장음표시 사용
31쪽
1. Winfrido archiepiscopo Colonisensi ante diem septimum Idus Iulius mortuo praecipue Godefridi, unius ex Lothariorum
principis opera factum est, ut Bruno, quo Godefridus usus erat magiStro, epiScopus Summo omnium consensu eligeretur i). Quum snim V infridi corpus ex more propalam esset collocatum, electa est octo virorum legatio quattuor clericorum, quattuor laicorum, qui et Ottoni episcopi mortem nuntiarent et, ut Bruno epiScopuS fieret rogarent. Quam legationem imperatorem, quoniam Widu-kindus l. III co 18) narrat Othonem Calendis Iuliis e Saxonibus
profectum esse, ad urbes Franciae, quae defecerant, Pacandas, in Francia adisse verisimile est. Qui nuntius Ottoni quam laetus, quam exoptatus fuerit, facile intelligitur. Certe enim speravit Brunonem, qua Spectata esset, prudentia animique praesentia, consilia adversariorum perspecturum et Victurum esse. Quare otio archiepiscopum, quem elegerant, probare non dubitavit r). hComplacuit, inquit Ruot-gerus, imperatoriae auctoritati sic et tempori et loco consulere, ut petitum tanta constantia visitatorem festinanter ad gregis dostinati custodiam mitteret. Brunonem in medio ducentes logati redierunt. In omnibus et monasteriis, quae transibant, campanae, bucinae, cymbala sonabant et hymni cum laetis populi clamoribus cantabantur. Brunonem, cuius facta audita
perceperant, Visu cognitu cognitum Omnes accurrebant, neque
abfuit monachus aut monacha neque ullus populi ordo aut sexus δ). Atque tunc quidem nemo non admiratus est principis graVitatem, lenitatem, comitatem, ita ut iam in itinere omnium animos sibi conciliaret. Atque Bruno Coloniam pervenit, quuin res in Summo discrimine versarentur. Nam paullo post Conradus maxima
32쪽
violentia impetum in urbem fecit. Tunc unius archiepiscopi, qui modo intraverat, opera impeditum est, quominus dux Lothariensis quidquam efficeret, ita ut re insecta Moguntiacum se reciperet. Illuc ante quam Otto per Saxones et Francos progrediens advenisset, cum Ludolpho se coniunxit. Atroci, quae deinde inter obsessos et oppugnantes Orta est, pugna, quum animi militum Othonianorum iam nimis satigati essent, imperator coactus est cum genero et filio agere de pace. Tunc Otto Brunonem, et sagacitatem et eloquentiam suo tempore recordatus, ad colloquendum cum adversariis Colonia arcessivit'. Deinde, quum Conradus et Ludolphus in castra venissent, sed quod sodalium incolumitatem impetrare non possent, iam in eo essent, ut redirent, Brunonis adhortationibus precibusque paene factum est, ut Ludolphus mitigatus pacem cum patre iungeret. Dixit enim Bruno: Aversis oculis a trucibus militibus spectet innumerabilia, quibus a patre affectus sit beneficia, amplitudinem, gloriam, ducatum, certam regni spem, comitum Eacramenta, quae iam adolescens acceperit. Fuisse eum antea gaudio et deliciis patri et Omnibus civibus, nunc offensioni et aegrimoniae, laedi ab eo legem divinam, qua parentes revereri iubeamur, timendos ei esse patris maerorem et gemitus, timendos patris lacrimas, occaecari animum eius blanditia perniciosa, ab iis, qui eum adiuvent, in consilio persequendo, spectari non eius, Sed ipsorum commodum. Ab illis ad finem propositum eum non perductum, sed indo deflexum iri; desinat igitur esso similem Absalonis, Salomonis exemplar imitetur, adeo patrem filio in gratiam regresso summo gaudio affectum iri, regredienti veniam et benevolentiam libenter esse tributurum. Iuveni autem ab avunculo tam benevole, tam suaviter pietatis admonito Henricus invidiose crimen obiecit. Qua re ira Ludolphi rursus incensa et animus ad summam pertinaciam perpulsus eSt. In urbem regreSSUS Ludolphus et Conradus bellum vehementissime redintegraverunt. 2. Bollo de integro exorto Otto Moguntiacum reliquit. Coniurati ipsi castra moverunt Bavariam expugnaturi. Bruno in Lotharios se contulit, ubi fungeretur non solum archiepiscopi, sed etiam archidiacis munere, quod ab Othone ei mandatum erat i). Nam, quamvis e normis canonicis Officiis ei ossos abstinendum prosanis, tamen precibus et obsecrationibus fratris periculis circumdati victus erat '). Moguntiaco profectus, a. d. XI Calendas Octobres Aquisgranum transiit, ubi oratione facunda Ottonianorum
33쪽
animos stimulavit et in fide confirmavit. Quinque diebus post Coloniae lautissimo cum populi assenSu episcopus inauguratus est, cui caeremoniae interfuerunt Botbertus, archiepiscopus Trevirensis, Hildeboldus, Drogo, Volbertus, Berengarus, Ratherus episcopi. Otto coniuratos in Bavaros insecutus est, unde, quia Regina castra, urbem ab adVersariis occupatam, recuperare non potuit, sub anni CMLIII oxitum in Saxones se recepit. Ab initio anni insequentis hostes Othonis novo socio, Uungris, aucti sunt. Qui utrum a Ludolpho et Conrado invitati et mercedo conducti sint, quoniam sontes dissentiunt, ambiguum est, transgressos autem Gormanorum limitem societate a coniuratis receptos esse constat. Quibus cognitis otio cum iis, quae ei supererant, copiis o Saxonibus et Bavaris contra Hungros iter fecit; illi autem proelium veriti in singulas turmas discesserunt, quarum una Rhenum transgressa et Conradum ducem nacta Lotharingiam atrociter vastans in summum periculum Brunonem adduxit. Conradus, quamquam qua re permotus sit, declarari non potest, Hungros deseruit, qui duce orbati per Galliam si Italiam in pa- triam rovorterunt. Ita Conradus ne hac quidem, qua Oppressurus et obruturus Brunonem visus erat societate consilium erat adeptus, contra Bruno et in fratris fide ipse perseveraverat et imperatoris amicos tutatus erat et continuerat. Quod Thiotmarus narrat de Brunonis perfidia, si re vera lactum est, quin hoc tempore lactum sit, fieri non potest. Tradit onim lib. 2 c. 15 temporibus paschalibus CMLIV a Brunono
pravorum hominum consilia Sequente Hugonem sororis maritum, Coloniam esse vocatum, ibique imperium ad eum delatum. Thiot- marus, qui res ante eum factas crebro non modo non accurate
describit, sed etiam in menda inducitur, unus gravissimam hanc rem commemorat. Tacet de ea Ruoigerus, qui a Vothmaro, Brunonis in munere successore, libellum litteris mandavit. Hoc igitur et reliquorum testimoniis et sinceris Brunonis moribus prorsus repugnat. Illud si factum esset, Bruno, cuius solam fidem semper admirati sumus, proditor a nobis esset despiciendus. Eundem autem esso et fidissimum et perfidissimum a natura abhorret. Quo Doenniges ) iure adductus esse nobis videtur, ut illum de Brunone nuntium fictum existimet. Si Hungris Lotharios expilantibus Bruno cessisset, Conradus Ottone superior discessisset. Brunonis constantia fiducia contumacissimi viri fracta ost; deinde, quum Germani intellexissent favore, quo Ottonis adversarios amplexi essent, soVisse Sese proditores, is quem spes defecerat, etiam auxiliis est privatus, ut exinde non modo non damno esset imperatori, sed etiam in
34쪽
concilio principum Cinnam convocato Veniam simperatoris) imploraret ). Otto, cui ex illo tempore res esset cum solo Ludolpho, Regina castra occupaVit, quo factum est, ut Ludolphus cum patre de pace ageret. Et, postquam in omnium animis, principibus iterum Fritgleren coire iussis pacis desiderium sexcitatumost, immani inter patrem et filium discordiae colloquio ad Saalsold facto finis impositus est β). Germani ita coniuncti rursus
ot corroborati molem illam Hungrorum et Stavorum proximo anno superaverunt. Ex illo tempore usque ad nostram aetatem os humanitate propagata et belli arte aucta, Germani opes suas in Stavis continuo amplificaverunt. Ad tantam victoriarum seriem aperiendam Bruno, qui ne dilaberentur Germanorum res,
defendit, plurimum contulit. 3. Funosta illa Ludolphi ot Conradi seditione oppressa
nec domestici neque externi hostes regnum infestabant. Conradus dux in proelio contra Hungros facto honeste occiderat, Ludolphus Venia patris impetrata in Italia morbo obtorat, Fridericus archiepiscopus ab hominum strepitu remotus paullo post concilium Cinnense ante diem septimum Calendas
Novembres decesserat, Egbertus autem comes praecipue BrunOnis opera gratiam Ottonis recuperaverat. Henrico, Bavarorum duci, paullo ante pugnam Augustensem mortuo, filius eiusdem nominis Successerat. Alemanniae, quem ducatum Otto Ludolpho abrogaverat, Burkhardium praeposuerat, necessitate sibi coniunctum matrimonio cum Hadviga, fratris filia facto. Qui duo viri constantissima fide imperatori orant dediti.
In Saxonibus rex nihil mutavit, Hermanno, cuius continentiam et prudentiam cognoverat, in dignitate relicto et confirmato, nec non Lotharingorum ducatum reliquit penes Brunonem. Ne extra fines quidem Ηungris e Germania pulsis et Stavorum seditione fracta hostes erant pares aut periculosi, praesertim quum limitem septentrionalem etiamtunc custodiret Gero, qui solo nomine Venedas deterrebat. Ita quum regnum et domi esset pacatum et foris tutum,
ut otiam ex legibus cives inter Se consuescerent, maiore cura
appetebat. Quod persequens primum ad Lotharios se convertit. Ubi, quum incolae multarum urbium Ingetheimii in obsequium eius iurassent, Coloniae fratrem revisit, quam in urbem Lotharii
pecuniam a rege imperatam contulerant. Una cum eo fidos
honoribus et praemiis ornavit, perfidos punivit. Deinde uni-
35쪽
versa Lothariorum cura Brunoni commissa ipse in regni partes Orientem versus sitas abiit i). Quamquam Bruno, quod summa temporum difficultato susceperat, ut Lothariorum et Saxonum seditiosi quominus coniungerent sese prohiberentur, RSSecutus erat, tamen quum bona per totam provinciam miserabiliter devastata tum moresdopravati erant. Nobiles in latrocinia intenti, quae a Normannis erant relicta, pessumdabant'. Clerici officiis neglectis non minus erant corrupti. Ρlebs, quae moderatoribus et magistris carebat et a domusticis externisque hostibus vexabatur, iacebat controversiis dilacerata, inscientia obstupefacta, egestate et vitiis
Ut Normanni a serocia averterentur, fide Christiana erant importiendi. Ut nobiles a iurgiis privatis, quibus populo noce- bant, desinerent, cum virtute et severitate erant coercendi. Ut clerici relictis vitiis et dominatione essent rursus Dei Sacerdotes, restitutis monasteriis et disciplina, scientia et scholisti erant emendandi. Ne plebs sceleribus et turpitudine perderetur ad iustitiam et ordinem erat reducenda et Dei reverentia mitiganda. Ad eam et equitum et ecclesiae et plebis permutationem prosecto opus erat et summa infelicium misericordia et voluntatis firmitate et ingenii acie. Quas virtutes Brunoni insuisse iam vidimus. Ita magnitudine operis nequaquam deterritus paravit et mederi popularibus et ad fidem convertere Normannos. Divulgata inter Normannos doctrina Christiana iam iis temporibus Haroldum regem ad fidem traductum esse Ruoigerus cap. XL commemorat δ). Quo loco ne nimium a Ruolgero dici existima-ν veris. Quod enim Haroldus CMLXV cum Gunhilda baptismum
accepit, tribuendum censemus Brunoni, qui primus Christianis Praeceptis regem imbuit, quamquam eodem anno mortuo. Ex quo Bruno Lothariis praefuit, de Normannorum populationibus nihil iam traditur, contra novae doctrinae sementis non minuS
in Lotharingia laete onata, quam in peninsula Cimbrica, id quod SchlesWig, Ripen, Aarhus monasteriis conditis affirmatur. Ut nobiles ad obsidiondum sibi os fratri adigeret, magna
opera Brunoni erat impendenda. Qua in re plerumque usus est clementia naturae penitus insita. Eos autem, quos nec precibus neque adhortationibus moveri videbat, ut a pace rumpenda et terra expilanda desisterent, etiam ex potestate ducis cum legis
severitate puniebat: Ita, praecipue Reginarum ΙΙ, HennegaViae
13 Ru0tg. c. 36. 23 Ruoig. o. 40.3ὶ Widukind. 1. ΙΙΙ o. 65. Patot otiam 1ocum Ruoig. o. XXXΙΙΙ. QEundem animum modo dixerat scriptor monasteria esse condita et homines ad Vitam Christianam esse traductos, etiam alienigenis incitavit praecipuo ad Normannos othnicos Pertinere.
36쪽
comitem, qui elatus gentis patriae gloria et amicorum multitudine, quidquid ab archiduce quietis restituendae causa suscipiebatur et instituebatur, spernebat. Erat filius Reginari Ι., qui quo tempore Caroli posteri in Germania emortui sunt, ducatum ad se vindicaverat et non minus regum Franciae occidentalis quam Conradi impetus defenderat; et frater Giseberti, qui ab Henrico gener electus erat. Ρropter eam affinitatem illo in so-ditione mortuo lare ut ducatus tanquam heroditas sibi obtingeret, Speraverat. Qua spe deiectus studuerat perpetuo Conradum dignitate privare. Non minus aegre tulerat, quod, POSf- quam Conradus ab Ottone desecit, Bruno in illius locum substitueretur; et tam parvi imperatoris fratrem duxerat, ut ex suo iudicio, quod ille fecerat, immutaret. Ratherum enim, Bru- nonis magistrum, episcopum Leodiensem, expulerat, Baldericum fratris filium instituerat. Doinde postquam seditione mota etiam Otto contra Conradum bollum gereret, stetit quidem ab imperatore, sed potius, ut huius auxilio suum vinceret inimicum,
quam ut Ottonis rem adiuvaret. Seditione autem oppressa non modo ad eandem, qua antea in Brunonem usus erat, superbiam
rediit, sed praemia sibi deberi ratus etiam ad maiorem pervenit insolentiam ε). Episcopos enim modo munere removebat modo instituebat nec quidquam Brunonis monitus curabat . Tandem vol occlesiam Rhemensem bonis spoliare paravit, quin in eas, qua e Gerbergae, Giseberti viduae, sedes erant datae, manus porrexit. Tum vero Bruno non tulit longius id fastidium atque avaritiam, sed collecto exercitu comitem et bona ecclesiae et sedes Viduae reddere coegit; quamquam, debita vel inimico tribuens, liberos, a Lotharo habitos obsidum loco ad patrem remisit. Ne amplius eadem committeret, Reginarum iureiurando obligavit. Sed, quum ne hoc quidem a violentia et iniuria deterreretur, captum in exilium pepulit et in Stavorum regiones eiecit. Etiam Emmonem, Longiae comitem, principem proPter superbiam minus obedientem, Bruno perdomuit. Hic, cuius Bruno antea usus erat consilio, Lothariis persuadebat et turps
esse a Sacerdote gubernari et graviora vectigalia exactum iri. Quemadmodum Emmo a Brunone sit oppressus, memoriae non est proditum, Sedatum autem esse motum ex eo apparet, quod
institutum, huius seditionis ratione habita a Brunone in Lothariis factum, mox viguit. Divisit enim provinciam in superiorem sit insoriorem os huic Godolaidum, illi Fridoricum praeposuit, ut per hos duces potentes, quod Doenniges recte admonet, principes
coercerentur et duae gentes cum regia coniunctae inter se
37쪽
moderarent, ei ducatui praesecti, qui, quum ab uno principscontineretur, praesertim quum Francisto occidentali tam finitimus esset, ne ab imperatore descisceret, Semper fuerat timendum. Fridericus ab Alberico dux Mosellanus appellatur, unde opin apparet stirpi, qua ortus erat, ad Mosellam ampla praedia fuisse; fratre usus est Adalberone Divoduri epiScopo, et Socero Hugone, Franciae rege, quippe qui Beatricis esset maritus β). Godefridus quum apud Brunonem adoleverat tum plurimum contulerat ad dignitatem archiepiscopi magistro tradendam, praeterea erat, ut Ruoigerus ait, vir sapiens et religiosus, pacis amantissimus. Brutio, quamquam potestatem his duobus viris tradiderat, tamen non desiit suo iudicio et arbitrio regere, si quid rei maioris erat gerendum. Archiepiscopum, quem auctoritate apud duces ita videret multum Valere, archiducem a Ruoigero 7) esse appellatum probabile est. Ut nobiles eum in modum mansuefecit, sic etiam ecclesiam recte conformavit. Sacerdotes enim illis temporibus .ad quantam
ferociam delapsi sint, vix describi potest. Nonne tradit Folculnus in libro do abbatibus Lobbeiensibus scripto antistiti a monachis,
quibus illi hoc munus mandatum esse displicuit, noctu in agros abstractis linguam si oculos evulsos esse et ne mutilatum quidem corpus deinde ex agris remotum γ Nonne Camaracenses episcopi insolentia sunt perducti, ut redeuntem ex itinere clausis portis ab introitu prohiberent 3 nonne urbs capta foeda crudelitate sunt puniti β) Nec singula quaedam monasteria ita erant depraVata, sed universa ecclesia et Lotharingiae et universi occidentis. Summo commodo evenit quum ecclesiae occidentali tum universae Christianae, quod inde a Carolo magno Germani non minus in rebus sacris, quam profanis Italis superiores facti sunt. Quamquam enim, qui princeps ecclesiae habebatur, Romae versabatur, tamen et fides et eruditio ex Italis recesserat, ibique magis quam in ceteris populis et doctrina et mures degeneraVerant. Mohammedis assectatores, qui propter civilem discordiam a finibus arceri non potuerant, periculum ecclesiae minabuntur,
nec minus rethorum scholae, quae reVixerant, ethnicorum erroribus praecepta Christiana inficiebant. Ab hostibus quidem extrinsecus irrumpentibus per regos potentes in Germania ecclesia defendebatur. Germani, quum papis non iam inessot satis studii et virtutis, et ecclesiam restauraverunt et evangelium in ethnicos propugnVerunt , atquo iis, quum tantum opus esset peragendum,
38쪽
bono ot soliciter evenit, ut regeret episcop0s, quippe qui archiepiscopus esset Coloniensis, vir illa ingenii acie, illa morum castitate pollens, a quo Germanis ad pietatem et probitatem reductis, Otto est assecutus, ut etiam Itali revocarentur. Iam diximus in Brunone summi esse ducendum, quod neque, ut tunc nonnulli monachi Lotharii, humana sperneret et repudiaret neque, ut ii, qui tunc veterum scriptorum studia repetierant, prae humanis divina abiiceret. Ab illis monachis non est oeclesia regenerata, Sed quasi fanatico errore factis nonnisi nonnullas doctrinae et vitae formae sanitate carentes partae. Inorat quidem huic animorum motui verum aliquod et Sanum, circumdatum tamen quasi cortice inscitias set superstitionis. Brunonis tamen iam exposuimus nec moribus probitatem nec menti errorem infuisse; non cosserat in eo religio litterarum studio, nec litterarum lucem tenebris obscuraverat religio. Uι supra Vidimus adolescentem pueri aetate vix superata imbuisse animum non minus Scriptis divinis, quam sapientibus Graecorum et Romanorum libris, unde sapientiam peteret; ut vidimus deinde iuvenem in regia, quamquam refugientem a negotiorum profanorum Strepitu, tamen studio indefesso incubuisse litteris, sic etiam spectamus archiepiscopum Coloniensem, quum Vana Specie
contempta paupertatem divitiis, luxuriae inopiam praeferret, ar- dontom sciendi siti insatiabili quam lectis et sacrorum et profanorum scriptorum libris explebat. Hac litterarum et religionis arctissima et gratissima inter se consociatione ad restitutionem ecclesiae et incipiendam et perficiendam Bruno prae ceteris fuit idoneus et quasi natus. Primum quo melius clericos litteris erudiret, ex eius, cui apud Ottonum et discipulus fuerat adscriptus et moderator praefuerat , ludi exemplo duos Coloniae instituit, alterum minorem, alterum ampliorem. In illo ludo litterarum initia et septem bonas artes docebantur; quem si quis percurrerat et ad maturitatem quandam ingenii progressus erat, alteri, qui ab ipso Brunone
regebatur, attribuebatur. In eo non aliter atque in Othoniano ampliora quam rudimenta discipulis proponebantur, nec minusquam illa aut quae apud Carolum magnum floruerat, academia est appellanda. In hoc ludo Bruno praeceptoris munere acriore studio et prosperiore eventu utebatur, quam quisquam eorum, qui adolescentium circulis sese circumdederant virorum. Hic
tam laetam, tam uberem indolem, quam iam pueri admirati sumus, eamque deinde Traiecti et in Ottonis aula diligentissimo excoluerat, insigni cum splendore et summa utilitate exercebat, et auctoritatem, propter ingenii virtutem ei tributam, qua
Omnium animos movebat, non suo ipse commodo Vertebat, sed solum saluti eorum, quos regendos et moderandos Susceperat.
39쪽
Ingenii praestantia et amplitudine Seientiae, qua omnes res humanas amplectebatur, aequalibus minus eruditis quasi divino quodam spiritu afflatus videblitur, quo effectum est, ut obedientiam sese debere Brunoni arbitrarentur. Qua assidua diligentia nova addiscebat, qua dexteritate, benevolentia, constantia, quae sciebat, cum aliis communicabat, qua perseverantia et constantia amicos cohortari et incitare nunquam desinebat, plures in dies, ut litteris operam darent, stimulabat et in studiorum constantia confirmabat. Victus et habitus simplicitatis, quum gravissima dignitato ornatus intor pedisequos auro et purpura fulgentes incederet non nisi ovium pellibus vestitus; contemptionis cuiusve vitae commoditatis et dulcedinis, quum mollem, qua a pueritia assuetus erat toga, inferioris clerici vestitu permutaret; praestantis in cibo potuque abstinentiae, quum, ut ait Ruoigerus, x nunquam plus victus Aunieret, quam quantum ad vivendum esset 'necessarium; ab initio quidem non nisi admiratione discipulos afficiebat, mox ad aemulationem convertit., Ita iam nonnullis annis post, quam Bruno Coloniam ad-Venit, Saltem aliquos viros videmus eadem sententia, iisdem in rebus gerendis moribus utentes, atque archiepiscopum. Hi magistro totos se committebant. Ut visi sunt ex Ruolgori')testimonio non solum una discentes et disputantes, sic etiam in bello una pugnantes; illos Bruno consiliis adhibebat, ne suo uni iudicio obsequ0ns do recto fine declinaret; illos praeficiebat muneribus ecclosiae in iure constituendi magistratus nullius motus aut iudicio aut gratia; postremo Miam eos, a quibus res publicae administrarentur, ex illorum numero elegit.
Ita Baldorico Leodiensi, quem a Reginaro pro Rhatero
episcopum factum esse supra vidimus, mortuo CMLIV Everacius Successerat doctrina clarus, qui Bonnae antea fuerat decanus, apud Brunonem littoris studu0rat si fidem Virtutemque comprobaverat; Everacius autem in Lobbo monasterio, cuius ad describendam clericorum corruptelam mentionem fecimus, Aletranum, virum probum et strenuum antistitem instituit, qui ad disciplinam, quae in monasteriis obsoleverat, revocandam multum contulit, eumque in munere Folculnus successit, cuius eruditione iam conValuisse quodammodo monasterii mores declaratur. In Berengari Camaracensis locum Engermanus Substitutus eSs, quem Bruno itinere facto ad nsgotia ducatus administranda in Francia occidentali cognoverat, adamaverat, mox ad graViSSima munera administranda elegit. Ceteris autem praecellunt Theodericus,
episcopus Divodurensis i q), pro Alberico anno CMLXII mortuo institutus et Henricus Trevirensis, qui Ruodberto pestilentia
40쪽
peremto successit, nec minus clari sunt Gerhardus Tullensis,
Wigfridus Virodunonsis, Guilhelmus Moguntia censis, multi alii
viri egregii, quos e Brunonis ludo exiisse expressis Verbis memoriae est proditum. Bruno et discipuli regnaverunt quodammodo in ecclesia, ut quibus gauderent aequales, posteri gloria-rontur. A quibus Germanis quot bona elaborata sint, suspiciens Sigobortus Gemblacensis evocat: seMacte prosperitate aetas, quutales viri rem publicam regerent, ecclesiam gubernarent, quietem et ordinem reficerent, pietatem renovarenti Quum Bruno renovationem ecclesiae poneret in templis erigendis, in monasteriis emendandis et augendis, surrexerunt per totam Lotharingiam ea, quae ruinis strata iacebant; quae etiamtunc integra erant, amplificata sunt et ornata, nova aedificata, et, ne quid rei ad Victum necessariae monachis deesset, amplis bonis ditata. Quum
ita non negligeret corporum Salutem, non minus Severe Observavit , ut normis in monasteria reductiΗ continenter et caste
viveretur. Gravissimis poenis assecit, si quis segnitiae et pigritiae indulgeret, non immemor dicti, ut ait Ruoigerus sc. 37): sequi
non laborat non edat. Ne nimium putaveris a Ruoigero esse dictum neque a Se neque ab alio, quae a Brunone condita sint monasteria enumerari posse. Unum appellat, sancti Ρantaleonis i g), prope Coloniam situm, in quo etiam Brunonis corpus est sepultum. Quod ab eo conditum est, quum una cum pallio sancti Pantaleonis corpus ab Agapeto secundo dono accepit. In claustrum in huius memoriam conditum cum antea tum in morte magna bona largitus est. Eadem autem cura qua huic instituto
patrocinatus est, etiam ceteris eum consuluisse opinamur.
Omnia autem sesaluberrimi studii monimenta portiennius in his ubi acta sunt locis, firmata perdurant, ita ut in laudem et gloriam Josu Christi memoriam tanti viri nullam aetatem obscuratum iri in perpetuum iri patiantur δ). Postquam
clericorum et monachorum et moribus et reliqua conditione correctis ecclesia renovata est, Bruno in plebem insciontia et stupore propter rerum perturbationem obrutam se conVertit. Quo in suscepto arduo ecclesia summa officia si praestitit.
Facta enim est plebis dux et magistra et qui per Brunonem
importitus occlesias Virus Spiritus rursus omnium animos perflavit, effluit inde os penetravit usque in infimos mores mitigans es excolens, quo factum est, ut etiam bona commode tunc augerentur. Atque multa instituta, quibus plebi salus et humanitas afferretur, a Brunono habent originem