장음표시 사용
51쪽
valla citari assueti, tandem sponte sua, nulloque ducente, quasi rotis dentatis spatia labentia emetirentur, easdem periodos distinguere poterant. 'Possit hic observari, verissimillimum esse hujus modi periodicum recursum sensationum ac motuum praesertim in fatuis locum habiturum, qui paucissimis gaudent deis, per quas animus ab eadem objectorum serie abstrahatur atque ob eandem rationem fieri potest ut infantes quoque et bruta animantia saepe eodem modo a consuetudi
Posterioris exemplum egregium desumere possumus ex celeberrimo scriptore Gallico dic HEL de MoΝΥΑ1GNE. Verba in ipsius lingua vernacula proferre licet Uies Boetis qui servolent aiax ar-din Royaux de Suse, po ur es arro ulla et tournercertaines grandes oves a pulse de Peau aus quelles iij a desi aqueis attache et commesila'en vo id plusieur en unguedo chori laur avolt Ordon ned'en ire par our usque a centrio ur chacun, iis estolen si accoustu me a ce nona bre, qui 'il est olet impossibi e par aucta ne force de leur en fatret ire uia tour ' avaritage, et ayans ait eurtas che, iis 'arrestolen to ut court V hap. xii.
Apologie de Ramo=ad de Sebonde. F Celeberrimus
52쪽
Celeberrimus ille philosophus hoc profert an quana Xemplum brutor una animantium scientiam numerorum callentium. Possumus autem hanc rem melius explicare, si eam ad vilia consuetudinis referamus, cujus multa alia exempla abrutis animalibus exhibita occurrunt.
Tam multis jam prolatis Xemplis de specialibus consuetudinis effectibus, idoneum videri possit quibusdam observat: onibus de magis generalibus et complicatis ejus effectibus opusculum
Quoniam Jam observavimus magnam in omnis unctione corporis consuetudinis vim esse, eandemque potestatem habere statuendi methodum qua sola hae functiones possunt praestari, nequimus inficiari, veram esse CELs observationem, Quod contra consuetudinem est, nocet, seu molle, seu durum est.' Lib. I. cap. 3. Ex quorum verborum parte posteriore concludere licet, omnem impressionem, sive sit ea validior sive debilior quam cui assuefactum sui corpus, ei nocere posse, praesertim si nova ista imo pressio in seriem quamvis, cui assuefactum fuerit corpus, se intrudat ita si aliquis lectum mutaverit, haec mutatio, quod ad solitam vitae rationem spectat, levissima quidem videri possit ; sin
53쪽
vitae ratio diu antea aequabilis perstiterit, levis etiam hujusmodi mutatio somnum turbare, adeoque corpori plurimum nocere possit. Hic observandum in nullam rem strictius quam somni status cum solitis su s circumitantiis ste conjuncta iam etiam conjungitur cum talibus circumstantiis, qualis est strepitus, qui omnino contrarius videtur isti impressionum absentiae somno aut necessii riae. Ingeniose admodum observat ARETAEus C ΑppΑDo his verbis πνου ίγωνα καστουκκι τοι ξυνηθεα cuique vero usitata somnum accersunt Lib. 1. de Morb. AC ut. 3 p. I. Et harum rerum assuetarum sequentia profert
decubitus, et maritima navigatio, et littorum sonus, et undarum murmur, ventorumque bonibus, et maris navisque redolentia musico tibiarum exercitatio quietem affert, aut lyrae cantus, aut citharae, aut meditatio puerorum canentium ; ludi autem magistro puerilium fabellarum enarratio atque ita aliis alia anim una demulcentia somnum
In eum Annotator P. PEI 11. de singulari solitarum sensationum essectu scribens, sequentem ex acuto Lusitano historiam notabilem profert: suum Lusiitaniae Rex Sebastianus ex Con imbri
54쪽
ca Olysippone in proficisceretur, quoddam oppiduin maritimum pertransiens, tanto gaudio ab oppidanis excipiebatur, ut pasti in in soribus suae quisque domus odores sustinentri Viae autem qua transiret floribus sternerentur, ac totus denique acrsussitu, organis musicis, et populi exsultantis plausu arderet. Cui turbae cum se quoque piscator quidam visendi cupidus immiscuisset, subita vertigine correptus, ita concidit, ut pro poplectico in proximum tectum deferretur qui a medicis ibi consuetis remediis multum vexatus, non tamen ad se redire poterat. Tum Rex, mesericordia motus eo Thomam a Veiga Archiatrum suum
misi ; qui intellecto ut ille miser concidisset, suspicatus id quod erat, eum inusitata thymiamatum fragrantia in id malum incidissse, illico eumdem in sitius transferri jussit, atque ibi limo, et alga totum integi quod cum esset factum brevi
homo consueto odore recreatus convaluit.
De generasibus consuetudinis effectibus, et de attentione ad eos in tuenda sanitate adhibenda, multae sunt in scriptis Hippo CRATI observationes, quarum nulla est sequenti notabilior. Ex multo tempore consueta, etiamsi deteriora fuerint, inconsuctis minus mola stare solent. Oportet igitur etiana
55쪽
etiam ad inconsueta transmutatione in facere ' Aph. L. ect 2. Quae res optime illustratur a viro egregio ALEXANDRO MON o patre, in hac Academia reian atomicae professore olim dignissimo ; qui in Tentam Med. Edinb Art. 6to tomiciti, varias historias, felicis pravarum consuetudinum in aegrotis indulgentiae profert. Eadem vis consuetudinis saepe etiam apparet in singulari statu appetitus et digestionis a consuetudine saepe determinato ad desiderandum et digerendum cibos istos ac potus qui ad vires ordinarias ventriculi minime accommodati vi
Super hac materia ECH LINU in 7 mo et 38m suarum, in lib. tio, observationum complura notavit. Ex vi consuetudinis, apud omne recognita, factum est, ut a temporibus Hippocratis ad hunc usque diem observata fuit regula qua cautum est ne soliti mores temere sint mutandi, vel siquando hoc necessarium videretur, omnino sensim esse tentandum. Ergo,' inquit CELsus, cum quis mutare aliquid volet, paulatim debebit assuescere Lib. I. Cap. 3. Idem auctor sagacissimus, de
periculo mutationis solitorum morum saepe monitus hortatur, nequis sine gravi causa repetitio
56쪽
nem uniformem in regina ne vitae admitteret, nec inde consuetudinis legibus rigidis se obstringeret. Hinc de sanitate tuenda regula ejus prima. Sanus homo, qui et bene valet, et suae spontis est, nullis obligare se legibus debet ac neque
medico, neque iatralipta egere. Hunc oportet varium habere vitae genus: Modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro : Navigare, Venari, quiescere interdum, sed frequentius se exercere. Si quidem ignavia corpus hebetat, labor firmat. Illa maturam senectutem, hic longam adolescentiam reddit. Prodest etiam interdum
balneo, interdum aquis rigidis uti modo ungi, modo id ipsum negligere Nullum cibi genus fugere, quo populus utatur Interdum in convivio esse, interdum ab eo se retrahere modo plus justo, modo rion amplius assumeres: Bis die potius, quam semel cibum capere : Et semper quam plurimum, dummodo hunc concoquat. Sed ut hujus generis exercitationes cibique necessarii sunt; sic athletici supervacui. Nam et intermissus propter aliquas civiles necessitates ordo exercitationis corpus siligit Et ea corpora quae more
corum repleta sunt, celerrime et senescunt, et aegrotant Celsus, ib. I. cap. I. Et hoc omne
breviter alio loco e Xplicat, ita dicens: 'Atque ideo quoque
57쪽
quoque nimis ociosa vita utilis non est quia potest incidere laboris necessitas es lib. I. cap. 3. Haec autem optima Celsi regula, ad inducendam quam maximam in ratione vitae varietatem,li omini tantum de quo ille loquitur convenit; hoc est, momini sano, qui suae pontis est.' Hominem enim aliquo morbo laborantem, vel alio modo infirmum, opportet cori suetudinis potius vires adhibere ad id quod debile est confirmandum, atque ejusdem leges jam data accuratius observare, ne mutatio quaevis fiat quae nimis violenter corpus suum infirmum afficeret. Et ipse CELsus cum praecipit, is homo uni quadam varietate corpus moveat recte addit ' misi tamen id perquam imbecillum est lib. i. cap. 2. Et alibi observavit, D cum omnibus morbis obnoxia maxime infirmitas sit;V lib. I. cap. 3. Haud igitur abs re fuit quod celeberrimus Lu-DOVICU CORNARO, cum corpus suum infirmum sentiret, regulam CELs adversatus, se ad con- . stantem et aequabilem diaetam recepit et hac methodo usus, vitam corporis imbecillimi adsent diutem provectissimam protra Xit. Regula etiam est generali digna quae observetur, ut qui ad senectutem vergit, quo provectior aetate fuerit, eo cautiorem esse opporteat, ne illas
regiminis sui varietates facile admittat quibus uni
58쪽
or inpune usus fuerat. Atque e contrario, quoniam raro fit, ut quivis aetate provectus nullis omnino ex consuetudine legibus obligatus fuerit, ita tunc nimis sero erit, ab his solutionem expectare, et magis e re erit regimen solitum accuratius observarC.
Resta jam ut unum aliud tantum observemus de mutatione in usibus quibus assuefacti fuerimus facienda. In morbis qui ex mobilitate per repetitionem acquisita pendent, atque adeo qui saepe diu perstant, vel saepe recurrunt diu post causam primigeniam remotam, vel non agentem, verisimile est, ejusmodi morbos subinde reversuros, quia pendent e periodicis revolutionibus, quae in systemate locum habuerunt. In ejusmodi rerum statu, quaevis magna regiminis soliti mutatio, quae solitas systematis revolutiones turbare et mutare possint, etiam morbis qui ab illis revolutionibus pendent, vel qui cum iis connectuntur, remedio esse possit. Huc pertinet phorismus iste IIIppo CRAT 1s Juvenibus comitialibus liberationem faciunt
mutationes, maXime aetatis, et regionum, et vic-
tuum; inph. 5. Sect 2. Quem ad phorismum illustris VAN Wig-ΥΕ annotavit, se pilepticos quosdam cognosse
59쪽
nosse qui ab Europa ad Indos Orientales transvecti, omnino convaluerunt. Ab eodem principio oritur quod, ut saepe observarunt medici, pertustis magna aeris mutationes acta levetur. Atque ob eandem causam tam saepe de epilepsia, id observatum fuit quod a CELso sic exprimitur: Et saepe eum, si remedia non sustulerunt, in pueris veneris, in puellis menstruorum initium tollit Lib. . Cap. 3. HAEC nostra, qualiacunque conamina, Praeceptores venerandi, condiscipuli charissimi, faci-las accipiatis obsecramur.