De Brunonis I., archiepiscopi Coloniensis : ortu et studiis praecipuisque rebus ab eo gestis

발행: 1866년

분량: 48페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

21쪽

regni gubernandi consilium, idque summa severitate et potentia perpetrabant, adversabatur iis, quae Germani integri ac sanguine Romano non mixti de iure, aequitate, civitate partim a maioribus tradita acceperant, partim ipsi excogitaverant. In Carolingorum imperio Summa potestatis non erat penes populum, sed penes imperatorem. Carolingi, magna ex parte eandem civitatis sormam appetentes, quam imperatores Romani, nec concedentes, ut in civitate praeter sese quisquam ipsius esset potestatis, omnium voluntates et iudicia in muneribus administrandis sibi subiecta esse volebant. Civitatis formam plane contrariam Germani in animos induxerant. Apud quos res publicae in eo consistebant, ut reguli quidam non latiori populi parti, quam uni Stirpi, duces vocati, imperarent. In his autem regnis parvulis singuli sua quisque libertate suoque arbitrio

utebantur. . Ab unius potestate, cui et universus populus et singuli duces parerent, Germanorum natura plane abhorrebat. Vidobatur quidem Carolus Magnus imperatorem cum populis coniunxisse, re Vera, quanto ingenio erat, minime coniunxit. Qui quoniam tanta naturae dissimilitudine seiuncti erant, imperium, simulatque populus robore et firmitate acceptis suae indolis conscius esset factus, in partes rursus dissolvi necesse erat. Quantum abfuerit, ut, quod Carolingis de regno videbatur, Germanis probaretur, iam tum patefactum est, quum Ludovico, cui infanti cognomen, non iam satis virium esset, ut eos, qui sibi obsisterent, perdomRret. Quoniam Carolingorum civitas ex iisdem regulis, quibus sacerdotum ordo, constructa erat, illis, qui huic erant ascripti, maximo placebat et sacerdotum intererat, ut ille rerum Status, quippe qui ad suam auctoritatem confirmandam et amplificandam esset aptisSimus, conservaretur. Illi praecipue novis ducibus obsistentes regem adiuvabant, et Ludovico, qui solum per illos adiutus dignitatem regiam retinuerat, mortuo, eorum maxime opera regnum ad Conradum delatum est, a quo Carolingorum moribus simillime administratum iri sperabant. Neque illa spessos sesellit, et Conradus, ut illud Carolingorum consilium exsequeretur aliquoties omnes regni tunc mox interituri viros coegit atque impendit nec dubitavit in pugna illius causa orta ipsam vitam periculo obiicere. Quamvis autem magna admiratione afficiamur, quanto studio Conradus consilium suum amplexus, quanta assiduitate et constantia persecutus sit, quanta sortitudino et audacia defenderit, tamen dolore tangimur considerantes et summam unius viri probitatem ac virtutem et totius populi salutem proiici, ut ad eum finem perveniretur, ad quem, quod rebus malo cognitis nitebatur, perVeniri nunquam refuit. Ex quo tempore Conradus ab adversariis victus

22쪽

est, omnes ab ea civitatis forma, quam Carolingi amplexi orant

discesserunt.

Quo Conradus et consilium, quo movebatur exitu, fuit, clarissimo testimonio est ad Salutem et magnitudinem populum produci solum ab eo rege, qui ea, quae aequales spectant et appetunt, cognoscat, moderet, adiuVet. Non magis enim utilis et salutaris eorum modus est, qui

non intellectis iis cogitationibus, quae in populo quasi flamma

gliscens perpetuo foventur, usquedum manifestissime exardeScunt, veteres easque incommodas rei publicae formas mala constantia

retinent, quam ii, qui summam, ad quam ipsi pervenerunt humanitatem, populis ad eam recipiendam nondum idoneis cumvoliomentia asserunt et invitis inculcare student. Utrorumque vita quorum exempla in rerum cursu haud facile te fugientConradi sorti similis erit. Quod autem reges et populus de civitate plane dissentiebant, nec tamen aut Carolingi aut Conradus, quae volebant, efficere poterant; Franci orientales ad miseriorem in dies condition0m decurrebant. Rudi inconditaeque moli illo' tempore Franci sunt comparandi, cuius singulae partes Vetere Statu discusso altera alteram delent et pessumdant. Quod inter regem et duces usque ad id tempus ius fuerat, nihili iam ducebatur; regum quamquam nomen Supererat, dignitas non erat; ipsi singuli duces vehemontissimis alter alterum inimicitiis persequebantur, quae totis gentibus demum caesis sedatae Sunt. Quae sacerdotum principes volebant, iis quae

duces, contraria erant, et quum regum opes iam minores essent,

quam quibus iurgia disceptarentur, singularum regionum Sacerdotes et principes atrocibus certaminibus alter alterum impugnaVerunt. DuceS a percussoribus ex sacerdotibus subornatis intersecti, episcopi a ducibus in carcoros coniecti et oculis privati. Ρer totum regnum iustitia violentiao cesserat, et omnium rerum perturbatio in omnes partes irruperat, et, quoniam domi flagrantibus seditionibus et civitatum permutationibus, in externos vires deficere solent, etiam tunc et ab oriente et a septentrionibus hostes invaserunt et Germaniam, in quam intimam penetraverant, ferro ignique vastaverunt. Tunc exercitus ex Normannis atque Danis cod lectus Saxonum copias' uno proelio

confecit, alius Hungarorum, qui in dies maiori damno Germanis facti sunt, Bavaros delevit δ). Tunc Henrici virtute factum est, ut porturbatae illae Germanorum res rursus ad certum finem dirigerentur, ut regnum

23쪽

collapsum et dirutum ex ruinisq) exigeretur et extrueretur, ut

ascia, quod Loelirus β) bene dicit, in ipsas populi radices penitus

impacta rursus eVelleretur, et in ramos iam arefactos succusos vigor diffunderetur, ut Franci orientales ab occidentalibus in porpetuum soluti suae ditionis civitatem instituerent et res gererent, ut Germani totius Europae principatum tenerent. Henricus rex factus a Carolingorum regnandi modo statim discessit; Germanos Germanis moribus regere in animum induxerat ; quas reperit civitatum formas, a maioribus traditas

atque ad Germanorum naturam accommodatas, non per vim diruptas, sed sapientis rei publicae moderatoris ratione patienter toleratas quasi lapides quosdam adhibuit ad novum civitatis aedificium erigendum, quo paullulum quasi dolati continerentur. Quod Carolingi usque ad id tempus Ius exercuerant, ex quo Francorum stirps quasi victores commodis utebantur, reliqui officia exsequebantur, et quae necessaria, in publicum proferebant, ille reliquit et abiecit. Illud autem imperium volebat non unius tribus sed universi populi esse et contineri minus vi, quam

libera voluntate hausta ex cognitione eorum quae unicuique commodo aut natura ad assequendum propositum esset. Volebat Henricus Saxones in ceteros non dominari, sed principatum solum obtinere, quippe qui Giselberto Lotharingorum duci paene

regis et Arnulpho Bavarorum propemodum summi inter suos principis dignitatem concederet. Licet , Germani initio tenero societatis vinculo coniuncti fuerint, tamen omnium animi Henrici prudentia ad eam societatem adducti sunt, ut, quemadmodum quondam soli Saxones ducem suum contra Conradum, sic tunc universi Germani regem contra Hungaros sequi non dubitarent. Quum apud Carolingos reges magis magisque immiscerent

se sacerdotum et Sacerdotes regum muneri, Henricus regis potestatem solo populo niti vidit ab eoque ex vetere Germanorum more voluit et eligi se et comprobari. Ab illo regem se fieri satis habebat, et, quamquam Vera pietate Deum colens, tamen

nolebat a sacerdote nec ungui nec diademate ornari, utpote qua re existimaret sacerdotibus regem subiici. Et, quod Carolingos cum sacerdotibus fecisse ex cura eorum inter populum et sacerdotes partita repetebat; ut permoverentur rur8us Sacerdotes ad abstinendum sese a rebus publicis, quas arripuerant, quid et illis et regi esset faciendum, providit et certis quibusdam terminis circumscripsit. Ac non modo hac in re iniuriam contra ecclesiam vitavit, sed quum a re publica pater patriae, tum ab ecclesia defensor et patronus ecclesiae iustissime appellatus est.

24쪽

Iam explorato, quomodo res publica ab Henrico funditus sit permutata et emendata, etiam rationem hominum commeandi inter se, consuescendi, considendi aliter institutam esse commemoremus. Equitum enim et Urbanorum originom quamquam non omnino ei tribueris, tamen id concedendum est, illorum germina, ut ita dicam populo insita non fugisse Henrici sagacitatem et peritiam, nec negari potest eum cognovisse, quanti momenti haec essent ad totam civitatem formandam; et tantum abfuit, ut, quominus prioris aetatis formis relictis novae horum ordinum orirentur, impediret, ut vel adiuvaret, et regeret. Quamquam non libenter avertimus oculos ab hac Honrici magnitudine, temperantia, animi candore, sapientia, tamen accuratius intueri a fine proposito longius abest. Nobis enim solum breviter comparandum erat, quae Carolingis et quae Henrico placuerit rei publicae gubernandae via, quia et, quod illis et, quod huic visum est, in Othone reperiemus. Mirum est illum de civitato et hoc et illud sensisse et exsecutum esse. Quum enim in suo regno, quantum poterat, Carolingos sequeretur, a patris consilio aliquo modo dissentiens, in externos populos eundem se praebuit, quem Henricus erga Germanorum duces.

Cuius aedificii fundamenta iacta orant ab Honrico, id illo aedificavit, confirmavit et quemadmodum, ut Alexander orbem ferrarum sibi subiiceret, Ρhilippus exsisteret, necesse erat; ut Carolus Magnus imperaret, Carolus Martellus et Ρipinus magnas atque difficiles ros summa contentione gererent; sic Otto Magnus non valuit potentia nisi post Henrici prudentiam. Quae a Ρhilippo, Carolo et Pipino, Henrico semina erant disporsa, a filiis quodammodo sunt demessa et fruges illis contigerunt, quarum

patres germina Severunt.

25쪽

1. Otto paulo postquam rex factus est, Brunonem e schola Traiectensi in regiam revocavit. Quod, quo anno secerit, certe definire non possumus. Ρotest secisse, si Ruoigerum λ) sequimur, qui post electum nihil aliud commemorat, statim anno CMXXXVI, ac verisimile est, quod Ρielerr) affirmat Brunonem a Balderico Aquisgranum conductum ab Ottono non dimissum esse. Constat

autem periculo, quod CMXXXIX a Giseborto imminebat, Bru-nonem a fratre esse ereptum '. Bruno, quamquam etiamtunc

adolescens, eruditione mentisque acumine haud paucis viris praestabat. Quod quoniam Otionem non fugerat, fratrem, cuius amplam eruditionem populo verteret commodo, iam, dum iuvenis esset, ipsius cogitationibus imbuti, comitatui adiunxerat. Ubi Bruno circumdatus a viris, qui ea, quae humanitatis a Carolo magno Germanis erant tradita, conservaverant, in litterarum, quarum utria, ut ita dicam, iam perlustraverat penetralia intravit. Qua in re maximae ei fuit , utilitatis Israel quidam, quem

sere omnes existimant Britannum. Ρraeter eum nominatim

Ruoigerus' neminem appellat, generatim dicit β): ἡBruno ubi magister excelluit ingenii velocitato, ibi discipulum se praebuit

humilitato. Antequam schola palatina a Brunone ex certis normis instituta est, homines docti non constantor apud Ottonem versati esse. Episcopi enim interdum eo prosecto mox in dioeceses redibant'. Quos quamquam multos fuisse coniicimus, ut Udatricum Augustensem, tamen nomina ignoramus. Quo studio Bruno in schola Traiectensi litteris incubuerat, eodem etiam apud imperatorem, quodcunque ad erudiendum animum utile existimabat, amplectebatur t). kNunquam inquit is, qui vitam

26쪽

descripsit, segnitiae indulgebat, nunquam horas matutinas ad aliud, quam litteras exercendas adhibuit, post epulas, quum alii paullo agunt remissius, ipse meditatione vacabat intentius. Otto cupiens litteras in Germaniam reducere, praecipue Caroli magni scholam palatinam spectabat. Ut autem Omnia, quas a summo illo viro instituta erant, partim depravata erant, partim interierant, sic etiam haec schola tam ampla paene prorsus erat dissoluta. Illam scholam ut restauraret, Otto paullo post adventum fratri mandavit. Quod mandatum Bruno summo studio suscepit et insigni prudentia exsecutus est. Et reapse Summa admiratione afficimur iuvenis, qui sch0lam palatii iuventutem vix transgressus efficit, ut Germani litteris rursus studeant, et ipse his studiis maximam dat operam. Quae doctrina antea apud Carolum magnum floruerat, illius tunc nullum vestigium supererat. Nam quae ex illa aetate in nonnullis episcopis eruditio remanserat, in peius mutata exaruerat quasi et obtorpuerat, eiusque quamquam satis verbosae tamen horrida barbaries abscondi non potuit. Haec autem illius, quae antea splendebat litterarum lucis depravatio vero atque assiduo Studio, quod Bruno reduxit, tunc cessit. Qua in re iuvenis regia stirpe ortus ipse splendidissimum exhibuit exemplar. Quo ipse incensus erat Veterum scriptorum amore, iisque tota eius eruditio nitebatur, eo etiam ceteros inflammabat'). Quidquid historici, oratores philosophi, poetae novum et grande perstrepunt, diligen

tissime cum doctoribus cuiuscunque linguae perscrutatus eSt.

Sedentem, inquit idem Ruoigerus, eum saepe videbant inter viros philosophiae peritos deliborantemque os de illa st doaliis disciplinis. Ρassim quum in Hispania et Britannia tum in Italia invenisebantur viri nonnulli ingenii magnitudine pollentes.

Quos ad Ottonis aulam, novum litterarum seminarium, arceSSere BrunO Summa opera contendit. Rursus a regia manabant cuncta

litterarum studia, artes bonae diligenter colebantur. Illic benigne accipiebantur hominos docti alibi aut non agniti aut invidia pressi; illic, ut in speculo, inquit Ruoigerus, honesta a

pravis clare dignoscebantur'); illuc conveniebant homines tanta pietate et sapientia insignes, quanta non inveniuntur hominum memoria q). isInde reversi, qui sibi paulo ante domi videbantur doctissimi, rubore notati rudimenta artium, quaSi nunc coepi dicentes aggressi sunt. Quodammodo inter se consuescere ii qui Europae partes occidentales incolebant et Byzantii nunquam deflorant. Monachi ibi nati in monasteriis Francorum commemorantur, adeo homines doctos, Graeca gente ortos, ad Ottonis

27쪽

aulam prosectos esse Ru0tgerus tradit. Quos censemus legatos fuisse, qui Germanos et Graecos longum per tempus disiunctos consuetudine rursus coniungerent, quoniam id facero Otto in animum induxerat. Graeci etiamsi aliquod per tempus littoris augendis atque amplificandis non iam dederant operam, etiamsi non iam in iis nitebatur ingeniorum ad melius progressus, tamen etiamtunc excellebant elegantia et concinnitate, qua alter cum altero consuescebant, eminebant Sagacitate, qua alter cum altero disserebant, praecipue ornati erant orationis pulchritudine. Occasionem igitur legatorum Graecorum Oblatam Bruno non praetermisit, sed eorum auxilio utebatur ad initia linguas Graecae, quae Balderico magistro didicerat, augenda et amplificanda. Quum multa alia Graecorum laudabilia Bruno sibi comparavit, tum ab iis videtur accepisse eloquentiam ς qua Omnium animos movisse dicitur.

Graecorum veterum Scripta ad eum non pervenisse dolemus,

quoniam non dubitamus, quin ille vir, quanto ardebat litterarum amore, quam idoneus erat ad philosophiam tractandam, ut vena quasi phil0sophica praeditum fuisse non inepto dicat Gius0broclitus ii), quam recte intelligebat veteres scriptores, quanta excellobat indolis amplitudine, antiquorum litteris in Germaniam iam tunc introductis iis, qui quinto et sexto saeculo doctrinam

Christianam renovaverunt, patefecerit viam. Quum usque eo Graecorum litterae tanquam ethnicorum in ecclesia occidentali semper e88ens deSpectae, repulsae, condemnatae, gaudemus Bru-nonem alia Sentientem atque aequales ne illa quidem manere

sibi incognita voluisse et libros Graecos, quamquam sententiis minus paruerit, legiSSe. Quantopere autem mirabantur Graeci λ η), quum, ubi nihil nisi barbariem sese esse aspecturos Suspicati erant, invenirent musarum sedem tam splendidam, tantam in Brunono ingenii elegantiam, tam amplam doctrinam. Fuit enim Bruno nonnullis in rebus etiam doctior, quam ipsi, et quaestiones iis proposuit, ad quas quanta sagacitate erant, respondere non poterant, ita ut in patriam regressi doctissimos viros conSulerent. Verum quidem est etiam Brunonem, quippe qui aetatis suae esset particeps, ne ab iis quidem, quae aequalibus eSsent persuasa, alienum suisse et litteris sicut eos ita studuisse, ut ad explicanda Scripta sacra conferrent; apud eum quoque Dei cultus scientia praevalebat Et hoc domum ad litteras est traductus. Tamen multum disserebat a ceteris aevi sui homiuibus doctis. Nam quum aut, ut Italici, sacris scriptis contemptis obscoenis

28쪽

veterum scriptorum locis delectarentur, aut ut Germanici antiquorum scripta quasi ethnicorum et Christianae doctrinati ad-Versa condemnarent, Bruno, quod utrorumque Verum putabat, accepit et concinnavit. Iam Supra commemoravimus renovatas

esse Brunonis aetate in monasteriis Lothariorum et Burgundionum per monachos Victus severitatem et a rebus profanis abstinontiam. Illi monachi colebant paene nimia reverentia sanctos et reliquias. Illorum virorum, inter quos educatus est sententiis, ita tactus est, ut vel viam iis praemuniret. Nihilominus Terentium, quamquam non rerum, Sed formae causa legebat. AScurrilia et mimica, inquit Ruoigerus λ', quae quidem

concrepantes vi Su se infinito concutiunt, semper serio lectitabat. Orationis pulchritudine oblectabatur, eo quod narrabatur, non item. BrunO, quamquam pietate omnes Superabat, et summo loco natus abstinentia plurimis praestabat, quamquam nihil negligebat caeremoniarum ad Dei cultum pertinentium, tamen propter litterarum et veritatis studium multis fuit offensioni. Sacerdotes Germanici suspicionem in Brunonem habebant, ut qui ethnicorum libros revocaret, adeo nonnulli appellabant eum apoStatam et haereticum Bruno autem quoniam abhorrebat ab haereticis vitaeque vero Christianae sibi esset conscius, nec quidquam faceret propter hominum laudem, sed, ut ait Buoigerusi h), conscientiae testimonio permotus, nullis inimicitiis deterrebatur, quominus praeter scripta sacra legeret etiam profana. Comis ille vir, quae didicerat, non retinebat, sed cum aliis communicabat docendi et eloquendi facultate ornatus tam ampla, ut omnibus videretur admirabilis. Nullo autem utebatur Supercilio, sed cum domestico lepore tum urbana gravitate; neminem cogebat, ut quae doceret, acciperet, sed clementer et hilariteriis, qui audiebant, praecepta sua probabat; qui ei obloquebantur,

eos non repudiabat, sed summa comitate ad sententias adversariorum descendebat i '. Septem artes liberales, quas paene ignorabant, revocavit et, ut a magistris prudentibus docerentur, provisit. Fieri non potuit, quin vir ea naturae benignitate, qua Bruno donatus, ea sciendi cupiditate, ea doctrina, eo incensus et scientiae populi amplificandae et morum emendandorum desiderio,

insuper regia stirpe genitus, novos admoveret ingeniis excolendis stimulos, novas vias aperiret. Ad Germanorum imperatorem rursus viri sapientes undique coibant, apud eum rursus litterae

29쪽

acri studio et prospero oventu exercebantur, ex eo etiam in inseriores eruditio et humanitas rursus perveniebant. HoneSto Brunonis studio essectum est, ut de integro in Germania litterae ubertim enascerentur et laete efflorerent ty).2. Anno CMXL domesticis advorsariis devictis Otto Bru-nonem secit cancellarium, cuius munus ut cetera, longum per tempus turbatum iacuerat; et etiamtunc eodem anno archi- cancellarium, quae traduntur vit. Math. Leibn. I, p. 197:hCum autem prosecisset aetate et sapientia, adiunxit eum sibi per amorem fraternitatis in munus archicapellani. Ac primum

quidem diploma Bruno conscripsit pridie Calendas Iunias CMXL. In altero CMXL conscripto primum subs ripsit nomen archi- capellanus. Eodem signo duo alia diplomata anni CMXLIX otCMLI sunt ornata. Quum usque eo munere archicancellarii gravissimo functi essent solum episcopi, ut Poppo Wurceburgensis, Fridericus Moguntiacensis, Heroldus Iuvavensis, insignes senectutis gravitate, clara sapientia et spectata negotiorum peritia, Bruno cancellarius tactus est nondum septimum decimum annum assecutus, quamquam ne diaconus quidem antea innauguratus erat. Inde enim, quod archidiaconus primum apellatur diplomate CMXLII perscripto ante diem nonum Calendas Martias, apparere videtur hoc demum anno ad eam dignitatem eum pervenisse. ReVera miremur oportet, quod Otto tanto muneri fratrem adolescentem praefecit. Sed si consideramus necesse suisse administrarentur illa negotia quum a Viro prudentissimo tum amicitia Othoni fidissimo, et consiliis L eius favente, cur Bruno ab Othone sit electus, intelligimus. Ut Otto solebat admirabili acto viros ad negocia idoneos reperire,

cogno8Se Videtur etiam Brunonem esse eum, a quo quum in ceteris, quae expeteret, tum in re publica permutanda adiuVaretur. Quae spes eum non fefellit. Illum autem honorem, si quis cum nOStris comparaverit, non vacuum nomen fuisse, eo confirmatur, quod Brunonis nomen ne sub uno quidem ex diplomatis, quae ab anno CMXL litteris sunt consignata, desideratur. Quae sexcenta diplomata, quamquam non verisimile est a Brunone ipso perscripta esse, tamen necesse est esse perlecta et nomine supposito sancta. Quod quantum nos quidem scimus Solus de Gunderode coniecit Brunonem cancellarium non eundem eSSeatque fratris imperatorem, sed monachum Corbegensem, eodem nomine appellatum, iam a Κoephe est aversum, qui imperatoris fratrem eundem suisse cancellarium e diplomate erutum certissime declaravit.

30쪽

3. Quod grave illud munus a Ruolgero silentio praetermiSSum est, Summopere miramur, et quod nostra memoria res

a principe illo insigni gestae non, ut ab aequalibus scriptoris, retinentur, aegre ferimus; Ruoigerus enim tredecim hos annos a CMXL ad CMLIII tanta brevitate praeterit, ut vix obiter

perstringat. De uno tantum facto meminit, quo satis declaretur, quomodo in monasteriis condendis vel restaurandis Bruno se gesserit. Quemadmodum enim mos erat, ut equites, qui ei ossicia praestiterant, rex laudis remuneraretur, ita sacerdotes abbatiis et beneficiis ex quibus victum sumerent, donabuntur. Ita Bruno archicapellanus a fratre tactus simul Lorestiae monasterio praepositus erat. Victus monasteria decens hic prorsus interierat; leges canonicae et instituta ecclesiae ibi ludibrio vertebantur, et abbates ex laicis electi robus ex suo arbitrio et libertate utebantur. Illorum lasciviae Bruno celeriter finem imposuit; nam qui non adhortationibus permoti sunt, ut a vitiis desinerent, ii e monasterio sunt expulsi. Deinde nimio tributo aut decumis monasterio non impositis, quod redituum monachis non erat

neceSSarium, pauperibus distribuit i); ipso autom sibi nihil sumpsit, nisi quod fratres sua sponte ei praebebant.

SEARCH

MENU NAVIGATION