장음표시 사용
41쪽
4. Otto studens Francorum quoque occidentalium auctoritatem obtinere, ut ecclosiae etiam illic maxime perturbatae mederetur, anno CMXLVII Virodunum concilium convocavit. Abrogatus ibi est episcopatus Rhemensis Hugoni, redditus Arnoldo. Atque illi otiam Bruno interfuit i). Cuius quum tunc quidem in
Francis momentum esset breve, tamen postquam episcopus Colonienses creatus est, gravissimum et pasne perpetuum factum
est. Nam quum propter Lothariorum ducatum, quem ipse paullo ante obtinuerant quemque non desierant invidere Germanis, tum propter et regis et potentissimi regia0 gentis adversarii
consanguinitatem commercium Brunoni cum Francis intercedebat assiduum. Ρrimum quidem a rege et duce peculiarium rerum arbiter advocatus controversiam disceptavit. Tali autem arbitrio, quod exercebatur Brunonis studio, prudentia, constantia, neceSSeorat effici, ut Franci Germanorum iudicio paulatim magis parerent, et, quoniam Ottonis nomine Bruno quidquid gossit ad obsequium quoddam imperatoris adducerentur, eaque Francorum obedientia Hugonis et Ludovici morte, quibus viris certe naVitas inerat, nonnisi aucta est. Iam ante diem V Idus septembres CMLIV Ludovicus equo deiectus porterat rolicto tredecim annorum filio, cui hereditas obtingebat '. Tunc Hugo et potens et aVarus, qui dignitatem iam superstite rogo assectabat viduae et filio auctoritato infirmis regnum facile eripuit, nisi Bruno Carolingorum exstitisset servator. Ruoigerus expressis verbis dicit ascendisso in thronum Lotharium, Ludovici IV filium, praecipue Brunonis opera, scribens scap. XXXIX): hΡraeterea Lotharium,
sororis suae filium, de antiqua regum prosapia ortum, quum a sobrinis suis vehementer osset oppressus, mirifice eruit et exaltavit nec cessavit, donec in locum patris sui constituit regem, ac maiores ipso potentioresque Hugonis filios omnesque illius regni principes sub iugum eius stravit. Consentit cum eo Flodoardus ', praeterquam, quod non, ut Ruoigerus principibus invitis sed volontibus Lotharium in regno sustentatum eSSenarrat. Scribit enim ille, cuius de rebus Franciae occidentalis fides est maxima, Lotharium adiutum favore Brunonis, Hugonis, ceterorum principum regnum esse adeptum et, quoniam legimus iam anno CΜLV Lotharium una cum Hugono in Aquitaniam
prosectum esse, quin Flodoardus ) vera narret, non dubitamus. A Brunone suspicamur certissime, Hugonem esse permotum, ut regnum committoret Lothario, nec minus Lotharium, ut Aquitaniam concederet Hugoni. Etiamsi autem, quominus eriperetur
42쪽
regnum Caroli posteris, Brunonem vidimus impedivisse repulsast Hugonis superbia et Reginari avaritia, tamen non perpessus
est, ut viribus Sua opere recuperatis per vim progrederentur et quod temporis longinquitate esset confirmatum, re8cinderent.
Ubicunque ius violari videbat, ei qui offendebatur, auxilio Veniobat. Do illa iustitia 'ut deflecteret neque suo commodo neque consanguinitate motus est. Quod enim OMI VI Gerberga et Lotharius Hugonis mortui, ut ducatum sibi vindicarent, peti-Verunt, non modo improbavit, sed impedivit β). Exercitu per Franciam. ter usque in Burgundiones perrexit et eam, quae Hugoni paruerat, provinciam inter filios ita distribuit, ut Hugo, natu maior, cui postea Capeti cognomen additum est, Franciam, Otto, natu minor, Burgundiam et Ρictavorum agrum acciperet, iuraret tamen, ne alteris utrius debita non obtingerent, in regis verba β). Ex his Brunonis institutis, qui per complura saecula historiae Gallorum esset cursus, pependit, quippe quibus Hugonis sive Capetingorum bonis prospectum sest, ne divulsa interirent; Capetingi autem Caroli posteris etiam in Francia emortuis ad regnum
pervenerunt. Lotharius et Gerberga iis, quae Bruno Sanxerat, non modo non obsistere ausi sunt, sed tam promptis animis
obsecuti, ut iam anto diem sextum Calendas Martias paschate JMLIX Coloniam profecti sess imperatori Lotharingiam nunquam non eSSe concessuros semel atque pollicerentur iterum φ).
Ruoigerus nominatim dicit Franciae occidentali loco pro-Vinciae Brunonem esse praepositum; quod iure ac merito contendit. Quamquam enim Bruno illam non ut Lotharingiam suum ipse ducatum administrabat, neque solebat peculiaribus rebus sese immiscere, tamen praesides terrae sua voluntate, quo Voluit, dirigebat, adeo, ubi salute populi posci videbat, vel singulas sacras et civiles res moderavit, inquieta sedavit, perturbata in ordinem reduxit. Ita exercitu in Franciam moridianam profectus principes nonnullos seditiosos ad obsequium' redegit et Gerbergae precibus obtemperans Artoido, de quo supra meminimus, mortuo Rhemis episcopum suo iudicio praeposuit. 5. Te plane Sospite si iucunde et ex integro fructus fuero, ut mens mea semper flagitat, desiderium postulat, animus implorat: tum dignitas, tum gloria, tum decus aderit. ι) Haec elocutus Verba, quibus exprimitur ardentissimum desiderium redeundi ad Brunonem, Otto Moguntiaco abierat. Quod rex in
43쪽
summo illo discrimino exoptaverat, victoria de seditiosis parta
iam assecutus est, et etiam gloriam et splendorem, quem ex illa victoria sibi eventurum esse speraverat, erat adepturus.
Vidimus Ottonem primo duces ex singulis gentibus ortos ut Carolingos de industria e muneribus summovisse et propinquis ut Conrado et Ludolpho ducatus tradidisse '. Tanta autem foditione ab illis excitata ad aliam sententiam traductus est. Sequens patris regnandi modum restituit duces e nationibus ortos, ut Henricum Arnulphi saltem nepotem, Buri hardium Alomannorum stirpi attributum, Hermannum Saxoniae principem, Fridoricum et Godo idum Lotharios. Qui ne nimiam potentiam sibi arrogarent, maioribus opibus ecclesiam circumdedit, quam voluit omnium animos regentem gratia posteris obligatam ubique
Quod a quo censes Ottoni suasum esso nisi a Brunone γRelicta singulis tribubus quadam libertate suaeque gentis ducibus, quum, ne nimis cresceret ducum potentia, ecclesiae auctoritate praecavisset, in Germanis pax per longum tempus p sustentata eSt. Viri autem, quos et praestituros esse speraret imperator suis successoribus fidem, et auctoritate animos hominum recturos, quippe quos erudirent et expoliront, in Brunonis academia reperti sunt, ita ut ab illo su editaretur et consilium et quibus officeretur subsidia. Atque ecclesia ita hominum animos et ad humanitatem et ad regis obsequium assuefecit, usque dum Henrici IV aetato desertis officiis, quae ad hominum animos pertinent, ad bona acquirenda se convertit. Ita singulis et separatis tribubus in unum contractis facultas regi facta erat recuperandi
itinere in ipsam Italiam facto id, quo ab Arnuis temporibus
Germani reges camerant, diadema. Quum Otto in Italia vetus imperium Romanum renoVaret, in Germania summa rerum sistit penes Brunonem. Quem iter in Italiam parans imperii administratorem fecerat et cunctis imperatoris muneribus ornaverat. Guilhelmum filium, qui post Friderici mortem Moguntiaci episcopus factus erat, auxilio ei attribuerat, praeterea Ottonem filium, qui in principum concilio Borbetomagi habito iam successor erat designatus, custodiendum et educundum mandaverat δ). Interfuerat quidem iam antea Bruno, quamquam Lotharingiam administrans et Francorum occidentalium controversias disceptans negotiis ad regnum pertinentibus et semper atque ubique, ut ait Ruoigerus ε), cum Ottone curarum regni partem ceperat, ut potius ambo fratres
44쪽
regnarent; sed usque eo Bruno imperatori nonnisi consuluerat, potestas vere regia exsequendi consilia Othonis fuerat; tunc nepotentia quidem regia aut splendore caruit, quibus quanta sapientia usus Sit, summa tranquillitate, qua quinque per annos Germanos rexit, declaratur β).
Incarnatione Iesu Christi etiamtunc Ticini celebrata Otto statim ab initio CMLXV in Germaniam contendit. Salutavit oues in Alemannia Burhhardius, deinde Guilhelmus archiepiscopus, denique cum Brunone Borbetomagi obviam facto imperator ieiunia et pascha eo anno ante diem VI Calendas Apriles celebrandum Ingetheimii peregit. Inde navi Coloniam pervecti sunt. Illuc autem coierant etiam Mathilda, granda0va Ottonis mater, Gerberga, regis soror cum Carolo et Lothario filiis, Ottonis filia, Henricus Bavarus, fratris filius, et omnes illustris gentis cognati β). Mutuo alter alterius desiderio compulsi et eximia, inquit is y), qui Mathildae vitam descripsit, Dsi benignitate congregati; non enim postea unquam consanguinei Deo dilecti ita congressi sunt. Illuc etiam multi principes et sacerdotes Ottonigratulabundi convenerunt et tantam magnificentiam et splendorem conduxerunt, ut Ruolgerus admiratione motus evocat': isConstat enim nullum aliquando locum tanta celebritate, tanto splendoris omnis generis hominum aetatum, ordinum floruisse. Dum rex
et mater, frater et sorores, filius fratris et sororum filii una in Brunonis palatio Versantes, quod alter alterum revisant, quod Deus imperatorem in Italia custodiverit et in victoria et diademate adipiscendis adiuverit, laetantur, accessit etiam Baldericus, senex Brunonis magister, benedixit universae familiae Deo gratae , et ad Mathiidem reginam conversus: se Laetaro, inquit, augusta regina, quam Deus tantis bonis decoravit. Nunc liberos vides et nepotes. In te cernitur, quod cecinit psalmista: kEt aspicies lib0ros et liberorum libortis '). Ρaucis diebus post ii, qui regiae stirpis convenerant discesserunt. Otto in Saxones est profectus et ex matris invitatione complures dies Nordhusae peregit λ'). Bruno primum quidem Coloniae commoratus sicut pridem ducatus saluti atque ordini patrocinatus est.
Paucos post menses Brunonem videmus rursus Franciae
occidentalis negotia perpetrantomi i). Ubi dissidium ortum inter sororis filios erat dirimendum. Valetudine iam ante iter paullum afflicta non deterritus est, quin viam saceret; et iterum
45쪽
propinquorum rixosorum amicitiam restituit. Sed ingravescente malo iam Compendii, quominus Viam continuaret, prohibitus est. Winfridus episcopus hospitio eum honoravit. Qui quum interrogaret, quo morbo affligeretur, finem appropinquantem praesagiens, Summa cum suaVitate Deique Obsequio: senon subito, inquit, tangor morbi impetu aut malo praetereunte, Sed universum corpus dissolvitur . Et indicant quoque, quae Ruoigerus de morbi natura et cursu tradidit, occubuisse eum tabe vires tarde consumente i . Ea tranquillitate, qua solum eorum animus delectatur, qui
se placatos esse sciunt cum Deo, Bruno constanter mortem appropinquantem praevisit et, postquam Theodericum et Frideri cum et quos alios arcessiverat adhortatus et consolatus est, deinde notario adhibito, qua superstes usus erat singulari mentis acie, testamentum nuncupavit; animo ad Christum confugiens antedium V Idus Octobros tranquille et suaviter decessit. Corpus mortui, quemadmodum praescripserat, Coloniam translatum est, et quocunqe portabatur, laudibus esserebant archiepiscopum optimo de imperatore et imperio, de regibus et principibus, de re publica et ecclesia, de universo populo meritum λβ). Corpore in ecclesia sancto Petro consecrata ad Spectandum proposito et testamento recitato et ab episcopis, qui morti assuerant, quidquid aliud sanxerat, nuntiato, membrorum reliquiae innumerabili multitudine hominum, qui nuntio lugubri comperto ex tota Lotharingia confluxerant, prosequente in Ρantaleonis Sacellum, prope Coloniam ab ipso conditum, data sunt λε). Et aequales et posteri Ottonem adscripserunt numero eorum Virorum, qui prae ceteris nomine magno insignirentur. Quod adeptus est consiliis praeclara sapientia excogitatis et constantia perpetratis. Inde ab Ottone gens nostra quasi populi corpus principatum inter reliquas occidentis nationes petere coepit, ab Ottone consilium illud vetus of Christianae doctrinas
amne, ex quo omnes ab uno regi consentaneum est, quasi in Succum
et sanguinem recepit; ab illo ad novum quendam cursum et incrementum papis stimulus admotus est, ut quum praVitate obruti iacerent, ad dignitatem resurgerent; cum illo quasi illuxit novus ingeniorum culturae dies, ut non iam Italia esset eruditionis sedes, sed propagaretur humanitas in infimam Europae Partem ad eum, ex quo Otto ortus erat populum, qui litterarum principatus ex illo tempore nunquam Germanis
Sed Ottonis regnum sivo introrsus sive extrorsus intuemur, SiVe renovationem ecclesiae et selicom in litteris eventum, sive
46쪽
permutationem in mutua hominum consuetudine factam contemplamur, non nisi eXSecutus eSt, quae invenit Bruno, cuius et in studendo litteris et ecclesia moderanda et in civitate regenda tantam Sapientiam tot facta cognovimus. Vix credibile ost fieri potuisse, ut Otto perVeniret eo quo pervenit, praestaret domesticis, alienigenis, uni Versae culturae, quod praestitit, nisi cui Bruno adstitit. Frator, quanti sibi esset, ab Ottone ipS0 putamus persensum et intellectum, cum diceret, quod Supra commemoravimus: Fratris gloria sit sua ipsius fratris
47쪽
Carolus Fridoricus Schulgo a d. VII. Cal. Apriles MDCCCXLI natus sum Sangorhusas, unde pater ad munuS in re vehiculari regia vocatus mox Numburgum migravit. Litterarum elementis Scholis privatis imbutus gymnasium Foertschio rectore florens adii, quod praematura patris carissimi simulque nutritoris morte inprimis coactus reliqui, ut magistri pri Vatimunere fungerer et ad superandum iuvenum in academiam abeuntium eXamen proprio Marte me praepararem. Miseriis vitae meae multum aucta est quod casu lugubri obcaecatus
nescirem quid agerem. Sod autumno a. MDCCCLXI scholae Nicolaitanae Lipsiensis tostimonio maturus iudicatus qui ad
altiora Studia ascenderem, trium virorum generOSorum bene-VOlentia magnopere adiutus sum, inprimis illustrissimi medicia sanitatis consiliis doctoris modicinae Arthuri Lutge Cothenensis,
deinde illustrissimi Adolphi Schotimueliori professoris Berolinenis ot doctissimi Richardi Goschei professoris nunc Halensis, qui
plurima tam ad animi morumque culturam quam ad Vitae Supellectilem tribuerunt, ut de mo non desperans vero a. MDCCCLXIIsacultati philosophicao univorsitatis litterarum BerotinensiS Rdscribi possem, cuius tunc fascos Ill. Magnus tenebat, ibique pernOVem SemeStria morari. Inprimis scholis interfui historicis, res germanicas Saeculi VIII, IX Xquo indagaturus. Audii non solum Leopoldum do Ranko Koophiumque of Droysenium de historia medii aovi, de rovolutionibus rerum hancogallicarum anglicarumque et de historiae encyclopaedia atque methodo
disserentes, Sed etiam ut res sacras et civiles accuratius per-
Spicerem, Heydemanni Francisciquo do Holigondorss lectiones de iure naturae et gentium, Gneistii do robus publicis Angliae, Weingartenti do historia occlosiastica medii aevi itemque Goschei de historia littorarum. Exercitationibus historicis, quas Κoephius moderabatur, intersui, neque philosophiam neglexi, cuius prae ceptores Trendelenburgius in psychologia, Micholetius in anthropologia et logica mihi exstiterunt; inprimis autem Eantii libris
studui. His aliisque Scholis praeparatus iam spero ut summi in philosophia honores in me conferantur, et occasione Oblata facere non POSSUm, quin omnibus viris optimo de me meritis gratias