae hanc prael morali atque ciuili esse prae-τOgatiuam, quod illa demonstrationibus

teretur, meritoque scientiae titulo nomineque ornaretur, cum haec coniect Uris subinde, dc verosimilibus saltem niteretur ratiociniis. Ast: scio quoque, expl0- sani hodie a viris eruditissimis esse hanc sententiam, planeque contrario modorem se habere, demonstratum ab iis esse. Et elucescis profecto in eo maxima Nu minis supremi & benignitas & sapientia quod jn iis,quae ad vitam recte sapien terque instituendam pertinent, certam Ma-

15쪽

claram, luculentam cCgnitionem homini superesse voluerit, ne qua uti ignorationis excusatione posset, neue quid ad veram felicitatem consequendam, ei deesset. In reliquis enim, praesertim natura

rerum omnium eXploranda, tantum lumen non erat necessarium. Immo si accurate calculum PonamuS, deprehendem his facile, quae cognitu nobis necessaria sunt, & ad nostram salutem felicitatem- . que aliquid faciunt , haud dissicili negotio perspici posse. Ex quo sere colligas, limites nostrae cognitionis, ex nostrae salutis & felicitatis mensura, a Deo constitutos: quos qui transiliunt, suscipiunt aliquid, quod supra vires sit, & successu

careat.

Laudanda sane maximopere illorum virorum opera dc industria, qui praeclaris inuentis, & eXperimentis, rerum naturalium historiam indies magis magisque illustrant. Haec enimisiola ratio est, incrementis solidis nobilissimam hanc philosophiae partem augendi.'Id tamen haud 2 sine ratione desiderari poterat, quod nonnulli dissicultatem hic proficiendi sine necessitate eXaggeranteS, nimioque rerum Variarum , Utilium qui- dem, sed non aeque necessariarum, ap-

16쪽

D Tatia, multOSa rerum naturalium co-RHitione deterreant. Nimirum alia via iri gredienda iis est, quibus constitutum est , se totos huic studiorum generi con- seCrare, dc eidem Velut se immergere: alia illis , qui delibare saltem haec sacra volunt, & inde decerpere, quae in aliis eruditionis partibus usui esse queant. Et his quidem cumprimis mea qualiScun que dicata est opera. Sunt enim plurimi, ex iuris pariter ac theologiae cultoribuS, qui mea in philosophia institutione v-

tuntur: atque hi cum ex reliquarum partium tractatione intelligant, vix posse moralem doctrinam, ne quid de ceteris dicam, sine qualicunque rerum naturalium notitia capi, id a me emagitare solent, Vt maXime necessaria capita seligerem,& luculenta methodo iis proponerem. Horum cum tentarem satisfacere desideriis, non tantum intellexi, haud inutilem meum istum fuisse conatum, sed magis etiam deprehendi, saltem qualemcunque doctrinae naturalis cognitionem in reliquis eruditionis partibus admueum esse necessariam , & in philosophia vix operae pretium facere, qui

hauerjt. Atque hoc monere necesse fuit,

17쪽

ut intempestiuis illorum censuris obuiam irem, qui, dum hanc philosophiae partem reliquis addidi, forte me fecisse aliquid existimabunt, quod a munerIS, aut

studiorum meorum ratione abhorrear.

His& opponere eXempla aliorum, quo-xum prorsus similia fuere instituta, pOS-sem ,& ad i psam ablegare commentatio

nem, Ut ostenderent, si forte meo, quem

mihi constitui scopo, non satisfecerim , hunc vero sit quis consequatur, voti damnatus censeri debet sed hoc saltem eos cogitare Velim; aditum ad hanc philosophiae partem neutiquam iis quoque inaccessum esse, qui aliis studiorum generibus ex instituto se addixerunt, id quod vel experientia docet, praesertim si ipsi met profiteantur, se prima rudimenta saltem tradere, & quidem illis, quibus non ex instituto in has se dare litteras, sed

quantum in alio vitae genere sussiciat,inde haurire constitutum est.

Quod si quis vero ex iis, qui meae se

committunt disciplinae, iactis rite fundamentis, ampliora desideret, dc quae ad perficiendam prorsus hanc doctrinae partem pertinent, ei in hac ipsa acade- mia nostra peropportuna sese offert occasio. Ne quid enim de reliquis dicam, quo

18쪽

oxiam in hoc genere satis nota sunt me Titta, ecquis est, quem lateat exquisita Friclerici Hoismanni nostri, viri celeber- ximi, sistertia, qua non tantum effecit, ne quid desiderari ulla ratione in hac parte Possit, sed cumprimis quaecunque ad evPerimenta curiosissima pertinent, quam diligentissime conquirit. Hic ergo eampus amplissimus omnibuS aperitur, per

quem circumferre animum queant, magna iucunditate, nec minori utilitate, naturae dc artis miracula contemplaturum, &perdueturum adeo ad fastjgium quantum humanae conditionis ratio, Sccuiusque institutum permittit illud sapientiae aedificium, cuius a me hic posita sunt fundamenta,si non splendida,certe, uti credo, solida.

yod superest, et in historia rerum natu- talium describenda, et in philosophorum etiam principiis pro instituti ratione explorandis , praestantissimos secutus sum auctores, quorum ubique indicare nomina, supe vacaneum suisset, neque ut id hoc loco fiat. necessarium duco. Fateor etiam,multum mei profecisse ex recentissimorum, et quorum i nonnullos hodie adhuc orbis veneratur, scri-

. ptis, ut Iacobi Rohauitii, Io. Christophori Sturmii, Io. Clerici, aliorumque. Et hi qui- dem cum maximam partem mechanica a

19쪽

philosophandi rationem sequantur, adiunxicos, qui spiritum naturae supponentes,Mosaicae philosophiae restauratores audiunt, idisque ideo, quod post illam, haec maxime hodie concelebretur.Speroque id me obtinuisse, ut, si quis huncce perlustrare libellum operae pretium duxerit, intellecturus sit, habere vistramque sententiam sua & comoda S incommoda, & verum esse quod antea dixi, rerum naturam absconditam adhuc latitare, & nemini penitus fui si e cxploratam. In prima etiniam parte, quae de homine agit,id quod diffi-mulare nefas duco, maximo mihi usui fui physiologia medica celeberrimi viri Io. Gothostedi Bergeri, medicinae in academia itis tenbergensi Hrofessoris clarissimi, qui tanta iudicii tanta methodi facilitate,tanta stili elegantia, hoc argumentum traitauit, ut reliquis in hoc genere dubiam fecisse palmam Videatur.

Et haec quidsm, quae monerem,habui,humanissime lector: reliqua tuae humanityti rebeneuolentiae committo, Deumque ea, qua decet,animi submissione rogo,ut in academiacae pnbis , in cuius praecipue gratiam haec

scripta sunt, emolumentum cuncta cedere iubeat, ut ex rebus creatis sapientiam, benignitatem,& excelsam magnitudinem Numinis di cognoscere, & venerari,immo mentem venerabundam vera rietate, moribus

que puris & sanctis hisprimere duscat. Vale.

20쪽

HOMINE.

SEARCH

MENU NAVIGATION