장음표시 사용
31쪽
diis quidam, ultra quem nequit consistere sanitas; et, si ultra modum contractiones aliquando fiant; fatigatione, debilitate, vel alia affectione morbida, plectuntur musculi. Vitato autem ejusmodi excessu, asserimus, Actionem musculorum Vorum cunque crebra repetitione sive consuetudine, tum facilitate, tum vigore majori praestari. Vulgo quidem observatus fuit hic consuetudinis effectus, et vix unquam in dubium vocatur. Liceat tamen nobis, quod et ad rem nostram facere possit, explicationem modi, quo consuetudo
in hac re agit, aggredi, et, quoad fieri possit, simul notare speciales effectus qui hanc legem generalem sequi videntur.
Utcunque se habeat ista mobilitas ac vis automata systematis animalis adeo decantata, mihi saltem apparet, nervosam vim, quae aliter Vitale Principium nuncupari possit, ad quietem vehementer propendere, ideoque hominem, stimulis externis vel internis adhibitis, prorsus liberum in statu somni semper fore. Ex hoc aliisque rebus conjicere licet, cum liquidum nervosum primum admotum impulsum fuerit, ejus motum fore dissicilem ac torpidum; et similiter ac in chordis elasticis evenit, quarum partium mobilitas, tantum motu in repetitis extensionibus ac flexionibus aucta
est ita mobilitatem liquidi nervosi repetitis
32쪽
motibus posse augeri atque hinc omnes motugsolitos faciliores fieri, quemadmodum quis observare potest in actionibus omnigenis crebro repetitis. Posset quis hanc rem etiam altius repetere observando, quod cum motus liquidi nervosi in variis musculis corporis plerumque a voluntate determinetur, ac voluntas ipsa plerumque a motibus, quadam sensatione ortis, excitetur, ita verissimile est, motus liquidi nervosi, quatenus voluntatem
excitent, posse primitus esse magis torpidos ac debiliores, tandemque motibus repetitis faciliores reddi adeoque voluntatem posse per solitos impulsus facilius excitari, eoque etiam facilius solitas
Εκ asia item causa solitae actiones facissus praestantur. Potest enim observari motus liquidi
nervosi in cerebro plerumque ex parte tantum
fieri, atque, dum id in certos musculos dirigitur, idem amotu in reliquos cessare Bene autem notum est, per diligentem attentionem, singulae cuivis rei adhibitam, motum liquidi nervosa, quod ad caeteras systematis partes attinet, prorsus fere suspensum esses; ideoque verisimile erit, quocunque liquidum nervosum frequentissime fuero determinatum fuerit, ibi motum ejus fore liberrimum ac factissimum.
33쪽
Alio adhuc modo, motus repetit faciliores evadunt. Nequaquam est fluxus liquidi nervosi in fibras musculi, qui solus modum actionis hujus determinata ad motum enim hujus facilem esE-ciendum, insuper opus est, in fibris musculi, ac in
partibus vicinis et connexis, quadam flexilitate ac mobilitates caeterum, ut antea ostendimus, mobilitatem fibrarum, tum simplicium, tum muscularium, repetito motu multum augeri rata obvium est, omnium motuum facilitatem auctam fore, per auctam mobilitatem fibrarum musculi, repetito motu, acquisitam. Denique, alia adhuc res est, quae ad omnes actiones repetitas faciliores, et perfectiores reddendas, haud parum confert. Iam antea observavimus, in omni fere actione plurimos esse musculos quae ad eam recte efiiciendam concurrere debent, vel quatenus actionem dirigant, vel quatenus necessariam tensionem musculis, qui actionem immediate praestent, tribuant. vii concursus autem musculorum simul agentium fit, ex generali quadam membri movendi voluntate, sine aliqua conscientia musculorum speciatim agentium ; unde venit, ut in actionibus, quae plurimorum musculorum conspirationem exigunt, proferendis, prima conamina imperfecta, et rudia sunt, quia conspiratio necessaria non efiicitur, et quae non nisi repetitis
34쪽
petitis conatibus, et experientia frequente, tandem obtinetur. Per repetitionem igitur conspiratio rite adaptata tantum fit, et usu confirmatur inuod igitur aliam rationem praebet quare actiones consuetae omnes, tum facilius tum accuratius prae
Vae omnia ad alteram partem propositionis nostrae rite nos ducunt, Certam, nempe, repetitionis frequentiam, vigorem musculorum quorumcunque augere. Si repetitio facit ut voluntas sit facilius vehementiusque excitata, atque si repetitio quoque facit ut luxus liquidi nervosi ex cerebro in musculo facilior sit, conjici liceat, fluxum liquidi nervosi ex utrisque causis, Valentiorem fore. Verisimile est etiam, liquidi nervosi fluxum, quo in musculos facilior sit, simul copiosiorem fore. Etsi minus accurate novimus quemadmodum vis nervosa contractiones magis minusve potenter excitet, contractionem tamen quamvis
fortiorem partim pendere ex liquidi nervosi majori copia in musculos uente putare licet ex hoc, quod musculi, dum plus vigoris ex
Crebra exercitatione acquirunt, eodem tempore
in orem etiam amplitudinem semper accipiunt. Nam in singulis hominibus observare est , nausculos, quos maxime et frequentissime Xerceant, eos simul crescere et magnitudine et vigore tum musculi
35쪽
imusculi minus exercitati, at nisi a porportione soli. ta, potius decrescere videntur. Quidam sunt artifices quorum artem saepissime dignoscere possumus, e perspecta mutua proportione magnitudinis diversarum partium corporis. Fando equidem audivi, homini cuidam, notamine Topham, oli incelebrato propter ingens corporis robur, et qui roboris specimina brachiis praecipue exhibebat, brachiorum musculos ad magnitudinem ingentem crevisse, atque torosos, sicut alterius fuissent Herculis, apparuisse ; musculis interea aliarum corporis partium nihil praeter solitam magnitudinem Oistendentibus.
Explicatis hoc modo causis vel facilitatis, vel vigoris in actionibus muscularibus repetitione vel consuetudine acquisitici proximo loco verba facienda sunt de quibusdam effectibus istius facilitatis, vel vigoris acquisiiti, per quos actiones oeconomiae humanae saepe diriguntur. Ex his effectibus unus est, quod cum actiones, stimulo adhibito, excitantur, saepe ita sit, ut post crebram repetitionem, stimulus levior, quam iste qui primo adhibitus fuerat, actionem excitabit. Uidam, exempli gratia, sunt homines, quibus ad vomitum primo concitandunt quinque grana tartari emetici sunt necessaries post crebram vero repetitionem ejusdem medicamenti, crebram D que
36쪽
que ex eo vomitionem, tandem, ad hanc conci tandam, dimidio tantuni grani ejusdem emetici opus foret. Quibusdam etiam in alvi purgatione idem usu venire comperitur. Certe multa sunt exempla similia in rebus, quae voluntatem atque comm otiones et actiones ex illa pendentes, excitant. Homo, qui ad iram concitatus fuit, magnae oblata in)uria, si in eum repetita fuerit ejus dem generis injuria, ad eundena irae gradum
multo quidem, minore ejusdem injuriae gradu
Hi repetitae actionis effectus contradicere videntur quae antea diximus de vi sentiendi, impressionis repetitione, diminuta. Vera tamen est utraque conclusio, et tantum demonstrat vis ner, vos a sensilitatem et irritabilitatem, a quibundam easdem esse creditas, revera differre Ladeo ut, eadem impressionum repetitio interdum systema tis animalis irritabilitatem augeat, interdum vero ejusdem sensilitatem minuere possit. Et si pro certo praedicere nequimus qualis subturus sit repetitae impressionis effectus, hoc saltem verissimile videtur, quod, quando impressionis actio praecipua sit sensationis exercitatio, impressionem repetitam potentiam suam, sensialitatem minuendo, praecipue ostensuram quando
37쪽
fero impressiones motum praecipue excitent, et praesertim nulla sensatione inaui excitata, eusimile est impressiones repetitas irritabilitatem aucturas esse.
Utcunque tamen haec omnia sint, pro vero assirmare possumus, multas corporis flectiones morbidas, quae in actione aucta consistunt, crebra repetitione sensiti sensiimque facilius excitatas fieri, ut in morbis convulsi vis, pilepticis, et hystericis, saepe observatum fuit. Medici saepe singularem mobilitatem vel irritabilitatem in ejusmodi morbis notarunt, quae interdunt oriri possit a nativa constitutione, sed saepissime so a repetitione acquisita videtur; ideoque morbum saepe vi consuetudi/us, pos caryam ejus
magna ex parte sublatam, manere.
Hujusmodi consuetudinis vis locum etiam habere in febribus intermittentibus videtur. Hae, ut putamus, primo oriuntur ab fluviis paludum, quae, si conjicere licet, haud ita diu in exercenda potestate sua perstant cum igitur diuturnus sit morbus, hoc praesertim ex irritabilitate, repetitione a usta fieri, ex eo videtur, quod morbus praecipue tollatur remediis quae systematis irritabilitatem minuunt. Quantum assuetudo ad ebrium intermittentium motus periodi dic OS
38쪽
dicos producendo valeat, speciatim constabit ex Celsi observatione sequenti febris quievit, diu niemini se ejus diei convenit Eoque vitare figus, calorem, cruditatem, lassitudinem. Facile enim revertitur, nisi a sano quoque aliquandiu timetur Lib. . cap. vi. Hi quidem sunt effectus irritabilitatis repetitis
motibus auctae, et proxime observandi sunt quidam effectus vigoris eadem methodo acquisiti. Eorum unus est, quod, si dum adhibetur repetitio, qua vigoris incrementum acquiratur, homo lante ac gradatim virium conamina auxerit, eundem in toto corpore, vel in ejus partibus maxime exercitatis, vim acquisiturum multo majorem, quam quae expectanda esset a nativa ejus constitutione, vel quae vulgo asiorum hominum est vigor. Haudquaquam igitur mihi incredibile videtur, quod de
quodam homine narratur, qui primo vitulum, adhuc valde juvenem, tollere humo, subinde consuetus, eodem quotidie facto, crescente vitulo, eo tandem roboris pervenit, ut idem animal magnum taurum factum tollere posset. Exempla quidem inusitati roboris, repetita exercitatione quorundam musculorum acquisiti, saepe observata sunt, et applicari possunt ad multa quae in medicina facienda occurrunt dirigenda. Ita
39쪽
Ita in exercitatione quavis, robori obtinendo destinata, observandum est, quod, cum in musculis quibusvis exercendis omnis excessus aptus sit ad partes nimis extendendas vel debilitandas, ita omni conatus ad robur majus, modo am dicto adquirendum, adhibendus est, ut, crebris repetitionibus factis, tantum parvum quoddam vi conaminum unaquaque vice addatur, atque sic gradatim facilitate primum aucta idoneus quoque vigor paulatim adquiri possit.
Certior factus fui de hujus methodi utilitate, in homine qui diu ignaviae deditus, ob corporis obesitatem, vix ad distantiam decem ulnaruiri ambulare potuit hoc autem iterum atque iterunt facto, et gradatim sed constanter simul aucta ambulationis distantia, tandem iter decies mille passuum absolvere poterat facilius quidem quani primo ad decem ulnarum distantiam ambulave
Ex iis quae jam dicta sunt constabit, vim nervosam, quod ad motum suum in actionem musculorum excitando attinet, statum illum vel modum tenere perstare, ei crebra repetitione vel consuetudine datum et tantum restat ut mentionem faciamus de iis circumstantiis, in quibus haec vis consuetudinis se manifestat. Primos
40쪽
Primo Consuetudo gradum tum vis tum velocita-
tii, Vi Vi actio quaevis praestari posit, determi
nare videtur Ex eo quod nuper diximus apparebit, summum vis gradum quem attingere possumus, ab eo, quem ante acquisiveramus usu repetito, determinari atque ex eo quod antea dictum fuit de quodam tensionis gradu, ad actiones stabiles reddendas necessario, apparebit, quare actiones rite exhiberi, nisi vi solita adhibita, non possunt. Quod ad velocitatem attinet, qua actiones simplices exhiberi possunt, ea consequitur legem
generalem, qua motus vis nervosae, eo cui aliquam- diu assuefacta erat modo repeti, determinatur. Alterum consuetudinis in actiones humanas
imperii exemplum habemus, in eo quod, cum sensationum consociatarum ideas semper simul revocet memoria, ita motus quidam saepe simul repetiti consociari queant, ut memoria semper eorum ideas, et eos agendi voluntatem, simul revocabit, idque eo ritu ut alter sine altero praestari nequeat. Hujus rei exemplum observandum est in motibus congruentibus binorum oculorum, multi Lque aliis, ubi complures motus semper una proferuntur. Horum quidem plures sunt qui ad functiones oeconomiae animalis rite peragendas
