Gerbrandi Bakker Oratio de iis, quae artis obstetriciae utilitatem augere possunt et gratam magis acceptamque reddere

발행: 1811년

분량: 67페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

medicorum sententiae, investigationes et pericula a tem obstetriciam adeo emendarunt et auxerunt, ut, quocunque modo possitus sit foetus, Naturae viribus neutiquam solvendus, sola manu, plerumque ViVus in lucem produci potuerit. Potuerit, inquam : Etenim tantum abfuit, ut propagatos artis limites aequaverit artificum peritia, ut XUII adhucdum saeculo, divulgatis licet PARRI imo et MAURICAE I scriptis, obstetricantium manibus vix tuta committeretur infantis vita. Maior pars obstetricum, Terentianae Lesbiae haud dissimiles, animis indultis sordidaque superstitione inquinatis , artem emercere solebant, inde a PLINII aevo ferine, non mi tatam. Chirurgo ad puerperii lectulum raro patebat aditus, nisi rebus desperatis. Nec mirum: mulieri. bus enim miseris terrorem incutiebant vulnera, non sine matrum periculo, infantibus infligenda; qua causa quoque factum est ut , cui rite discendae etiam Opportunitas deerat, parergi in modum fungerretur Chirurgi. Medicinae autem Doctores, ut ab Hippocratico more et praeceptis non uno modo de

22쪽

flectebrat, sic artem quoque, quae manu medetur, cane pejus vitabant et angue.

Multis hinc obprobrio fuit disciplina obstetricia, et cultores suos dedecore quodam adficere solebat. Cujus ignominiae depellendae laus tribuenda est LU-Do vico XIU, Galliae Regi; utpote qui chirurgum quemdam Parisiensem nobilitate donavit, addito Ob. stetricantis vel obstetricii viri, ad id tempus minus

usitato, titulo. Ejusmodi honores, cum non paucos traherent, ipsam quoque artem haud parum augebant. Praecipuum vero incrementum praebuit eXemplum et usus, quae vagas vulgi opiniones quandoque in communem salutem possunt convertere. Quod quidem de Gallia inprimis constat: ab eo enim inde tempore, Regiae sedis incolae chirurgorum obstetricantium auxilium quaesiverunt; quod capitis eXemplum secutae sunt ceterae regni partes, imitavere principes Europae gentes. Ad summum denique fastigium doctrinam evexit instrumentorum perfectio. Ne tamen eXspectetis, A. A. tquibus ceterae artes tantum deitent, exquisiitissimorum

23쪽

et mira arte fabricatorum instrumentorum opes, adtendatis velim artem obstetriciam maxima moliri parVis, simplicissimumque adparatum gravissimis periculis opponere. Qua Vero veterum praestantissimo mechanico ingenio nostra aetas palmam praeripit, est cognitio illa mechanismi corporis Vivi, est cognitio Viae, qua Partam dirigit Natura, anatomica corporis feminei et laetus indagatione, ut et accurata observatione et justaeXperientia atque usu comparata. Delvis osseae coinpositio; axis ejus, et angulus, quo perpendicularem corporis lineam secat; dimensito cavi, quod in pelvi est, variis Variae capacitatis diametris distincti; infantilis praeterea capitis forma et diametralis mensura, tam proportione quam positu, pelvis diametris apprime conveniensi ipsius denique capitis, cavum osseum imirantis, progredientis et exeuntis motus ac directio. haec omnia normam constituunt, instrumentorum figurae et compositioni determinandae unice aptam. Huic autem normae idoneas virtutes Conjunctas repe-

imus in forcipe obstetricia hodierna; qua, Utroque ejus brachio iseparatim capitis lateribus applicato ra

24쪽

16 ORATIO.

sumque inter se juncto, partus absolvitur, sine ulla sive infantis sive matris laesione, et nonnunquam ipsus Naturae actione tutius ac facilius. Forcipem, instrumentum in re domestica et chirurgia usitatissimum, ad artem obstetriciam transtulisse leguntur quoque Veteres: quae autem, cum brachia indissolubili nexu juncta haberet, infantis vitae parum potuit prodesse. Saeculo demum XUI ad finem per .dUcto, Anglica CHAMBER LENORUM familia in usu habere coepit instrumentum, partui, metu ViUo, absolvendo aptum: quod inventum, nUnquam antea divulga

II UΙΖΕΝ , medico ac chirurgo Amstelaedamensi ejus que sociis celeb. RUIS CHIO et CORNELIO BOEΚKLMAN communicavit. Ex forcipunu genere fuerit illud instrumentum, an Vectis, ad capitis formam incurvatus, non satis patet. Certum tamen est, arcani RHooNHU1sIANI participes non nisii ejusmodi figurae vectem , cujus parandi unum forte ex forcipis brachiis primam cogitationem injecit, produxisse. Quo simplicissimo instrumento, forcipe licet, qua hodie uti

25쪽

mur, inseriore multos certo leto perituros eripuerunt viri luin γωγητοι, et qui aetate praecesserant, arte longe superaUere. Adeo longinqui sunt, A. A. t et absconditi novonum inventorum fontes et origines; tantaeque molis est impedimenta bono publico objecta amoVere, ut utilissimae artis fines proferre ne Graecorum quidem cultissimo ingenio fuerit licitum. EX hac Vero, quam retulimus, succincta historia clarissime quoque apparet, quam arctissimo vinculo conjungantur artes; non tantum inter se, Verum etiam cum gentium Religione et moribus: quorum causa ab humani corporis dissectione, tanquam a sacrilegio, antiquitus arcebantur medici. Neque Christianae Religionis tenella aetas, tot tantisque agitata calamitatibus, nec illius adolescentia, stupore et vitiis oppressa, divina humanitatis praecepta ad colendas doctrinas et

artes in rem suam convertere didicerat.

Sed dolenda magis et maxime improbanda fuit vel sordida avaritia, vel vana ambitio eorum, quibus, dum ipsi oborta luce gaudebant, ceteros homines umbrae

26쪽

et tenebris relinquendo mirifice sibi placebant. Etenim quis crediderit, nisi fide historica certior factus, nostram Patriam et universam fere Europam, integros LX annos, destitutam fuisse remedio, quo pauci arcani consortes opem ferebant sui si Donec tandem Amstelodamenses medici IACOB Us DE VIS SCHTR et UUGO VAN DE POL L, pacto pretio, instrumentum illoque utendi rationem sibi pararunt et publici juris fecere. Praestantissimium sane et omni laude dignumeXimiorum virorum facinus; quod vero cum non ante Obitum chirurgi IOHANNIs DE BRUIN perfici potuerit, accidit, ut arcanum Rhoonhuisianum in lucem prodierit post duos annos, quam egregius L EURETUS forcipem suam, nova, aXi pelUis Congruente, cur-Vatura auctam, denuo edendo, artem obstetriciam summopere ditaverat, et humanae saluti optime con

suluerat.

Ad quemnam perfectionis gradum, hac sola curvatura, suum instrumentum perduXerit vir summus, VeleX eo elucescit, quod, eX magno satis forcipum, quas postea unusquisque fere rei obstetriciae auctor in-

27쪽

venire studuit, ab anno praecedentis saeculi LI ad hunc usque diem, ne una quidem prodierit Levre. tiana vere superior. Quod quidem ita intelligi nolo,

quasi nullam prorsus utilitatem adtulerit major utriusque curvaturae angulusi, aut juncturae, manubrii alio. rumve partium mutata forma; Verum ita, ut in manu prudentis illiusque formae adsueti operatoris, Partui celeriter, tuto ac jucunde absolvendo omnino parem esse Iaudatam forcipem, neque cedere aliis, contendam.

Methodus applicandi instrumenta, vertendi foetum in utero, atque inprimis doctrina signorum, quae indicant, utrum partus Naturae relinquendus an arte,

- et quonam auxilii genere, illi succurrendum sit, summam faciunt disciplinae obstetriciae; quae, ut firmo talo stare valeat, fulcri instar eget artibus, quae maximo illi sunt auxilio; quarum prima leges physico- mathematicas, altera Vires complectitur, quae corporis animalis functionibus praesunt. Quis enim, quaeso, unquam par erit solvendo artis problemati, quo proponitur: per datam peisis capacitatem, educere foetum determinatae C a map

28쪽

magnitudinis, nisi cui accurate innotuerit et mente reposita praesto sit forma corporis educendi, ae viae Per quam educi debeat Nimirum anatomicam pelvis, partium contentarum eo adjacentium, ut et infantilis corporis notitiam esse fundamentum, quo deficiente, mole sua ruat ipsa artis scientia, eXtra omnem dubitationis aleam ponit histo, ria. Itaque, qui suam observationum copiam qualemcunqile pro constantium Naturae legum cognitioni substitui posse opinatur, Vehementer profecto fallitur. Ο egregium illum artificem l morte et miseriis nempe struit experientiam infirmam plerumque, Vacillantem

saepius, . serius OeiUS in temerarium caput relapsu-Iam. Cognitis Vero, quaecunque eXplicat anato me;

perspecta insuper, quam Natura dux infanti exituro monstravit, via; diligenter consideratis capitis et

pelvis diametris tam congruentibus quam oppositis; IXe, quem Caput percurrit; PUnctis, quae tangit; lineis, quas secat; circuli quadrante, quo rotatur circa axem suum perpendicularem; arcu, quem circum scribit mentum a pectore remotum; versatione

29쪽

denique, quae, rotatorio motui contraria, post exitum, situm capitis restituit; his inquam diligenter ob. servatis, quid obstat, quo minus partes obstetricias feliciter agamus 2 Certe si quis omnia, quae pertinent ad partus naturalis actionem, probe comprehenderit, non potest, quin a Vana empiricorum jactantia tam longe absit, quam, multa adhuc in disciplina obstetricia disceuda superesse, sibi habet persuasissimum. Verum et in ipsam simplicioris hujus partus mechanismum nemo facile penetraverit, nisi in auxilium vocatis disciplinae mathematicae praeceptis. Nam mechanica principia esse modo Vidimus: eX quibus legibus partu explicando, artem quam maxime illustravere Viri principes

LEVRET Us, S MELLIUS, CAMPER Us, quique iis strC- cesserunt auctores; quorum institutiones lectorem requirunt, in doctrina gravitatis, motus et instrumentorum simplicium nequaquam hospitem. Exempli causia ponamus directionem, quam sequitur infans in partu naturali, ejuSque causas. Receptaculum scilicet foetus, Ui- vidissima, qua praeditum est, incitabilitate se contrahit:

30쪽

ORATIO.

hac pontractione infans, intercedente aqua membranis inclusa, et, postquam aqua emuXerit, ipso utero comprimitur. Hujus motus compositi vires, ab omnibus uteri punctis emissae, contentum foetum deorsum pellunt, ad locum agendi facultate longe inferiorem, ad uteri ostium. Patet hoc ostium in pelvis osset cavo , ad infantis caput, non Vero nisii justa et determinata positione, recipiendum apto. Mento ad pectus inclinato, vertice praevio, occiput, ad alterutrum latus pelvis, in introitu ita positum ost, ut pel Vis diameter obliqua capitis diametro longitudinali, utraque maXima, respondeat. Si quando, corpore ereeto, rectam lineam tran Smit-tZs per centrum aperturae superioris pelvis os sene; inhorigontem cadere observabis istam lineam, ad angulum 59'. Linea Vero, quae secat partes centrales pelvis inferioris, priori neutiquam invenitur parallela, angulum quippe faciens horiZontalem I 30 magnitudine illum superantem. Componitur itaque axis selvis communis ex duabus lineis, in medio cavo, ad angulum Ι67'convenientibus: quarum superior, sursum continuata,

SEARCH

MENU NAVIGATION