장음표시 사용
21쪽
revera Voluntariam, plerumque essici me ulla conscientiae voluntatis effectricis, et semper fortassis nisi aliquis, praeter respirationem solitam, singularis ejus agendi modus ad motus alios varios edendos, quibus est accommodatus, requiratur. Utrum quidem cordis ac multarum aliarum partium internarunt actio primitus esset, vel unquam Omnino sit voluntaria, absentia vero in illis motibus conscientiae, ab eadem crebra repetitione oriatur, hic determinare minime cona
Dum a nobis disseritur de effectibus sensationis ab ejus repetitione diminutis, non pretereundum est, quod animi commotiones et affectus, sive a sensationibus impressionis seu conscientiae oriantur, eo imbecilliores plerumque fiunt, quo saepius repetitae fuerint sensationes earu in effectrices.
De mi consuetudinis proximo loco observare licet, ad hanc saepenumero referendam esse
priorum sensationum memoriam. Bene notum est, sensationem quamvis a praesente impressione excitatam, saepe ideas reducere multarum aliarum sensationum, quae antehac cuni sensatione jam per impressionem revocata, sociatae fuerint; nec minus notum est, memoriam ab hac consociatione
22쪽
ciatione plerumque pendere, et eo promptiorem semper et accuratiorem fieri, quo saepius impressiones simul sociatae repetitae fuerint ; et praesertim quo saepius mens nostra relationem quandam inter impressiones sociatas notaverit. Hinc omnino obvium erit, quantum ad reminiscentiam ubique valet Consuetudo. Quantum porro valeat memoria hoc modo consuetudine nata, observationem nostram etiam hic meretur. Sensationes visus et auditus fere solas memoria accurate revocare videtur imperfectius vero vel non omnino, ut sensationes saltem, alias quasque reliquis sensibus ortas. Sensatio tamen quaevis reliquis sensus organis orta, cum sensationibus vel deis visus et auditus sociari possit, adeo ut hae posteriores fiant quasi signa reliquarum antea cum iis sociatarum. Quae
signa autem, cum revocaVerit memoria, ideas quoque cum iis antea sociatas, eo usque ut simul diaversas earum relationes, et praecipue, quatenus dolorem vel voluptatem olim attulissent, revocat et hu)usmodi memoria plerumque sufficit ad revocandas et ciendas tum animi commotiones, tum corporis motus, qui a sensatione ipsa antea exci-iatae fuissent.
23쪽
Ita sensatio rei cujusvis gustui injucundae, impressione effectrici non amplius repetita, non potest vi solius memoriae, uti sensatio, revocari. Sin talis sensatio quondam sociata fuerit cum quodam visus objecto, hujus per visum sensationis redintegratio aliquam deam sensationis rei guia
latae secum quondam conjunctae eatenus revocabit ut sit memoriae oblata tanquam horrendum quid et odiosum, atque ita ut nauseam illam, quam ipsa gustus sensatio olim produxerat,
nunc excitaret. Ex quibus omnibus satis liquido apparebit, qrtantum vis consuetudinis ad virescin moriae augendas valeat. Resta jam ut aliud exemplum consuetudinis vis et effectus in sensationem proferamus. Sensationum quas ad eas corporis nostri partes,
in quibus, utpote ab impressionibus ibi factis ortae sint, referimus, pars major ab impressionibus in extremos nervos factis oritur, et paucae omnino sunt sensationes quae ab impressionibus factis in ullam nervorum partem, quae est inter eorum eXtremitates et cerebrum, oriuntur: Unde verisimile est, quod etiamsi nonnullae sensationes ab impressionibus in aliquam partem nervorum quae est inter extremitates eorum et cerebrum
evera orirentur, ita evenire possit, ut ad illorum
24쪽
nervorum extremitates, a quibus oriri solitae essent, referrentur. Quae res forsan vel ex eo evinci possit quod etiamsi recte dicatur sensationes omnes primitus ab impressionibus in sensus organa factis oriri, cum hae tamen a quibusdam impressionibus in nervos, qua meant ab CXtremiutatibus suis ad cerebrum, vel etiam in ipsum cerebrum factis, renovari possint, omnes istae per memoriam vel imaginationem sensationes renovatae, eodem modo referuntur, ac si per impressiones in nervorum extremitates in sensus organis factas excitatae fuissent. Hicce consuetudinis effectus rectam solam, quantum ego puto, praebet explicationem cujusdem rei cum admiratione saepe observatae eam dico quae hominibus, post partes quasdam membrorum amputatas, usu venit, cum dolores saepe sentiant quos ad parte jam separatas, atque a Corpore penitus amotas, unde nulla possit oriri senlatio, referuntia In multis aliis exeniplis possibile esse autumo, eas impressiones quae in nervos, qua inter extremitates suas cerebrumque meant, factae sunt, ad extremitates saepe referri, adeoque nobis morborum sedem saepe falso indicare. Quae res obstruationem doctissimi Aulli non clusit, qui in
25쪽
s. 67 . his utitur verbis. tamen, bis etiam senseri mutatio, aliunde nata, haud aliter dolere facit, quam si pars aliqua corporis injuriam pateretur, nulla interim potentia OArisca extra fessorium ibidem praesente 'C P. H.
IN hae secunda opusculi nostri parte, primum observare juvat, gradum tensionis actioni rarum muscularium semper necessarium a consuetudine d
In chordis inanimatis, vi resiliendi sive elasticitate praeditis, notum est, gradum quendam tensionis esse necessarium, ut percussae vel aliter flexae oscillationes praesten ; et simul notum est, chordarum elasticarum, cum tensae sint, et, dato impetu, percussae vel aliter flexae, oscillationestum vi tum frequentia, in ratione tensionis quam accepissent, semper esse. Num porro novimus chordarum
26쪽
chordarum elasticarum extensilitatem extensio ne repetita augeri, neque minus diuturna requie
minui hinc dici potest chordas illas quodammodo imperio consuetudinis esse obnoxias, quatenus saltem earum actio modum accipit ab eo in quo aliquamdiu antea fuissent statu Nec dubitari potest quin animalium solida simplicia, utpote elastica, eadem lege consuetudinis obstringantur et ob hoc ipsum, vim consuetudinis in motibus oeconomiae animalis dirigendis saepe conspectam
Utrum sit ulla convenientia in hac re inter solida simplicia et solida viva corporis animalis, incertum est, cum vel de fibrae muscularis fabrica peculiari, vel de statu ejus, dum contrahitur, parum omnino nobis notum sit; sed, utcunque sit, satis evidens est, vim fibrarum muscularium a gradu tensionis, in qua tenentur, magnopere pendere. Primo autem observandum est, has fibras, instar simplicium, quum diu contractae permanserint, rigidas fieri, nec solitis extendentibus potentiis extendi posse; et e contrario, quum frequenter et saepe extensae fuerint, extensilitatem earum plurimum augeri. Itidem observandum est, musculares in vivo animali fibras semper, praeter statum earum naturalem, vel a pondere partium
27쪽
quas sustentant, vel ab actione musculorum antagonistarum, vel a fluidis distendentibus cavitates quas cingunt, vel a vasis distentis quae inter fibras musculares ubique posuit natura, extensas esses; et, quantum harum fibrarum agendi modus a gradu tensionis illis dato pendeat, x sequentibus mox patebit. Imprimis constat, Rusque musculi tensionem, et in contractione vim, ex tensione illi data a conspirante contractione alioriani
musculorum cum illo conneXorum, plurimum Pendere ; et, cum revera unusquisque musculus cum unoquoque alio totius corporis, mediate velim mediate nectatur, cujusvis musculi singularis vigor eo major es e videtur, quo plures alii mus culi ebdem tempore contracti ejus tensionem augeant. EAelii pii causa, infans aliquis, qui adhuc musculis cruru in minus firmis utitur, ideoque titubanter ambulat, potest, rem aliquam ponderosam in manibus portans, firmior stabiliorque reddi. Simili iodo, homo abi quis inter saliendum vim majorem proferet pondus in manibus por
Quantum quibusvis musculis tensio ab aliis simul contractis data, ad vim eorum augendam valeat, facile observatur ex hoc, quod quotiescunque nixum aliquem strenuum edere volumus,
28쪽
inspirationem quam plenissimam facimus, et,
quamdiu possumus, spiritum retinemus, ut thorace distento, et contractione omnium musculorum,
inspirationi plenae inservientium, tensia et vigor detur illiis, in nixu edendo praecipue adhibendis. Quantum denique in omnibus motibus strenue
peragendis valet aliqrum musculorum, cum illis praecipue exercendis conspiratio, etiam ex contractionibus musculorum facie nixum fortem quemcunque comitantibus, satis liquido constabit.
Ex dictis jam patebit, Vim confvtudinis, tum in gradu tensitam dato, tum in modo quo datur
determinando, plurimum valere. In actionibus corporis fere quibuscunque musculis praecipue exercendis tensii datur positura quadam totius corporis, quae quidem non semper maxime idonea est, sed quae ex consuetudine necessaria redditus Tenssionis quoque necessariae, et vis consuetudinis eam dantis, effectus ex eo praesertim observatur, quod, si quis instrumentis certi ponderis constanter usus sit, non poterit instrumentis nu-rioris ponderis easdem actiones solita vi et firmitate praestare. Porro, eadem vis consuetudinis
ex hoc evidens est, quod homines operibus magna vi praestandis si ueti, ad opera, quae leviorici minori vi praestare oportet, omnino minus donei
29쪽
done fiant. Ita enim artifex in operibus magni laboris plurimum exercitatus, firmiter et accurate literas calamo exarare nequit. Itidem, quicunque, quo conscenso, strenuam navare Operam fraenum moderando coactus fuerit, idem, cum descenderit, manum suam quam sit plane inepta ad scribendum, vel aliam aliquam actionem minutam praestandam, statim sentiet. Cum de tensione fibrarum muscularium necessaria ad actionem cuique propriam praestandam agitur, non praetereundum est, quod, cuin dii muscularium fibrarum arteriarum a perpetua earum tensione, per molem fluidorum eas implentium, et per eas perpetuo meantium, pendeat, satis sit verisimi e actionem earum plurimum dirigi a gradu tensionis quo retinentur, adeoque eandem consuetudinis imperio saepissime subjectam esse. Tensio autem arteriarum non solum necessaria esst ad ipsarum actionem, sed etiam ad tensionem cujusque corporis musculi haud
parum confert cum arteriae adeo numerosae, tam
singulari modo inter fibras uniuscujusque musculi
motrices distribuantur. Quae de tensione arteriarum, et ex hac pendente, tensione fibrarum muscularium diximus,
facile ducunt ad Sanctorii aphorismum explican-
30쪽
dum nempe Pondus corporis indit nobis robur, vel dum trafimus aliqtii deorsum, vel dum uti mur veritione, vertigine vel pulsu Aphor. XXXui.
Cum enim corporis pondus imprimis pendet
a quantitate fluidorum, sive per additionem, sive per retentionem in eo collectorum, ita pondus, vel aucta sui dorum quantitas, unicuique musculari corporis fibrae, necessario tensiionem et O bur addet et ex altera parte cognoscimus, largam haemorrhagiam debilitatem maximam toti corpori praesertim vero membro ex quo sanguis
Summatim igitur constat, quod cum consuetudo multimodis vim possideat, gradum tensionis actioni fibrarum muscularium necessarium determinandi, eadem totius systematis actionibus, adeoque fibris motricibus universis, haud parvam modum dandi vim habeat, necesse sit. Hinc verisimile est , exi at tensionis in fibris ventriculii hoc etiam fieri, quod ventriculus, multum solido cibo assuetus, ad digestionem liquidorum accommodari saepe nequeat. Porro consuetudo vim suam alio etiam modo in motus corporis os endit. In vi, frequentia, ac duratione contractionum muscularium est modus