Gerbrandi Bakker Oratio de iis, quae artis obstetriciae utilitatem augere possunt et gratam magis acceptamque reddere

발행: 1811년

분량: 67페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

51쪽

neret. Quo quidem animi moderamine, qua siducia erga summi Numinis benevolam providentiam freti , quamcunque sortem futuram submisse at fortiter ferre Possumus, praesentisque temporis felicitate ac bonis

grato animo frui, dum vel vulnerum dolores remittunt et rebus adversis minus agitamur. Dolemus tamen, vehementer adhuc dolemus huic Universitati recens facta jactura; nemoque UeStrum est, quin de istius praesagio anceps haereat, vel infaustum immo eventum pertimescat. Neque profecto is ego sum, cui tanta pericula occulere fas sit: etenim justissimae dubitationi tollendae mihi animus haudquaquam suppetit, qui ipse eo vehementius amictum me sentio, quo reipublicae medicae illatae cladis magnitudinem

aestimare possim forte melius. Nostrum enim, mortalium generi maturius ereptum MUL DERUM , communi curriculo academico, studiorum et familiaritatis consueti ldine devinctum tenebam; posteaque ossiciis semper conjuncti, frtis medicae memorabilia saepius, et ad ultimum ferme utilissimae vitae terminum USque, inter nos communicabamus. At quaenam et quanta,

F et quae

52쪽

quae ipsi videre et tractare contigit, memorabilial Quorum quidem enumeratio nullo usquam loco superflua magis censCri poterit, quam in hac, quae illius ingenio et fama floruit, Milsarum sede. Cognovistis omneS, A. A. t Virum Variae eruditionis et indefessi laboris plenum; ardentem Naturae penetralium scrutatorem; egregii Coo PMANs II dignum laudatorem; magni C A M- PER I meritorum doctissimum praeconem; virum simplicem, ab ostentasione alienum , gloriolae contemtorem, propositi tenacem, Veri justique amantem: cujus laudes amici praedicant, repetit Optimus qui Sque, celebrat Academia, in astra tollunt quotquot ab interitu vindicavit familiae. Tanti viri merita, quum Verbis eXtenuare minime liceat, nec pro dignitate laudare mea dicendi permittat mediocritas, tacita tamen prorsiis relinquere et temporis et loci vetabat opportunitas. Quis Vero Vestrum est, qui non moleste ferret, qui certe mihi ingrato ignosceret, si hac ipsa occassione silentio transii rem, quem complures annos Prosessorem habuit haec Aca.demia , quem docentem audire mihi contigit, Cl.

53쪽

ORATIO.

MUN NIKs 2 Cujus castum, lepore et venustate assiueh-tem sermonem nescio admiratus sim magis, quam ingenii aciem raramque in arte anatomica e erientiam et elegantiam. Ut de omnibus, quae di Xerit, quae demon, straverit carissimus Ρraeceptor, bene multa atque Praecipua in animum reducere possum, sic mihi nunquam non ante . oculOS Versatur ejus in administranda anatome decus et concinnitas: quorum neglectus, quum insuetos horrore perfundere soleat, justamque indignationem mo Vere omnibus, qui in praestantisssimo Naturae artificio summum Naturae Artificem venerantur , impedimentum,

si quid aliud, in 'ri salutariseeorum consilio, qui, de

maximo pathologicae cadaverum sectionis momento peris suasi, omni Ope enituntur, ne contrariae opiniones in tenues animos radices agant altiores.

Tantae ingenii morumque suavitati an responderit discipulorum amor et veneratio, vosmet ipsit judica.hitis, A. A. t quos non fugit, quantum hisce animi dotibus Juvenilia pectora devinciri soleant. Vos quoque testor, quicunque de nostro commilitio praesentes adestis: Ecquis erat, qui amore non prosequeretur

54쪽

eum, quem nostro communi commodo prorsus devotum videbamus 2 An unquam defuerimus illi, qui nobis semper adfuit, quem praeceptorem requirimus, amicum desideramus, patrem lugemus 3 Hisce viris successor creatus, quam grave mihi incumbat opus, ipse sentio: etenim tanti momenti mecum semper esse reputavi docendi munus, ut, illi eX-plendo, vel doctissimi cujusque vires et Uita ViX pares

crederem.

Desperandumne itaque mihi meae tenuitatis probe conscio 8 Haudquaquam A. A l ue enim, proXimo superioris meae vitae spatio, me susterata V reorum civium benevolentia, quaeque tanta fuit, ut nihil majus sperare vel et cogitatione comprehendere potuissem, sic laeta spes me tenet, Vestrum omnium, quotquot se Uendo, administrando, docendo vel discendo, res Academiae facitis vestras, indulgentiam mihi non defuturam lare, qui quidquid in me est animi aut Voluntatis, aut consilii, qui totum me huic Universitati , atque utinam ne malis avibus siti adducere constitui: Vos

55쪽

Vos autem, perillustres Academiae Curatores, accipite mei omniumque bonorum grati animi testimonia lVestrae nimirum vigilantiae atque amori in Rempublicam debemus praestantissimos quarumvis doctrinarum et artium Ρrofessores, Universitatis celebritatem, studiosorumque adolescentium numerum tantopere auctum. Vestrae benevolentiae et constantiae accepta referimus splendida artique medicae discendae utilissima munera: quae sit unquam peritura forent At vos.

met ipsi, Nobilissimi Viril prae aliis hujus rei pretium ac dignitatem semper perspexistis; vos pergitis omni

favore prosequi universam re in Academicam; cui servandae et amplificandae ne vobis unquam auxilia desiciant, Optamus omnes. Quid vero relictas mihi Musas atque Gratias Harie menses consolaretur, si non sit Vestrum consortium, vestra consuetudo, Cl. Professorest Nemine vestrum aversante, pluribus adjuvantibus , in hunc ordinem recepto mihi gratulor: cui vestrae existimationi me satisfacturum sperare quamvis vix ausim, in Votis tamen

et deliciis mihi semper fuit , tam felici potius augurio,

quam

56쪽

quam omnibus aliis opinionibus, rem aggredi. Atque si ulla sit societas, quae plurimum concordia Valet et pia conspiratione, profecto propter has Virtutes utilissimum sit necesse est Collegium Uirorum, qui unice in inquirenda veritate vers natur; qui, ad salutem publicam tantum spectantes, suo quisque tramite, ad commune bonum concurrunt. Haec vestigia ad veram felicitatem perducunt: haec sequi mihi propono. Amica manu me sustinete, Collegae conjunctissimi l ne spe

labar, ne Vestra vos fallat OXspectatio. Me vero non

fallet mea vestrae benevolentiae fiducia: haudquaqiuam enim in hac Academia sunt hospes: paternam d2m rem intrasse mihi videor, quum inter Clarissimos, quibus fata pepercere, Viros, DRIRssRNUM salatare mihi liceat, dilectissimum meique semper amantem Praecep torem. Tuae meminisse non desinam in docenda chemia facilitatis; qui, sub profitendae Pharmaceu tl es et materiae medicae levi titulo, atqcie tenuissimo apparatu , artis salutiferae tirones flagranti chemiae amore

poteras imbuere; illamque doctrinam, fuligine phlogistico adhuc dum squalentem, ad technicos usus appli

57쪽

cando, de nostra Patria inprimis optime meritus es , posteaque scholae chemicae praefuisti, tam alumnorum numero quam studiis praeclarae. Tuae insuper eXcursiones botanicae regni vegetabilis madium, cum dedecore medicinae, a medicinae studiosis quandoque neglectum, si non sustinuerint, boni tamen animi probatissimique consilii virtutem praedicant. Te denique grati animi benevolentiao prosequuntur omnes, quotquot superstites sint, qui, te duce, tuOS aegros

visitando, praxi clinicae Operam naUarunt.

Te quoque salvum atque incolumem intuenti mihi gratulor, Cl. DE LA FAILLE , honoratissimum me una, POSt Celeb. BRUGMAN si I Obitum, in physicis Praeceptorem. Cujus quidem disciplinae studia cum ad ea pertineant, quae, ut uberius jam diXit CICE Ro, omni vitae studio et conditioni accommodata sunt, prae omnibus tamen medicum decent; quippe qui artem profitetur, quae, diligenti ερπειρια cautoque ratiocinio eaestructa, praesidiis partim physicis et mechanicis, Vires dirigit Naturae humanae, a viribus physicis minime alienas, ad conservandam vel resti G th

58쪽

tuendam integritatem corporis physici, universalium Naturae legum ordini omnino subjecti; cujusque functionum cognitio, sine naturalium rerum scientia, sordida prorsus jacet atque inculta. Quum itaque Primaria medicinae adjutrix sit physica, et, si necessitatem spectes, ad ejus ambitum pertineat, tibi Cl Uiri honorem atque gratiam habeo non minorem quam Praeceptoribus, qui artem medicam me docuerunt, quibusque eadem religione ac jurejurando Hippocratico devinctum memet sentio. Et tuus, doctissitne ΤHURssIΝKl nominari gaudeo discipulus: etenim quis medicus est, quem tua scripta non doctiorem reddiderint 7 Quis Batavae in medicina gloriae fautor, quin et illa plurimi aestimet ΤQuod tecum nunc arctis imo studiorum vineulo conjunctus sim, pro honore habeo et suavitatis cumulo; nihilque mihi antiquius, nihil utrique nostrum jucundius, medicinae studiis commodius, aegrotantiumque saluti fructuosus erit, quam, mutuo amore, noStri mu neris curas adlevare; quam conjunctis viribus cuncta conferre in medicinae practicae universae doctrinam,

59쪽

ne haeeldetrimenti quidesin Academia nostra capiat. Sic tuas vires diu conservet et augeat, sic nostrum omnium spem sustineat propitium Numeni Vos denique, carissimi Iuvenes, bonarum literarum et . artium alumnii Vos inprimis, quos tenet artis salutiferae studium t lugetis acerbissimum funus: Iugetis merito, nec unquam, spero, vobis excidet, qui rebus Vestris totum se sacraverat, MUL DERI Vestri memoria: idque eo certius confido, cum, de vestro in studia aeque ae in studiorum duces animo, fama veri esse nuntia jam diu assuevit. Quodsi me illius amoris par ticipem feceritis, gaudebo, nec vestris desideriis unquami me defuturum spondeo Vobisque recipio. Quid vero vobis dicendum amplius mihi superest Audivistis ea, quae ad artem obstetriciam feliciter

faciendam maximo sunt usui: haec tantum non o nia necessaria quoque sunt chirurgo, neque a medico clinico aliena. Medicus autem, qui abstrusiores

morborum fontes detegere, qui cujuscunque ordinis ingenii, aetatis et sexus hominum curam gerere, illorumque animos infinitis modis ad ipsorum salutem fleC-

60쪽

ORATIO

flectere debet, medicus, inquam, vir sit literatus, neque artium, quae ad humanitatem pertinent, rudis atque imperitus. Quicunque ad hanc rationem sua studia instituit dirigitque, multis utilis, gratus omnibus sibique satis esse poterit. Denique multum hic conferet ad conservandam doctrinae medicae stabilitatem et elegantiam, quae nostrae inprimis Ρatriae decus semper fuit atque ornamentum, praestantissimumque nostrorum Majorum sapientiae testimonium; quo ut nos, illorum profectibus aucti et usi, magis magisque digni evadamus, summa ope niti quemque decebit.

SEARCH

MENU NAVIGATION