Gerbrandi Bakker Oratio de iis, quae artis obstetriciae utilitatem augere possunt et gratam magis acceptamque reddere

발행: 1811년

분량: 67페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

Quotidiana observatione constat, praestantissima re-anedia intempestivo usu noxia fieri; quod et de forcipe obstetricia verum est: hujus enim quo major est utilitas, eo frequentior fit usus, inconsideratior applicatio, Prior fama, gravius malum. Non loquor de imperitis aut temerariis, quibus instrumenta sunt ut gladius in manu insanientis; nec de profano obstetricantium Uulgo, qui, majoris lucri, ne dicam praedae causa, is histrionum more, uti Verissime CELs Us ait, parUam Demattollunt, quo plus praestitisse Videantur; V qui, artem improbe jactitando, terrore eXanimant miseras, quarum aegritudinem obtundere optimo cuique jucundis imum est invitamentum laborumque dulce solamen; Verum etiam experti et probi hunc in scopulum nonnunquam offendunt; ut adeo si quis, ex dato observationum numero, stupendam partuum armata manu absolutorum copiam consideraverit, ablata forcipe, de genere humano fere actum putet . In hunc errorem abducuntur, qui Vel suo temptori nimium parcunt, Vel Naturae justo minus credunt, vel denique moram im-Satienter ferunt. Verum tamen qua de causa fiat, re-

42쪽

probandum semper erit artificium, quod Naturae operam turbat, raptimque et festinanter praecidit, quae illa lente et facile praeparando moliatur; id quod absque periculo fieri non posse, cuivis medicorum

notum est ut nihil magis. Naturae actionem observare, enormes impetus com- Ponere , languentem excitare vel arte supplere, Objectaque impedimenta amovere ossicium est obstetricantis. Saepius vero convenit spectatorem agere, et re minus,

quam consolando vel consilio juvare : quod autem nemo facile praestiterit, nisi qui hominum mores et ingenium bene cognitum habet, et ea gaudet urbanitate, , , in qua, auctore QUI NCΤILIANO , nihil absonum, nihil agreste, nihil inconditum, nihil peregrinum neque sensu, neque Verbis, neque ore gestuve possit deprehendi. '' Hac dote instructum esse decet, quicunque, quas sexus diversitas adfert, dissicultates superare et inicuas eX animis evellere velit opiniones. Videmus quidem parturientes obstetricantem ferre morum satis incultorum et minus elegantium: ferunt autem astinvitae; atque si novae sint et ad partum rudes, ma

43쪽

ORATIO.

lestias, quae soli artifici propriae sunt, arti tribuere, ipsumque in mala necessaria referre solent. Quae ut evitet, ut acutioris ingenii feminis placeat, bonarum in desiderio sit, et multorum saluti inserviat, omnem

Curam in artis studio et honore, morumque decore et honestamento impendat, oportet. Princeps autem 'honestatis atque integritatis fons, eX QUO Omnes virtutes manare debent, est sensus ille humanitatis; qui, vitae felicitatem augeat an imminu. at , inter multos licet ambigatur, a quoVis tamen POS-sidentium certe gratissimorum Naturae munerum numero habetur.

Cum vero ad leniora semper inclinent, qui hac animi indole gaudent, hominumque miseriis plurimum aD siciantur, in ignavum languorem facile proni, inertes lacrymas malorum torrenti opposuisse saepius contenti essent, nisi, in divinis Christianae Ethices praeceptis,

robur atque firmamentum inveniret mitior natura.

Etenim tam late quidem patet Religionis auctoritas, ut vel duriora pectora ad humanitatis ossicia quaelibet allicere valeat: sed quam rara, quam dissicilis, quam E a lon-

44쪽

o RATIO.

longae exercitationis est tanta animi confirmatio i quam multa Vitae commoda is resignare debet, qui omnem vitam consumit aegritudines inter et calamitates, si nullum incitamentum admoveret innatum quoddam aD stetis succurrendi dulce desiderium. Arduam profecto sibi viam optat molestiisque plenam, quisquis, hoc amore destitutus, quamcunque medicinae partem factitare aggrediatur; cui neque laboriosissimi operis taedia compensare, neque multiplices inlurias solari possit laeta hominum vitae arte serUatae conscientia.

Hac conscientia fretus, humanitatis stimulo impulusus , Religione confirmatus, nil respicit obstetricans nisi parturientium et infantum salutem, nihilque negligit eorum, quae illis inservire ullo modo possint. Publicam de rebus obstetriciis opinionem, quippe potentem

hominum rerumque dominatricem, ea, qua par est, observantia colit, illamque in civium emolumentum et in artis honorem prudentier moderari studet. Famas suae constitit, qua perdita, tollitur publico commodo inserviendi occasio. Semper enim memorem eSse con

Venit praecepti Celsiani: se ubi gravis metus est sine

45쪽

o RATIO. 37

certa tamen desperatione, prudentis est indicare ne, cessariis, periclitantis in dissicili rem esse, ne, si Victa ars malo fuerit, vel ignorasse vel fefellisse videatur. V Neutiqua in vero tanti intersit inservire famae , ut ab auxilio ferendo sese substrahat unquam:

prudentis enim, quamquam est, teSte eodem CELSO, eum, qui servari non potest, non attingere, ne Videatur occidisse, quem sors ipsius interemit; V procul tamen, quisquis religiose ossicio fungi cupiat, ab ista, quae est hujus saeculi hominum, prudentia absit, semperque persuasum habeat, vitam obscurissimi hominis servatam vel certe productam omni laudi anteponendam, nullumque theatrum, uti verissime monet CICERO, Virtutis conscientia majus esse. Nihil vero in arte praestantius, aut muneris dignitati convenientius eXcogitari potest, quam opem ferre tenuioris loci atque conditionis hominibus; quibus, tantum non omnibus vitae commoditatibus destitutis, .

vita et sanitas sola sunt vivendi pretia. Obstetricantis quidem non esse potest, ut ita dicam, habitare pauperum tabernulas, aut inservire universis, qui eum E 3 mo,

46쪽

modo voluerint; verum maxime est ejus neminem prorsus recusare eorum, qui ipsius auxilio indigent, eorumque sollicitudines omni humanitate et indulgentia adlevare. Quo autem pacto ad rem suam familiarem animum adpellere poterit, qui, ad pauperum salutem adtentus, mercedem non respicit, qui totus est in curandis alienis' Aut fallor, A. A. t aut decet medicum cclinicussit an chirurgus vel obstetricius, eodem redit gratuito et absque ullo praemio, operam praestare egenis, quibus publica cura haud prospexerit, omnibus. Ab aliis mercedem accipiat, non petat, ac neminem prorsus ad solutionem urgeat. Si quis est, qui honoris pro Vitae sanitatisque redditae beneficio debiti, gratiasque illi hahendas memoria amittere gaudet; habeat sibi: medicus sui ossicii partes implevit curando corpus, animi aegroti

vitia non hujus est tollere. Ρarvo saepe Vivere contentus sit, cui nullum, nisi ex arte, superest Victus praesidium: alia enim longe Via comparantur opes: neque mollitie et luXuria vires diffluere sinat, quarum integritatem requirit laboriosissimum vitae genus. Scilicet, inter omnes artes, ViX ulla molestiis. obstetrici

47쪽

am superat: sive corporis fatigationem spectes, sive

affectus animi, quem saepius agitant hominum miseriae, nonnumquam conturbat horum injuria, suspensumque semper tenet summum Uitae humanae momentum. Haec omnia si quis secum reputaverit, infortunii plenum esse obstetricantis ossicium, et tantis sollicitudinibus suscipiendis et perferendis animum vix sussicere autumabit. Quotidiana vero eXperientia constat, nullam rem boni publici copia abundare, quin et illius utilitatis aliquam partem in administratorem redundare observemus. Sic et ex obstetricia praxi, quisquis ad illam rite colendam necessaria comparaverit, fructus capiet minime contemnendos. Laboris quidem praemium raro licet aequale sit utilitati, quam adfert, aut dissicultatibus, quibus premitur, qui hanc artem facit;

ViX Unquam tamen rerum necessariarum penuriam patietur, si paucis contentus Vivere didicit, nec fortunam praeripere festinatione gestit.

Non plana equidem semper via incedere sibi proponat : in lubrico versatur obstetricantis inprimis fama. Quodsi enim, in partu curando, Natura a solito tramite

48쪽

deflexerit, aut cujus vis generis mala puerperio supervenerint, Naturae Vel artis culpa in artificem, ut adspectabilem causam, saepius transferri solet: nec ita infelicem illum, quem solus incauti vulgi error persequatur, nec damnum augeant hominum malignitas, obtrectatio artesque praVae. Sin vero maledicae linguae tela avertere nequeat prudens consilium; si non tandem bona causa triumphel; si, nec temporis spatio, nec amicorum consolatione, vulnera obduci queant; medicamen adferet bonorum, quotquot sint, quos Vitae ac sanitati restituit, gratus animus: cujus testimonia haudquaquam dubia Vel ficta, perito arte Uiro munusque situm omni religione eXplenti, nunquam sunt defutura. Optimum denique laborum omnium solatium veraeque felicitatis praesidium praebet animus, nullius , nisi humanae tenuitatis, culpae sibi conscius. Hac conscientia eXhilaratias, Vitam, suis rebus contentus et erecto animo deget, nec unquam excidet sperennmerationis, quam bono et fideli ministro promisit ipsa veritaS.

49쪽

Disciplina obstetricia, in nonnullis Europae regionibus, jam dudum ex professo doceri solita, haud ita pridem in Academiis patriis pro dignitate excoli coepit. Non penitus quidem antea illius institutio defuit:

etenim quis unquam eximie in hac senota docentis quondam CAMPER I fuerit immemor Θ Ρartum vero molientis Naturae observationi non dabatur locus: quapropter illa disciplinae docendae ratio, futuro medico quantumlibet utilis, arti faciendae haudquaquam suppetere potuit. Anno demum stiperioris saeculi paenultimo, duce et auctore Cl. viro, mihique semper Venerando Praeceptore DU PUI, Academia Leidenssis gravidis hospitium , et seudio artis consummandae occasionem aperuit; postquam, iisdem sub auspiciis, in pauperum tabernis, eXperientiae consequendae opportunitatem, minus facilem quidem, pro tempore tamen satis idoneam, sibi parassent artis obstetriciae studiosii. In nostra quoque Academia Groningana, tantum abfuit ut laudabilia Prosessorum conamina et Magistratuum provida cura successii caruerint, ut potius ad diD

50쪽

ORATIO.

ficultates superandas stimuli essent ipsa harum magnitu.

do et frequentia. Quantum mutatus a pristino, quem, XX abhinc annos, mihi conspicere contigit, Praesens rerum academicarum statust Nihil abstulit aetas, nil detractavere calamitosae Reipublicae tempestates; multa vero melio. ra et ad temporis necessitatem magis accommodata esse, laetus agnosco. Chemiae cultum, pro disciplinae ha-jus et Universitatis dignitate, restitutum videmus; pra-Xeos medicae, chirurgicae et Obstetri etae praecepta, aegrotantium ad lectulos hodie tradi solita, medicos sormant experientia non prorsus Vacuos; qui, nostra memoria, mirabile dictui in majore familiaritate versa. bantur cum homine mortuo quam morboso, nee, nisii suo marte Vel medicorum favore, ad aegros visendi occasionem sibi comparare poterant. Talem autem vitae humanae Divina Sapientia voluit esse conditionem, ut bona addantur malis, ne illorum irruentium copia aut Uehementia conquassati prosterneremur, rerumque adversarum cum secundis intima conjunctio ab effraenato gaudio nos temperaret ac reti

SEARCH

MENU NAVIGATION