Gerbrandi Bakker Oratio de iis, quae artis obstetriciae utilitatem augere possunt et gratam magis acceptamque reddere

발행: 1811년

분량: 67페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

Quicunque in rerum naturalium scrutationem intentus vires observaverit, quibus corpus animale instruxit sapientissimus rerum Creator, stupendam certe mirabitur organorum fabricam, quorumvis animantium Vitae generi necessariam , et ad sui ipsus conservationem inprimis accommodatam. Namque suo quodque modo nutriuntur quotquot sunt animalia; quae imminent pericula, sensuum artificio percipiunt, armis avertunt, velocitate effugiunt artuve prorsus eludunt: quin et dantur, quorum Vita per longum temporis spatium sopita qua; denuo ressuscitatur, et alia, quae viribus insitis integra membra truncata restituunt. Tanta su-

12쪽

4 D RATIO.

plantia et benignitate sunt composita Naturae opena, ut quae perfectioribus animantium classibus longior aetas

et magis complicata corporis machina adfert vitae commoda, his non minora certe, aequa fatis lege, abiectioribus conces serit.

Quae licet ita sint, fragile admodum nihilominus

deprehendimus esse corpus animale. Neque solius fragilitatis Verum et sexcenta alia pericula vitae insidiari, funeraque immatura numerum eorum, quae senectutis fato succumbunt, longe fit perare, nemo est quin animadverterit. Constans itaque existimanda est haec lex Naturae, ut ipsa perdat quae produxit; ut leto tra dat quae optimis Vitae praessidiis munivit; ut cives inmolet singulorumque jacturam faciat , ne respublica turbetur. Hanc tuetur semper, cavendo ne pereat species: atque hoc titulo inprimis nomen conservatricis illi tribuendum est: maximum enim praecipuae huic curae

momentum adjecisse illam vel inde patet, quod vix ullum, ne ex inermium quidem et timidissimorum animalium generibus, penitus delere potuerit rapax hominum saevitia.

13쪽

Neque et humanum genus, quamvis vitae tenuissimae ac mille plagis perculsum et labefactatum, damna sua resarcire cessit: quid 2 quod a singula generati

ne auctior fere posteritas evadit. Auxilia, quibus hune scopum primarium Natura semper attingit, consideranti patet, non iisdem conser- Vari humanum et brutorum genus. Scilicet haec ad eamdem semper normam ducuntur; his, a rerum initio ad hunc usque diem, iidem morbi, eadem sunn remedia; sortioribus . aequalis est VOracitatis gradus, debilioribus praedarum numerus; aliis stirpem conservat partus a Vita longaeva saepius repetitus; aliis fertilitas maxima; alia denique, plantarum instar, Pr creantur e surculis, aut seXu androgyno aut generatione ambigua: quin et animalibus domesticis, quae, aberratione a statu naturali, observationum copiam nobis praebent, rarior est partus dissicilis, viX unquam uterus sterilis vel abortivus.

In humana quoque specie propaganda latius pater

videtur Naturae cura, quam in conservatione corporis individui. Novum saepe graviditas delicatissimae feminae

14쪽

viribus addit robur ignotumque Vigorem: Ossium fractorum coalitus, ne nutritionis detrimentum foetus capiat, ad partus terminum differtur; sopitur visceris vitalis dira labes: quae, ut ignis suppositus cineri do. 1oso, Vixdum edita progenie, in Vivas flammas eXarsurus, brevi consumet osticio materno sacratam vicintimam. Imo et in enitendo partu mirandae saepe sunt Naturae vires, quibus amoventur eXeunti foetui opposita tot et tanta Obstacula, ut Vinci posse ViX credat, nisi qui intentissina parturientium molimina viderit eXpertUS. Undenani vero ista humani generis infelicitas, ut nostris in terris natorum vigesimus lucem haud adspiciat; ut medius eorum numerus aetatem Virilem UiX attingat; ut non rarus sit partus molestus et frequentior etiam abortio 2 Num forte a statura erecta aut corporis teneritudine derivari potest hoc nostrae speciei proprium malum y Haud quaquam A. A. t Namque et parturiendi dissicultas non nisi paucas matres premit; et populi incultiores, huius functionis facilit te, animalibus vix sunt inferiores.

15쪽

Humana autem ratio et ingenium artibus excultum corpus hebetat. Luxuries et ambitio, paupertas et auri eorradendi ardor, otium et labor immoderatus tam animi quam corporis iliadem malorum concitant, quae, aut sensim increscendo aut rapidi torrentis instar, cultiorem generis humani partem penitus delerent, nisi eodem ingenio, eadem cultura deriVaretur, et, quae iam fecerunt mala, idoneo obice averterentur. Sic annonae dissicultati, ex nimia victus consumtione ortae, opposuit argriculturam perfectiorem et mercaturam ; crudelissimis bellis salutifera luis vaccinae vulnuscula; morbis medicinam, infaustaeque Lucinae artem obstetriciam. Dubitatisne A. A. t An haec ars tanti sit, ut inter ingenii fructus uberiores et humanae salutis praesidia referri mereatur 2 Haud injustum prorsus dici potest illud dubium: etenim ars obstetricia, per longa saecula, detrimenti plus an emolimenti humano generi attulerit , statuere ViX ausim. Quum vero nulla fingi possit disciplina, quin ortum suum et incrementum debeat temporis, ingenii et studiorum Opportunitati,

non l

16쪽

o RATIO

non potuit quin, longo demum tempore post renatas literas, ad hodiernae perfectionis culmen perduceretur obstetricia; quippe cujus doctrina suis premitur dissicultatibus, non nisi temporis et loci beneficio sensim amoUendis. Ea profecto est - huius aevi felicitas, ut ubique splendeat nostrae disciplinae lumen; ut gaudeamus scholarum exquisitarum numero, et medicorum ad artem rite addiscendam se adcingentum copia: inter quae huius aetatis commoda laeto atque grato animo recordamur Reipublicae Rectorum paternam in nostros Cives pietatem, sancitis de universa arte medica legi. bus conspicuam. Neutiquam itaque incultus jaCet fecundus ager; non autem tam generosae frugis segetes ferre hucusque solet, quales a naturali fertilitate exspectares, Vel cultorum labori et aerumnis respondere diceres. Verum aliud est duros eXantiare labores, aliud humi naturam noscere, deducto a fonte ri Uulo, irrigare sicca, omnemque industriam in re ponere. Et profecto, si quae alia, ars obstetricia digna est, ubi nervos intendant

17쪽

quotquot eam factitare instituerint; sive illius ambitum spectes, seu momentum seu denique ejus exercendae dissicultatem et molestiam. Quae cum ita sint, non abs re fore arbitrabimini, R. A. t si, hoc solenni die, Anatomes, Ρhysiologiae, Chirurgiae et Artis obstetriciae docendae provinciam auspicaturus, Viam monstravero et adparatum, ad hanc artem rite discendam atque colendam apprime necessarium, et dixero de iis, quae artis obstetriciae utilitatem augere possunt, illamque gratam mvis G ceptamque reddere. Accipite dicentem, qua estis, benevolentip; nec displiceat, etiamsi solitam huic Auditorio facundiam non habitura sit, oratio. Ut disciplinae obstetriciae, quo hodie colitur ambitu , dignitas, et scientiae copia, quae praxin feliciter exercitaturus cum maxime est acquirenda, me

lius innotescant, errorumque fontes praecipui detegaΠ-tur, nostri aevi prae superioribus saeculis praestantiam paucis illustrare opportunum videtur. Videtis, facile A. A. t Artis titulum vix merere rudem istam B at-

18쪽

atque Vagam empiricen veterum medicorum: quippe quibus compagis osseae in corpore humano ac partium mollium, praesertim matricis, fabricam anatomice indagare denegaverat temporis morumque ratio: quibus quidem minus cognitis, mechanismum partus ejusque causas haudquaquam explicari posse et ultro patet, et medicorum Graecorum atque Arabum scriptis abunde confirmatur. Remedia hinc, in partu dissicili ab ob. stetricibus adhibita, vel vana fuere ac futilia: cuiusmodi sunt sussitus, frictiones, amuleta; vel nocentia, Uti concussitones Vehementes, sternutatio ore clauso et compressis naribus ceteraque anili traditione recepta. Hisce vero ut plurimum fallentibus, si periculum in mora esse censeretur, ad medici auXilium erat confugiendum. Hic manu non armata ViX ullam opem ferre valebat : infantis enim iniqua positio quo minus in meliorem mutaretur, impedivit infeliX error, in quo versabantur complures atque gravissimi illius temporis medici : docentes omnem situm, a solita Naturae norma

deflectentem, ad illam, quantum seri posset, redu

19쪽

o RATIO.

cendum esse. Quem tractandi modum, inutilem saepe neque laboris non plenum, deficiente sana theoria, rarissime faustum habere eventum potuisse, non est quod dicam. Partus vero agrippini, id est pedibus praeviis, fere pro infelicissimis habiti fuere: non tantum propter ipsius puerperii dissicultatem, verum etiam, quod inde

nascentibus, imo et humanae societati mala quaedam portendi nonnulli opinabantur: sic enim PLINI Us: In pedes procedere nascentem contra naturam eSt ῆquo argumento eos appellaVere agrippas, ut aegre partos: qualiter M. Agrippam ferunt genitum, unico pro 'he felicitatis exemplo in omnibus ad hunc modum genitis. Quamquam is quoque, adversa pedum Valetudine , misera juVenta, exercito aevo inter arma mortesque, ad noxia successu, infelici terris stirpe omni, sed per utrasque Agrippinas maXime, quae Cajum et Domitium Neronem Principes genuere, totidem faces generis humani; praeterea brevitate aevi, quinquaginta uno raptus anno, in tormentis adulteriorum conjugis, socerique praegravi servitio, luisse augurium praepos-

20쪽

teri natalis existimatur. Neronem quoque, paulo ante Principem et toto Principatu suo hostem generis humani, pedibus genitum parens ejus scribit Agrippina. Alius errorum fons oriebatur ex angustis, quibus cit eum scripta erat finibus, physiologia: quae proximam et primariam felicis puerperii causam ponebat in ipsius infantis vita. Hinc ex insolito positu vel proportione mala aliisque partus impedimentis, ad imfantis mortem, ut ab effectu ad causam, argumemtatione progressi, nondum natum laedentibus instrumentis aggredi haud dubitabant. Neque alia nisi

mortifera instrumenta eo tempore praebuit artis armamentarium ; quae adeo in omni dissicilis partus genere applicare coacti fuere, sine, Ut ait TERTULLIANUS, foetus matricida moriturus esset. VPulsit medii aevi caligine, literarum lux nostrae quoque disciplinae adfulsiit. Conditae, inprimis in Gallia et Germania , quibus medicina summopere amplificata est, complures Academiae, Variaeque de mechanismo partus ejusque impediti causis et remediis,

SEARCH

MENU NAVIGATION