Dissertatio medica, inauguralis, de consuetudine [electronic resource] : ejusque vi et effectibus in corpus humanum ... pro gradu doctoratus ...

발행: 1780년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

DC CONSUETUDINE. i

vi sola consuetudinis satis stabilis fit. Tales tamen

consociationes etiam locum habent in motibus, nulla oeconomiae necesssitate nexis, et qui nulla alia reconnectuntur, quam quod simul praestari consue

Verant.

Ex hoc oritur singularis iste gestus vel corporis positura, quibus singuli sere homines in actionibus praestandis utuntur. Ita homines plerique in oratione dicenda, singulari quodam modona anus disponunt, et posituram totius corporis dhibent, quae, etsi nullo modo ad eloquentiam conferat, prorsus tamen consuetudine sit necessarium ut in oratione sua progrediantur. Tertium est exemplum imperii consuetudinis in actiones humanas, quod, cum vix ullae actiones singulatim proferantur, sed earum pleraeque partes sint actionum continua serie editarum, et quarum ordo a negotiis quibus assidue occupamur plerumque similem eundemque esse

statuatur cita consuetudo saepe determinat, tum quo ordine actiones sibi invicem succedant, tum qua velocitate singulae actiones seriei se invicem excipiant. Vis consuetudinis in hac re manifesta est, ex eo quod, si quo casu, sive memoriae defectu, seriei alicujus ordo mutetur, statim homo

haeret

42쪽

DE CONSUETUDINE

haeret quid agat incertus Exempli gratia, ille qui

assuefactus fuerit complures versus memoriter recitare, si in recitando vel defecerit memoria, vel

casus aliquis impedierit quo minus seriem solitam observet, tum quidem pergere nequit, sed plerumque rem iterum exordiri cogitur, si qua possit seriem deperditam recuperare. Idem fit quando actionum repetitionem vel seriem praecipitamus, vel plus solito velocitatis gradu exequi conamur. Hoc quoque aptum est ad harum rerum seriem turbandam, et quominus eas recte prosequamur impediendum. Plerumque accidit ut solita actionum vel cogitationum serie violenter interpellata, animus perturbationem patiatur, et saepe ad conatus incertos ac temerarios statim confugiat, quod saepe motus pasticos in ventriculo, pulmonibus, corde, vel aliis corporis partibus, excitat. Quum animus fere semper aliqua cogitationis serie occupetur, si qua impressio fortis subito ac improviso facta sit, hoc non solum seriem cogitationum, qua animus tunc occupabatur, interpellat, verum etiam eum rapit in seriem inexpectatam, inque animi perturbationem ac distractionem, cum omnibus supradictis quae ex his consequuntur. Ita, in hominibus qui peculiarem mobili

tate ni

43쪽

tatem vel irritabilitatem, repetitione modo iam dicto acquisiverunt, ni pressio inopinata paroXysmos epilepticos et hystericos inducere possit. Hic quidem vix necessarium est , ut causam

explicemus quare animus certo ordini, et certo velocitatis gradui, in actionum serie faveat. Certus ordo se animo commendat, ob nihil astud quam illam in qua animus delectat consociatio nem, et quam memoria plerumque fidelicer et e vocat; et certa velocitas quae ad actionum seriem attinet, illa ex eadem lege oritur generali, qua animus ad eundem velocitatis gradum in omnibus motibus solitis determinatur.

DE CONsu EΤυDINI EFFECTIBU IN SENsATIONE ET MOTU CONIUNCTIM. PossuMus hic primum omnium observare,

quod cum, ut supra diximus, sensationes cum sensationibus, et motus cum motibus conjungi possint, et ex his, altero se efferente, statim me L moria

44쪽

; A CONSUETUDINE.

moria alterius ideam revocet, ita eodem modo sensatio possit cum motu conjungi, adeo ut redintegratio sensationis deam motus, atque ad eundem propensitonem, revocet. Exempli gratia, propensio ad urinam reddendam plerumque a plena vesica oritur; sin autem homo cubitum tu.

rus urinam reddere consueverit, eidem lectum conscensuro, etsi vesicam etiam hora priore exoneraverit, propensio ad urinam reddendam redibit. Hujuscemodi exempla saepe occurrunt, atque ex hac lege pars magna negotii humani exequitur Sonus horologii, vel quidvis ejusmodi, nihil aliud est, quam sensatio per quam hominibus negotii deae, et ad varias actiones propensiones,

revocantur.

Porro observari potest de effectibus consuetudinis, quatenus ad sensationes, et motus conjunctim spectent, quod tum sensationes tum motus, nulla impressione externa redeunte, ut stata ad tempora per consuetudinem redeant determinari possunt. Oeconomia animalis necessitate quadam obstricta videtur ut alternas vices motus et quietis patiatur, et ex eo, quod alterutra harum conditionum

per effectus, quos post aliquod tempus se in r

pariat,

45쪽

pariat, alterius vicem postulare et efficere videtur. Ita corporis labor, aliquandiu durans, requieni et somnum tandem postulat, et vicissim requies ac somnus, post quoddam tempus elapsum, vigiliam, et caeterarum vitae functionum repetitionem, inducunt. Reditus quidem harum alternis vicibus conditionum determinari videtur, ab alterius necessitate, quam altera post quoddam tempus, inducit potest tamen interdum consuetudo alterutrius reditum certo quodam tempore inducere, nulla ratione habita conditionis alterius praegressae, vel ejus quidem quod

systema necessario postulare videtur. Homo, aliquo modo hora certa matutina expergisci assuetus, idem hora solita, etiam siquando serius cubitum verit, vel etiam dimidium tantum soliti temporis dormi verit, et quanquam ad corporis refectionem hicce somnus minus sufficere videretur, sponte sua expergiscetur. Eodem modo ad doriniendum proclivitas possit ad certum tempus supervenire, nulla laboris praecedentis, vel cujusvis alius rei somnum tuncetaposcentis, ratione habita. Simile occurrit exemplum reditus ad certum tempus sensationum et propensionum, intro quod in appetitus et excretionum negotio usu

46쪽

; DE CONSUETUDINE.

usu venit. Iominum negotia et societatis necesiitudines plerumque metiunt, ut homines statis quibusdam temporibus cibum capiant et ex hujus usus repetitione plerumque fit, ut cibi desiderium his fere soliis temporibus redeat. Hic autem usus adeo apud multos homines invalescit, ut tametsi cibum sumere ad solitum tempus proxime praecedens neglexerint, desiderium cibi vi nisi ad solitum cibi proxime sequentis tempus redit, vel, quanquam intervallum post praecedentem cibum minus solito suerit, desiderium cibi proxime sumendi solito tem pore revertit , et, quod magis mirum est, interdum fit ut cum appetitus ad solitum tempus redierit, sed quodam casu non sedatum fuerit, idem abit, quanquam recte concludi possit, ea quae revera postulat systemia, causasque istius desiderii adhuc subsistere. De certo appetitus redeuntis tempore, pracsto est exemplum ab insantibus lacteiatibus desumptum. Quamquam hi mammam plerumque postulant, variis et indiscretis intervallis tamen, si nutrix aliquo negotio occupatast, quod eam impedit, quo, inus, nisi certis temporibus, lac praebere possit, infans cito ass uel actus erit hisce statis temporibus, adeo ut his tantuni alimentum postulabit.bed non solum in appetituum ad certa tempo

47쪽

DE CONSUETUDINE. aet

ra reditu, verum etiam in excretionibus, vis consuetudinis se ostendit. Si homo aliquis, alvum certis temporibus exonerare cupiens, hoc, ut olim suasit celebris Loc RE, quadam certa singulis diebus hora conatus fuerit, verisimile est propensionem una cum sensatione, vi consuetudinis, semper eodem certo tempore, reversuram, ac simul excretionem optatam sequuturam. Ex hoe ultimo dicto conjici licet, consuetudinem non solum hic, ut in multis aliis rebus, reditum propensionis ad certum tempus determinasse, sed etiam vim ordinem, et velocitatem omnium motuum canalis alimentarii intervenientium, qui ad excrementa certo tempore in intestinum rectum perducenda sunt necessarii. Inter exempla determinatae reversionis ad certum tempus motuum in corpore humano, istud haemorrhagiae non negligendum est. Sanguinis ad varia vasa vel partes corporis distributio plerumque facta est secundum capacitatem a nativa conformatione, variis systematis vasis datam, et secundum eorum situm, sive sit cordi vicinus vel ab eodem remotior haec autem distributio saepe mutata est, ob vasa in una parte corporis constricta, vel aliter obstructa inui in alia parte laxata vel apertas et, quoniam vasorum fi

48쪽

38 DE CONSUETUDINE.

brae his mutationibus se ipsas accommodent, retento nempe eorum statu constristo, vel nimis ex tenso, sic inaequalitates in sanguinis distributione, si per aliquod tempus duraverint, legem systemati dant, et haemorrhagias saepe pariunt, quae iisdem circumstantiis renascentibus, ad subinde redeundum propendent. Hoc modo in multis exemplis consuetudo, tam in systema sanguiferum, quam in nervosum, imperium exercet, quorum prius regere mihi videtur reditum ad certum tempus haemorrhagiarum determinando. In medicinae annalibus occurrunt Xempla reversionum haemorrhagiae singulis diebus, hebdomadis, mensibus anni ; et, quanquam haec primitus oriri potuissent a mutationibus in sanguinis distributione supradictis, potuissentque

tiam recurri ex earundem circumstantiarum recursu ; veruntamen recursu superveniens certis

temporibus ex vi consuetudinis sola oriri videtur. Quod de mulierum mensibus observandum est, haec fere confirmat. Hos enim plerumque consuetudine dirigi putamus, quoniam tam saepe observamus causas abundantiae, ac exinanitionis, durantibus intervallis, saepe adfuisse sine quavis vel temporis soliti, vel etiam quantitatis tune Vacuatae mutatione facta. EX

49쪽

Ex omnibus quae jam diximus de vi consuetudinis, quatenus ad certum tempus, exercitationem multarum functionum rediri perpetuo cogit, apparebit, praeter eas res quae vicissitudines in statu corporis requirunt essiciuntque esse, nulla earum ratione habita, quandam revolutionem in systemate nervos perpetuo pergentem, eandemque seorsum a caeteris functionibus corporis, plurimum semper a consuetudine pati. Hinc colligi potest, consuetudinem non solum statuere reditum periodicum quarundam syste

matis conditionum, quae ex iis quae ipsi syste

mali usu veniunt, eique necessaria sunt, oriuntur sed etiam eandem consuctudinem inducere ac con firmare reditum periodicum sensationum ac motuum, qui systemati primitus non erant necesssa

rii, et qui locum tantum habent ex eo quod pars serie ac ordinis rerum in nervosi systematis revolutione saepe repetita fit. . Hoc modo forsan vitae negotium plerumque transigitur Nam hoc modo forsan plerique, quibusdam muneribus obeundis occupati, horum recordatio- hem solitis temporibus redeuntem sentiunt, sine ullo horologii, vel cujusvis alius temporis indicis, moniti atque etiam sonus horologii, uti su- Pra

50쪽

DE CONSUETUDINE.

pra diximus, tanquam nihil aliud quam impressio

propensionem saepe cum ea conjunctam revocans,

haberi possit. Exemplum notatu dignissimum reditus perio dici sensationis et propensionis occurrit in statu cujusdam hominis fatui, de quo mentionem facit vir doctissmius ILLIs I Us, in tractatu suo De Anima Brutorum, pars. l. cap. XVI. Hujusmodi consuetudinis verba sunt ipsius illisii sive assiduitatis naturalis exemplum satis admirandum subest, quod mihi pro certo narrabatur de morione quodam, ante aliquot annos, in vicinia nostra degent: qui utut futilis et ineptus, tamen horarum intervalla, me quovis indice, exactissime dignoscebat; et quoties integrae horae elapsum esset spatium, quasi vivum fuisset horologium, illico totidem numeratis bombis, istius horae numerum talem personabat, nullaque circa res alias occupatione in hujus pensi omissionem seduci potuit. Hic ab initio solebat horologii sonantis, singulos ictus alta voce obstrependo imitari quotiescunque nimirum campanae horologicae sonitum audivit, statim inclamabat unum, duo tria,&c singulas pulsationes successive repetens hinc postea evenit, quod spiritus animales a diuturna imitatione, tali motu juxta stata temporum intervalla

SEARCH

MENU NAVIGATION