De Brunonis I., archiepiscopi Coloniensis : ortu et studiis praecipuisque rebus ab eo gestis

발행: 1866년

분량: 48페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

11쪽

autem, praecipue sacerdotum auxilio, illam Gisolberti soditionomoppressit. A Carolo igitur victus Henrico adversatus est, ita ut iam anno DCCCCXXV Lotharingi subacti Gomanis

parerent.

Ita igitur usque ad annum DCCCCXXV intestini, cuius

Ruoigerus supra mentionem facit, belli periculum ab Henrico erat aversum et depulsum Non minus fortem et prudentem Henricus se praebuit contra externos Germanorum hostes. Hungri enim Burcarti ofArnulti seditionibus permoti anno DCCCCXXIV rursus in eorum fines tanta vi tantoque impetu irruperant, ut Henricus copiarum suarum exiguitatem respiciens proelium committere non auderos; sed in hWerlaon castellum se recepit et postquam aliquod per tempus obsidium constanter tulit, fortunae favore factum est, ut hostium ducem caperet, a quibus, hoc principis damno adductis, novem annorum inducias impetravit i '. Ita pacem adeptus Honricus id solum spectabat, ut malis Horum, quibus imperahat, quantum posset, occurreret et mede' retur. Ideo castolla munivit et milites in talem ordinem redegit, ut aliqui semper in castris essent, et his praecipue institutis id assecutus est, ut praeter parvas quasdam excursiones et

magnum illud proelium DCCCCXXXIII contra Hungros factum, dum mortuus eat, imperium haberet quietum Quod Κοephei' of Jasmundus dicunt, anno DCCCCXXVIII

Brunonem natum esse, iam eo refellitur, quod Ruoigerus cap. XLII tradit. Atquo ne illud quidem est verisimile Brunonem, quamquam optima ingenii indole praeditum, anno aetatis octavo i - anno enim DCCCCXXXVI aulicorum choro adiectus est iam eo profecisse, ut in Othonis domo doctissimos ex aequalibus Viros superaret, et paucis annis post, summis imperii muneribus praeponeretur. Contra anno DCCCCXXVIII Henricus sorbergam filiam Giselberto, Lotharingorum duci, uxorem dedit, quod con-

103 Cf. Walta: a. a. o. ΜDCCCLXIII, p. IL -LUI, LXI-LXII, LXXII - LXXVII, LXXXI - LXXXVI.

113 Henrico Lotharingi nec ipsorum nec alienorum potestatis esse Videbantur, sed, quippe qui Franciae orientalis provinciam incolerent, cum suo imperio rursus coniungendi cf. Watig p. XXCVI cum adnot. prim. huic loco addit. 12) Cf. Waitκ I. I. pag. LXX XXXI. 13) Cf. Walta pag. LXXXI. XCVIII CXV. 143 CL Jahrb. d. d. R. Otto I. DCCCCLI, Koephe Exc. VII. Jasmundug in Ruot- geri interpretatione, ad eum, quem supra commemoravimus capitis secundi locum dicit: ,,Das, Was Ruolgor voti cler Geburi Bruno's sagi, passi im AIlgemeinen aufdio damalige Regierungssoriolo Hoinrictis otior, ais aus das Jahae 928, in melchem Bruno geboren murde. In quo Jagmundus annal. Colon. Maxim. Videtur secutus esse, qui Brunonem CMXXVIII natum esse tradunt. Contra Pietor in eo, quod bene de Brunone explicavit Progr. Gymnas. Arnsberg. MDCCCL - LI. Pag. IV. adn. I)CMXXIV sive CMXXV in lucem oditum censet. Etiam Waltκ, vir horum temporum tam Dexitus, quamquam non omni dubitations carens, Ptelero assentit. Cf. WalizMDCCCLXIII p. CLXIII adn. II ot III. Vogel: Rather Von Verona una das 2 etinte Jahrb. tom. I. Pag. 157, idem Vero CMXXV Brunonem natum esse existimat.

12쪽

iugium cuius momenti in Brunonis rebus fuerit, paullo post vi-dobimus. Ρostquam ita, quo tempore Bruno sit natus, definivimus, quo loco in lucem editus sit, coniectura quidem indicabimus. Ac do illo quidem constat, commoratos esse parentes eius eo tempore in uno ex Saxoniae Vel Thuringiae palatiis ut Nordhauson, Alt-staedi, Memleben, Gostar, quae ab iis praecipue amabantur. Quattuor primae aetatis annos deinde Bruno in parentum domo inter consanguineos peregit, ubi, quin Mathildisi β), ut filius si animo si corpore optime excoleretur, Summa cura et diligentia studuerit, non dubitamus. 3. Iam priusquam consideremus, quemadmodum Bruno Traiocti sit oducatus et eruditus, placet primum eXplorare, quo humanitatis Germani usque ad id tempus pervenerint. Quo facto si aspexerimus, quantopere illo tempore litterae iacuerint absconditae et incultae, quasi ager quidam vomere longum per tempus privatus, deinde compara Verimus, quanto incremento per illum virum profecerint, quae Brunonis etiam hac in parte virtus fuerit, clarissime elucebit. Spectantibus nobis mores, qui in domesticis et sorsnsibus

rebus exercebantur, Germanos eruditione non caruisse et vacasse,

quo fomporo Romani in illam regionem pervenerint, apparet. Eos, qui res publicas ex ordine administrant, qui iudicia rito faciunt, qui matrimonia reverentur, rudes et barbaros appellaro non licet. Germanorum autem eruditio, quamquam non excultast expolita, tamen ex ipsorum ingeniis orta erat, et Virtute, huius gentis animis insita, vigebat. Quare momento alicundo addito optimo amplificari potuit. Quae aliorum populorum artibus intacta futurum fuisse ut rigeret, existimamus; nam leges ex quibus res publicae apud Saxones administrabantur per complura saecula immutata manserant; mixta autem, ut ita dicamus, Graecorum et Romanorum litteris, ut ad eam, qua nunc ornati sumus, humanitate eniteretur, a Deo sapientissime erat provisum. Mores igitur, quibus illis fomporibus Germani utebantur, certe fundamenta eius, quasi aedificii sunt, quod nos intuemur et ad

miramur.

Doinde Germani consuetudine Romanorum, Usque eo progressorum longum per tempus sunt usi. Ab illis iam, cum etiamtum armis vexarentur, aliqua belli instrumenta assumpta,

sunt imitati; deinceps, cum essent pacati, et iam quae elegantia et grata sibi videbantur, accipiebant, ita, ut Roma capta mo-

13쪽

numentis, artificiis, scriptis, omnibus rebus, quae ad vitae cultum pertinent, multo magis quam alii barbari, parcerent, immo vero iam Thooderico magno Gothis imperante inter omnes occidontis populos litteras paene soli exercerent, et expolita quadam humanitate certe aliquod per tempus florerent. Porro novi quasi stimuli Germanorum animis sunt admoti eo, quod vera Christianorum doctrina imbuti et ab erroribus, quos antea amplexi erant, liberati sunt. Postquam enim longis, quae a multis illis populis in alias sedes transmigrantibus erant concitata, bellis circa quingentesimum annum finitis Germani ad pacem redierunt, urbes ad Rhenum et Danubium, a Romanis conditas, restitutae sunt et effloruerunt. Animi civium ita quodammodo pacati Christianorum doctrinam sunt edocti et

illorum urbes sedes quodammodo factae, unde ad paganos Orien- tem et septentriones versus habitantes praecepta Christiana transferrentur. Bonifacii, a Francorum regibus adiuti opera praecipue factum est, ut templa et monasteria conderentur, et Germani cum pontifico Romano coniungerentur; hic scripta le-' gobantur, dicta litteris mandabantur, quae sunt ludorum initia; illinc Bonifacius aliquoties praeceptores Maguntiacum arceSSivit. Ita assecutus est, ut pontifici Romano posset nuntiari etiam eos, qui citra Rhenum incolerent, Germanos doctrinae Christianae Sededisse et non solum friptorum sacrorum, sed etiam litterarum participes eSse. Postremo, quae a maioribus erant commissa, persecta et confirmata sunt a Carolo magno. Α quo et mores et praecepta Christiana Germanorum animis ita impressa esse, ut quasi in-t sculpta per omnia tempora inhaerorent et litteris non solum paucos eosque nobili loco natos sed universam plebem impertitos esse, quis est, quin concedat. Primos quidem regni annos belligerando peregit; necesse enim erat opes comparari et de- sendi, priusquam otium et littera o colorontur. Quod admirabili modo Carolus est adeptus. Nam os virtuto et consilio hostes superavit et deterruit, et summa cum prudentia eam civitatem instituit, in qua sacerdotes non minus liberrime evangelium praedicarent, quam regem, ut ad ea, quae sibi proposuisses, perveniret, diligentissime adiuvarent. Carolus quum primum in Italia versaretur, intellexerat, quanti momenti ad animum et excolendum et delectandum essent Grascorum et Romanorum litteras, et quantum earum Opera Itali praestarent Germanis, quare illas otiam suo populo tradere in animum induxit. Quantopero ille splendore omnes, qui antea in Francis regn erant, superaverit, quam doctis et quam Sapientibus viris schola ab illo condita ornata fuerit, ut academiae

nomine non sit indigna; quanta imperatoris diligentia prasceptores

14쪽

undique sint accessiti, et, ut populum erudirent, permoti; nemo

nostrum non animo grato agnoscit et fatetur. Vacabat apud

eum Paulinus rebus grammaticis, theologiae et philosophiae Alcvinus, poesi Theodulphus, aliis litterarum partibus Arnus et Loidthartus, historiae Ρaulus Diaconus; multi alii viri aliis studiis et artibus excellebant; etiam ex Scotis, si quidem monacho St. Gallonsi fidem habere licet, homines huc convenerant. Quasi

in commune quoddam emporium congerebantur in Caroli sedem quaecunque ab hominibus inveniebantur et excogitabantur. Scripta Graecorum et Romanorum tunc primum ex Italia in Germaniam translata sunt, ex quibus ingenii elegantia manaret. Nova quaedam animi libertas ubique effloruit, ita ut mox non satis haberent veteres magistros legere, sed ipsi imitari auderent. Libri si artificia confecta sunt, quae etiam nos admiramur, eisque ii, qui deinceps fuerunt homines, paria opera nulla

effecerunt.

At non solum ea, quae ad litteras et doctrinam attinent, apud Carolum explorabantur, sed etiam ea, quae ad universam hominum vitam emendandam summi sunt momenti, exercebantur. Speculabantur praecipue, quomodo populi mores corrigerentur, et opes augerentur, nec minus iuste illi, qui cum Carolo consuescebant, homines doctos regiΗ ministros appellamus. In eo,

qui in praecipua Caroli sede florebat litterarum ludo, id praecipue spectabatur, ut docerentur iuvenes, qui sacerdotes periti populo praeessent; a sacerdotibus enim optime etiam plebem

erudiri posse Carolus arbitrabatur. Α quibus solis eruditioni imbutis et artium logondi et scribendi participibus non potuit non humanitas ad reliquos quoque tradi os divulgari. Et rovera illi, qui Carolo regnante fuerunt sacerdotes, morum probitate vigentes ot dominandi cupiditate abstinentes, quamquam potentes in re publica, tamen non superbi, quamquam docti, tamen non elati, cum de quibus sperari posset fore ut tantum munus efficerent, tum digni, qui ad populum educandum eligerentur, et cognoscuntur et agnoscuntur. Id quidem negari non potest, quod quis non fateatur, sacerdotibus litterarum magistris didicisso homines imprimis, quae ad res sacras pertinent, quamquam omnia alia sicut a posteris expulsa et spreta esse illis viris opprobrio fieri non potest. Legebant enim praecipue Terentii et Horatii libros. Et scripta res profanas tractantia non

plane abscondita iacuisse, ex eo cernitur, quam Sedulo apud Carolum studuerunt,magis veterum opera imitari, quam hominum iustorum Vitas perscribere. Ita per totum Caroli regnum semina quasi nOVae cuiusdam

humanitatis dissita sunt; in Bavaris, Alemannis, Lotharingis, Saxonibus, Thuringis, aliis regni partibus nova in dies instituta

15쪽

condita sunt, in quibus scripta sacra recitarentur, pueri docerentur, sacerdotes instituerentur, populus erudiretur. Propterea iure dicimus: MCarolus Magnus ex Italia in mediam Europam humanitatem transtulit et ille novi litterarum incrementi auctor existimandus est, id quod ii, qui media aetate exeunte praedicaverunt, Carolum artium liberalium sedem Roma Lutetiam Parisiorum transtulisse cognoverunt et affirmaverunt. Quomodootsi non diutius Germani florebant sapientia et opibus, quam Carolus erat superstes, tamen, quantum roboris et firmitatis in illis monasteriis fuerit, et quanto studio accepta sint, inde apparet, quod ne tantis quidem, quanta insecuta sunt bella, seditiones, stultitiae, tenebrae, funditus sunt eVersa. Eorum, quae restabant, postea Otto restituit et posteris amplificanda tradidit. Lud0Vicus pius, quamquam ipse a bonis artibus non erat alienus tamen carebat ingenii indole et facultate conservandi regno eam, qua antea insignis fuerat litterarum lucem. Foeda illa, quae in imperatoris gente exarserunt iurgia, regni contra externos populos infirmitas, Danorum, Hungrorum, Venedorum, Normannorum incursiones, nobilium in ipso regno discidia vix vestigia quaedam relinquunt eius qua Carolo imperante gaudemus eruditionis. Si corporibus alendis ot defendondis prospicere coacti sumus, otio indulgere non possumus; ita illis temp0ribus litterarum praeceptores obmutuerunt, neque iniuria noni Saeculi exitus, decimi initium inscitiae si immanitatis aetas, neVum Reneum, appellantur. Illo tempore re vera paene nihil aut scriptum aut cantum est, ita ut triste non iniuria appelletur.

Quod praecipus percipit rerum scriptor. Cui postquam Carolo Magno imperante annalibus artificioso perscriptis quasi sidus

quoddam laete affulsit, et monasteriorum chronicis res accurnte sunt enarratae, tunc pauci quidam nuntii a runtur, aut qui antea uberrime manaverunt fontes tunc nulli manant. Quod ita a Germanis nihil excogitabatur, et tantum eXigua, minuta, ieiuna quaedam fragmenta litteris consignabantur, clarissime declarat, quantopere Germani hac aetate animos ab humanitate abalienaverint, et quantulas vires Caroli regno tunc insuerint. Tunc Saxones ex omnibus iis, quae dilacerati Francorum regni supererant, partibus soli vigorem receperunt et laete effloruerunt. Quos prudenter coactos Ludolphingi fortiter contra hostes duxerunt et victoriam peperorunt. Illi cum propterea, quod suos cives ordine continuerunt, qui Germanis imperarent, dignissimi erant, tum eam ob causam, quod una

cum civibus aversi tandem a multorum Deorum cultu Veram

doctrinam Christianorum et eruditionem illius beneficio comparatam toto pectore atque animo amplexi sunt, et quacunque rati0ne iacere potuerunt, adiuverunt. Qua in re omnium Prin-

16쪽

cops est Mathildis, ita ut eius praecipue opera BrunO sacerdotibus traditus et, ut omnes vires conferret in doctrinam Christrianam propagandam adductus et educatus esse Videatur. Saxonum quidem eruditio brevius per tempus floruerat, quam quae ad Brunonem educandum sussceret, sed in Lotharingorum monasteriis et scholis ab Anglo Saxonum monachis conditis praecipue Traiecti, a maiorum sapientia etiamtum minimum

recesserant.

Quod votus had Traiectum castellum ad aquosam Rheni partem negociandi causa a Romanis conditum esse verisimile est.

Iam Dagobertus primus rox DCXXVIII DCXXXVIII castello condito et archiepiscopo Coloniensi tradito, quem suam doctrinam indo latius divulgare iussit, sacra Christiana illuc propagare studuit. Quas aedes paullo post a Frisiis funditus

eVersas, Sacerdotes Occi SOS esse, quamquam non probe Scimus,

tamen non inepte suspicamur. De illis enim usque ad Willi-brodi tempora nihil audimus. Ρipinus demum Herstallensis Frisiis ad Dorstaudi DCLXXXIX devictis Dagoborti consilium recordatus est, et Willibrodo, pio illo Anglo Saxonum sacerdote, usus est nuntio, qui Frisios d sacra Christiana traduceret. Qui anno DCXC ad Frisias litus appulit, et a Pipino laete exceptus,

et tribus annis poAt Echternaco profectus, totius Frisiae episcopus designatus evangelium praedicavit. Traiecti, quo audacter pergere non dubitaverat, Ratboto quidem rege superstite commorari non potuit. Illo tamen a. DCCIXX mortuo Willibrodus episcopus Traiectum confodit. A Carolo martollo qui dicitur armis defensus, a Bonifacio aliquoties in praedicando adiutus, ut opus inceptum mox prospere Succederet, effecit. Postquam quinquaginta per annos doctrinam Christianam divulgavit, ante diem octavum idus Novombros a. DCCXXXIX mortuus est. Gregorius, Willibrodi successor, scholam Traiecti instituit, qua in animis indigenarum novam doctrinam confirmaret. Quae schola, quoniam iam tunc a multis adolescentibus studiorum cupidis petebatur, litterarum laude videtur insignis fuisse, certe ii, qui Evangelium ad Frisios transferebant, in ea docti erant. Albericus, qui post eum episcopus factus est, quamquam ex MeroVingorum gente ortus, tamen Caroli Magni amicus fuit, a quo benigne donatus sancti Martini monastorium Traiecti condidit.

Doinde Thoodarti, Harhinari, Rix idi, Hungeri, Odalbaldi, qui

postea Alberici munere functi sunt, sola nomina novimus. Ut eam Germaniae partem, quae Orientem versus sita est, Hungari equis preragrabant, sic in regionem Rheno affinem Normanni navibus irrumpebant, et, quae modo condita erant, monRSteria, urbes, scholas ferro ignique diruebant. Aliquoties etiam episcopis Traiectensibus sede sua relicta Rhoermondum aut Deventerum

17쪽

confugiendum erat. Neque tamen ulla caldmitato deterriti sunt Traiectenses, quominus animis excolendis operam darent. Rod-bertus, Odalbaldi successor, carmina cecinit, quae illo tempore scripta esse non intellexeris. Quamquam aetate paene etiamtunc adolescens Rodborti CMIIXX mortui munus Baldoricus Rixfridi, comitis Cliviensis, filius suscepit. Illo, ubi CMXXI

Henricus cum Carolo Calvo prope Bonnam convenit, inter sacerdotes et principes Caroli partes sequentes versatus est. Illic suspicamur Baldericum ab Henrico visum et propter virtutem et ingenium adamatum esse. Etiam alias causas fuisse putamus, cur Baldoricus Brunonis magister ab Henrico eligeretur. Nam cum in aliis Lotharingorum monasteriis litterae non minus diligenter colebantur, tum Augustae Trevirorum, quae schola Reginonis memoria etiamtunc erat clara, Robertus genti regiae amnis, senectute gravis, propter probitatem in Sanctorum numero habitus, doctrina excellens paullo ante episcopus factus

Henrici sagacitas et prudentia, qua semporibus commodissime semper utebatur et omnes res ita instituebat, ut postremo patriae saluti essent, etiam hac in re clarissime elucet. Lotharingi enim armis modo subacti pace cum Germanis coniungendi erant, et convinciendi, iisdem robus a Gisolborto quibus a Saxonibus expetitis. Quam unam rem spectans, Henricus amici loco Gisel-bertum habuit, ad res publicas doliberandas adhibuit, honore magno affecit, adeo generum elegit. Baldericus autem Traiectensis ex consanguineis Gisolberti orat. His rationibus adductus Henricus Brunonem tunc puerum quattuor annorum Traiectum

misit i).4. Iam id solum, quod Bruno Traiecti vorsabatur, Lotharingis saluti erat. Nam Normanni, Henrici motu deterriti, terram non iam vastabant. ,,Ιnvisas Normannorum tyrannides,

inquit Ru0igerus λ), quasi por huiusmodi obsidem Brunonem)aliquantum Henricus) ro riguit os ecclesiae demum ceteraque

aedificia, quorum ruinae vix extiterant, hac occasione restauratae sunt. Ita nulla suae aetatis spatia absquo utilitate sanctae Dei

ecclesiae transigebat. Per ipsum enim, licet adhuc inscium, iam christianus populus, ab hostibus liber, in Dei laudibus exultabat. Bruno puer optima indole praeditus laetissime proficiebat et, postquam artem legendi, loquendi, iungendi latina verba,

18쪽

quas sunt litterarunt initia, didicit, Prudentii carmina cum

magistro suo legit, quae in omnibus scholis, quoniam tunc praecipuo scriptis sacras res tractantibus animos erudiebant, eo tempore cognoscebantur, Sic ut nos Veteribus scriptoribus operam damus. Illius poetae opere, quem Ruoigerus fide intentionequo catholicum, eloquentia Veritateque praecipuum et metrorum librorumque Varietate elegantissimum fuisse dicit, puer discondi studio incensus tantopere delectabatur, ut non Solum Verba memoriae traderet, Sed etiam eas, quas Ρrudentius expresserat cogitationes, cupidissime mente perciperet. Eadem cura, qua, ne libris maculis adspergerentur, prospexit, etiam ea, quae Scripta erant, legendo percurrebat neque, ut quidquam temere mutaretur, concedebat. Non inconstans ab altero ad alterum scriptorum transvolabat, non Seposuit librum, priusquam, quae scripta erant, mente percepisset et memoriter animo proposuisset.

Summa assiduitatu discens nihil nisi libros curare videbatur, quibus legendis non solum die, sed etiam noctu inserviebat,noque ulla re aut divitiarum ad luxuriam invitantium amplitudine, aut rerum publicarum, quibus inter erat strepitu aut sodalium segnitia a litterarum studiis deterrebatur, sed omnibus commilitonibus ex principum gentibus ortis stimulo et incitamento erat. Meditatio et indefessum continuas exercitationis studium, ut ait Ruoigerus, in habitum eius transierat. Mox aequales sapientiae splendore et morum Virtute superavit, neque quidquam Graecorum aut Romanorum litterarum illius animum summa acie Summa aSsiduitate speculantem aufugit . Ut autem, ad quam iam tam maturo Bruno os in litteris ot in moribus persectionem progressus sit, intelligamus, respiciondum nobis recte existimat Pteler δ) Arnsbergensis, unus ex nostris aequalibus, etiam, quantopere patris exemplo incitatus

sit. MCuius Solo nomine Normannos a regione, in qua versa-sebatur, expilanda prohiberi compererat; eiusdem victoriae ab Hun-hgaris et Venedis partae ab omnibus laudabantur et propter eas ἡHenricum fidei Christianae servatorem et propugnatorem et sipatrem patriae appellabant. Τali exemplari puerum ad gravitatem et animi magnitudinem adduci necesse erat. At etiam alia ex parte, quod Bruno Traiecti educatus et in Lotharingis versatus est, summi erat momenti. Morum Pravitate, ad quam omnes occidentis incolae civitatum ordinibus tamdiu perturbatis delapsi erant, ubique varia mala orta erant. Miseria et calamitatibus dolentes multi rursus in templa et ad alteria se contulerunt, confugientes ad Deum eiusque Praecepta,

19쪽

nec nulli sperabant sola pietate et abstinentia ad prosperitatem

sese redituros esse. Id nusquam magis, quam in Lotharingis appetebatur, et illic nonnullorum monasteriorum fratres illam cogitationem in animos inductam educere et exsequi studebant. Dei cultus, quo corporis Voluptates castigabant, Sanctorum memoriam religiose fovebant, a profanis rebus abstinebant, rursus effloruit, quum Itali a doctrinae veritate aberrarent et Francorum sacerdotes ad res profanas curandas discederent. Ne Bruno quidem ab illo animorum cursu non factus, Sed Vehementer motus est; nec tamen, ut illi monachi caeco quodam et turbulento animi ardoro ferebatur, sed nova illa consilia in mentem inducta constanter perpendit, nec non coniungi posse cum vero Dei cultu arbitratus est litterarum studia. 5. Quum Bruno Τraiecti litteris praecipue iis, quae sacerdotibus necessariae sunt, imbueretur, Henricus pater Omnem operam contulit in civium mores permutandos et emendandos et regnum novis ex normis instituendam. Ac paucos quidem Germanorum reges de patria tam bene meritos inveneris, quam Henricum primum, a quo ut illustris principum gens oriundaeSt, Sic etiam regnum, novo ordine moderatum, ex nova civitatis forma Et ad tempora et ad voluntates et ad necessitates singularum stirpium accommodata institutum, Henricum cuius opera id perpetratum est, ut Germani et communi quadam societate

continerentur, et non minus suas res, quam aliorum populorum

suo ipsi arbitrio discernerent et gererent. Amplum illud Caroli magni imperium, quo omnes occidentis populi continebantur, propemodum dixeris simulatque est constructum, dilapsum erat. Cuius quum aliae, tum ea, quod singuli populi, intellecto se suis quemque conditionibus uti, ex suis

legibus aese administrari volebant, causae ruinam ProseraVerunt.

Primum potentibus Mohammodi assectatoribus, qui tunc Hispania capta Christianorum os civitatibus ot eruditioni interitum moliebantur, repulsis, et iis populis, qui, orientem et septentriones Versus habitantes, veterem superstitionem fovebant, victis et ad Christianorum partes transductis, deinde Romano pontifice a Graecorum ditione soluto et pontificis sede Romam, unde Praecipuo Germanis praefuit, translata, porro Christianae doctrinae propagatione Germanis tradita, tandem iis, qui de Deo tunc idem sentiebant, etiam in unius civitatis formam, quamquam armorum opera, redactis, illud imporium quod a Deo ei fuerat

ProVisum, exsecutum erat et absolverat.

Quamquam multum abfuit, ut Carolus quidem veteres Romanorum imperatores imitaretur, qui populos subactos insita

20쪽

indole neglecta ex una sua Voluntate regebant, tamen periculum erat, ne successores Caroli in illorum errorem inciderent. Quo factum esset, ut, quae cuique populo natura largissime impertita orant virtutum quasi germina, magis reprimerentur et exstirparentur, quam ad vigorem et florem laetum producerentur. Quod, quum imperatores Romani regnarent, ro vera ita factum esse, nemo negaverit. Sed Dei benignitate prospectum erat, ne illa aetas, qua animi tyrannorum superbia ad stuporem depulsi iacebant, in Germanis redirent. Etsi Caroli Successores, quamquam neque animorum neque corporum praestantia insignes, imperatorum nomen iactabant, tamen potentia et auctoritate carebant. Et qui fieri potuit, ut homines vix suorum animorum et cupiditatum compotes tantum regnum continerenti Illos inquit optime unus i) ex iis, qui nunc historiam perscrutantur, compares vasis figlinis, quae, aeris mole onusta, diffringuntur. Etiam si unus alterve Carolingorum, ut is, quem CraSSum RΡ- pellaverunt, et Arnulphus regnum restituturi videbantur, tamen, quod appetierant, nec peregerunt nec conservaverunt. Et qui

fieri potuit, ut Germani iuventute quadam et ubertate pollentes, et absolutae quum in privatis tum in publicis robus libertatis cupidissimi Romana dominationu constringerentur et devincirenturi Diruptis iis, quibus Carolus libertatem cohibuerat, vinculis,

eas, quibus antea usi erant, rerum publicarum formas, receperunt. Vix unius hominis aetas transierat, quum eius, quam tanto artificio Carolus regni ut ita dicam turrem exstruxerat, non nisi rudera quaedam Superfuerunt, vix centum anni praeter-

lapsi, cum illa rudera disiecta et distrita iacuerunt.

Ne ii quidem, qui divisi regni partibus praeessent, Caroli

Magni posteri orant idonei. Neque in Italia neque in Francia occidentali aut orientali dignitatem et auctoritatem regiam, qua

sola civitatis salus nitebatur, conservaverunt. Quarum omnium

conditio illo tempore Carolingis auctoribus moesta et tristis facta est, in cuius locum tota demum gente radicitus exstirpata prosperitas rediit. Quum in omnibus occidentis regionibus sibi quisque quod videbatur, saceret, et quaecunque in civitate antea constiterant, dissoluta essent, Franci orientem versus habitantes primi initium socorant instituendi novam rei publicae formam.

Ab illis primum tranquillitas of iustitia reducta, in illis noVae civitatis dios ut ita dicam illuxit. Ergo, quid in Germanis

lactum sit, primum intueamur. Quam infirmis fundamentis nitatur regnum, quod solum armis conglomeratum per vim cohibetur et coercetur, id Carolingorum interitu declaratum est. Quod Carolingi ceperant

SEARCH

MENU NAVIGATION