Gerbrandi Bakker Oratio de iis, quae artis obstetriciae utilitatem augere possunt et gratam magis acceptamque reddere

발행: 1811년

분량: 67페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

23 iarin constituit uteri gravidi, seu lineam directionis, quam sequitur foetus, Naturae viribus propulsus Linea haec, infantis collum et basin capitis oblique secans, terminatur in occiput; quam ob causam haec pars maXime promovetur, et, in partu normali, praevia semper inVenitur. Nulla tamen Vis, quantumvis vehemens, sufficeret ad vincendum pelvis renixum; nisi, ex hoc ipso obstaculo, alius generis motum caput pateretur, itidem ad compositos referendum. Tali scrlicet ratione constructa est pelvis illa caverna ossea, ut ejus aperturao superioris diameter maxima directionem sequatur oblique - transVersam; medii contra cavi et imi capacitas major sit in linea , quae ducitur ab antica ad posticam corporis partem. Quum autem, ad partum feliciter absolvendum, infantis et pelvis diametri majores sibi mutuo respondeant necesse sit, sequitur, caput, pel- Vim permeans, motu rotatorio circa suum aXem veristicalem, quadrantem circuli percurrere debere, evitando quantum licet puncta contactus, quae pelvis praebet, atque obstantibus ossibus cedendo.

32쪽

Denique nam taedium vobis afferre sentio didacticum sermonem, ab oratorio non nihil alienum ad exitum pelvis protrusum cpput volvitur circa suum axem transPersarium, mentumque a pectore removetur: cujus motus causa iterum quaerenda est in angulo Vel curvatura aXis, quem pelvis habet. Occiput nempe descendendo primas agit, quamdiu situm est in axe superiore, qui, uti dictum, axem uteri directione aequat. Simul autem atque, axin inferiorem sequens, antrorsum dirigitur, actio lineae directionis uteri determinatur unice in partes capitis anteriores, et, vix educto occipitio, frontem et faciem eXpellit.

Videtis, A. A. t problema, quo nihil majus, nihil antiquius humano generi excogitari potest, simplicissimo mechanismo solutum: atque mecum admiramini mechanicas leges, quas, in hominis nascentis gratiam, Naturae imposuit Creatoris sapientia, easque Vitae corporeae tam penitus commiXtas, ut, his illisve deficientibus , turbetur actio, impediatur partus; tantoque insuper honore dignatus suid ingenium humanum, ut Naturae disticultates elevare, quaeque ipsum corpori fecit Vulnera, resarcire jusserit. Si

33쪽

Si verum est, omne artis auxilium componi debere ad normam, cui partum naturalem adstrictum voluit Natura, facile perspicitis, A. A. t bene cognita haec Naturae norma quantum valeat ad eXplicandam et corrigendam axis uterini aberrationem; quantum in emendanda possitione infantis iniqua, in construendis et applicandis instrumentis, in universae denique artis administrandae ratione. Quodsi vires vitae languent vel prorsus deficiunt, a, ti, functionum naturalium imitatrici, datum est infantem incolumem in lucem proferre. At vero validissima Naturae conamina salutare opus ad finem perducere incassum quandoque tentant, sicubi pelvis coarctatio, infans monstrosa mole auctus, aliaque ejusmodi mechanica obstacula resistant. Hinc sequitur, diXerit aliquis, virium vitalium harmoniae et universae oeconomiae humanae inscitiam obstetricanti in partu expediendo ViX obfuturam esse. EXpediet quidem, qui cetera artis praecepta probe noverit, sed viri eruditi, artisque, quam profitetur, omnino periti titulum jure sibi vindicare haud debere contendo. Praeterquam enim quod studiorum ardor et impe- D tus,

34쪽

tus, ad artis principia discenda necessarius, in limine subsistere nesciat, omnesque, qui ad propositum ducunt, labores exantiare soleat, dubia semper erit et incerta res obstetricia, si fundamento destituatur, quod omni medicinae praebet doctrina physiologica. Ne dicam de elegantia, quae disciplinae cultorem ab empirico inprimis distinguit, deque literarum suavitate, nemini non jucunda nissi ignoranti: at fingite vobis A. A. t obstetricantem, quem fugiunt sanguinis circuitus et ejus emcacia; nervorum functio illorumque mirabilis sympathia; graviditatis effectus in corpore materno; embryonis foetusque nutritio, diversaque hujus

a recens nati vita: quis credat artem observando aucturum esse, Vel, in casu inopinato, recte curaturum

eum, quem prima origo causae fefellerit 7 Nam, ut Curvi norma rectum, sic morbi cognoscendi praesidium est distincta sanitatis notio. Cum autem corpus femininum, in quocumque generationis stadio, propter vitam Vegetiorem, sit pronum in valetudinem foetui inpri. is noxiam, cuivis obstetricanti in promptu esse debet abortuum aetiologia, illosque praecavendi, Pro di

35쪽

versis causis, diversa ratio. Instante vel terminato partu, diris convulsionibus, eXanimanti lipothymiae aut sanguini pleno rivo fluenti, non uno modo occurret sapiens medicus. Etenim licet experientia multum hic faciat, plurimum sane praestat consilium prudens. Acutissimorum horum assectuum haud raro quidem causa latet, nonnunquam optimis remediis frustra tentatur; sae-Pissime vero medicamina eludet, quibus, neglecta causa, ipsum morbum aggredi sibi proponit empiricus. Signa characteristica morborum graviditatem mentientium, veluti tumores intestinates, aquosa imi ventris aut ipsius uteri colluvies certo fugient eum, quem latent praecepta theoriae et praxeos medicae; eoque certius, quo magis complicati fuerint hi morbi, vel . et ipsi graviditati supervenerint. Uno verbo: quicunque Optato successu, parturientibus opitulari, et bonorum commendationem habere voluerit, physiologiam callere, chirurgiae peritum, neque in medicina hospitem esse illum quam maXime decet.

36쪽

28 ORATIO.

Artem obstetriciam ornat Medicus; qui , licet illius

BrimeriS Vinculo non adstrictus, ejus studium haud negleXerit : multae quippe res puerperio ObVeniunt, quarum penes medicos judicium est. Saepissime obstetricantem consilio adjuvet ingenium medici; at non semper illi praestando par erit, nisi artem eXperiundo edoctus fuerit; ut in omni casu, quo non, nisi ex perfecte cognita Vitiosioris pelvis mensura, constat indicatio, ad quodnam auxilii genus confugien dum sit, ut funestissimi eventus, quantum Possunt, ar

ceantur.

Inter mulieres, quibus, ab omni aevo ad hunc usque diem, cura puerperii commissa fuit, eXistere quis dubitaverit, quae re vera mereant, quem nostrartes aliique ipsis tribuunt, sagacitatis titulum ' His au tem, Praeditis facultate comparandi orbem, quem implet doctrina obstetricia, cum finibus, quibus suum officium et usus circumscribitur, rarius imponet incautos sed Cens symptomatum fallacia: has non retinebit vana gloria, quin, cum opus fuerit, doctiorum auxilium saepius advocent. Verum non desunt, quae, invita

37쪽

Natura, artem aggredientes, Vel fluctuante animo tempus et occasionem agendi perdant; vel, quod pessi mum est, inconsiderate et praecipitanter omnia tentent, Naturae actionem perturbent, culpaque sua et facinore errores prudenter tegere conentur. Harum quidem ef- fraenatam temeritatem severe compescere, illarum Vero imbecillitatem consilii, quantum fieri potest, erigere medicorum est. Medico nimirum multa patefiunt, quae latent alios; medicus nihil eorum, quae ad hominum vitam et sanitatem pertinent, a se alienum Putat ; medicum itaque decet omni opera eniti, ne mala arte opprimatur functio, quae Natura tantis praesidiis armavit: atque in hac re eo felicius versabitur, quo disciplinae obstetriciae copia fuerit instructior. Sunt A. A. t qui tum demum praegnantium saluti bene prospectum iri censent, si solis virorum manibus mandata fuerit rerum obstetriciarum cura: quid enim, dicunt, obstetricum ingenio tardius, quid earum doctrina incultius, quid consilio fingi potest levius 2 At considerate mecum ingentem numerum partUUm,

38쪽

rtirgo : quippe quorum longe maxima pars contarura esset ad regiones, opibus et vitae commoditatibus praestantes, relictis nudis et Vacuis, quotquot rerum angustiis laborarent, locis. Recordamini mecum praemii, haud ita pridem a vicinae regionis Rectoribus propositi, eum in sinem, ut, in illa regione, tam Virorum quam mulierum obstetricantium defectus suppleretur. Quod consilium cum, Jam feliciore illo tempore, eXpreSserit necessitas, Videtis quam parUo contentus esse debeat, qui illisce diebus in arte factitanda tempus consumere constituerit. Horunia insuper confluxus ad illas natalis nostri soli partes, in quas commercium maritimum prae aliis divitias olim congesserat, adeo ibi diminuit obstetricum fortunas posteaque numerum, Ut metum ViX ponere ausim, ne, deliciente aliquando muliebri ossicio, in dies aucta pauperum frequentia, omni auaeilio destitutae miserrimae suae sorti penitus relinqUantur pHerperae. Rei itaque publicae necessarias, nec arti, quam faciunt, dedecori esse obstetrices, haud negaverim: dummodo caveatur, ne ad Lucinae sacerdotium admittantur

39쪽

nisi sacris initiatae; nec honore et commodis priventur, quae cuiVis homini, omnes sui ossicii partes rite implenti, debentur. Novi equidem, non multas sane, attamen novi obstetrices, quae felicissimo ingenio tantam. doctrinae copiam morumque suaVitatem jungebant, utimulti ex majoris tituli viris comparationi cum illis sustinendae vix pares esse Viderentur. Nostra in Ρatria obstetrices, ab usu instrum eo torum, semper amoUerunt consuetudo, et leges a quarumdam urbium Magistratibus latae: quarum legum causa a Vulneribus , forfice et unco inflictis, haud scio an sit repetenda. Sed et haec instrumenta neque conveniunt leniori muliebri ingenio, neque manibus minus eXercitatis. Quamquam vero forcipis applicatio periculo minime aequat infantis versionem, quae obstetricibus nunquam denegata fuit, haudquaquam tamen mos vetandi forcipis usum reprobari debet; quum tanti ambitus disciplinae addiscendae et eaepenundae feminis saepius QCcasio desit, neque colenti suppetat merces, nec adeo inter se congruant labor honosque. Atque haec inter primas causas referenda est, cur ingenii acie et liberaliore cultu insignes

40쪽

feminae non nisi rarissime artem nostram aggrediantur :in qua factitanda sexus sequior, ut ingenii celeritate minime cedit viris, ita patientia, lenitate et indulgentia illos superare, inter omnes utique constat. Hae Virtutes, tam aptae ad mulcendos viriles animos , a nullo obstetricante, rem feliciter gerere cupiente, alienae esse debent; harumque justa et rite temperata conjunctio cum sortitudine et constantia, quae viros decent, virile ingenium ad artem factitandam magis accommodatum reddit. Indulgentissimus itaque sit, quisquis opem ferre Velit patienti dolorem et anXietatem , quae feminei corporis et animi temperiem vividiorem immoderatius identidem agitant. Perferat omnia, nil nisi praegnantium commoda et salutem respiciens; concedat omnia, e ceptis revera nocentibus: sin autem de optima partus terminandi ratione consilium ceperit, ab illo se detorqueri non sinat; importuna adstantium proposita breviter refellat, ipsiusque parturientis animum quovis meliori modo quietum reddat; experientia persuasus, gratiam sibi a felici matre habitum iri.

SEARCH

MENU NAVIGATION