De romano Pontifice tractatus auctore Dominico Gualco

발행: 1837년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

fere solet τitium in doctorum hominum , acerrimoqui ingenio Praeditorum commentationes obrepere , inquit Gerdit, ut cum in rerum dissicilium inMestigatione inu- 'sitiatas vias indagaro coeρerunt , continero Se Posteamis possint ac uimis quasi quodam impetu animi elati longius digrediuntur , quam cogitata ratio Postulet. Nouenim ingeniosi homines Plerumque studunt cogitationes suas ad res ψsas accommodare; verum POStquam Se, inge- ιiumqua suum in omnem partem versarunt, suntque in longa meditatione defatigati, si quid tandem emergit, quod aut noMum, aut subtiliter inoenium esse videatur , id facile ira rerum naturam , natura φm quandoque Pugnante , transferunt i . Isti sane quibus aures ad nOMitiates Pruriunt , inquit idem Cabassutius , cum animi leMitate δε- cantur Ueram et solidam rerum cognitionem nullatenus assequi malent. Unicuique Persuasum esse vellem, me nulla partium studio arreptum hanc pertractationem suscePisse , Sosius justitiae, Solius Pacis, solius caritatis perorasse studio, nihil Pro certo ac doinito venditasse quod rejsa desinitum non sit, nihil cutisse a me fuissa prolatum; solertemque fuisse, ut quae statuo, firmis graviorum scriptorum innitantur testimoniis , quocirca errare quidem potem , cum infallibilitatis priuilegio minime gaudeam ; ast malitia suggerentunullatenus in errorem it ingam.

Stiatum suumque illud mihi semper fuit ut cum Thο-

i) Gerdit orat. habita iti R. Taurin. Academ . nonis novembris

22쪽

massino loquar i) , obsequi rationi non praeire. Non

sum nescius , quantum ab hac scribendi ratione abhorreant quibus solemne est nunquam diu haesitare , statini a mare quidseis; ante rem decernere quam deliberare, ubi decreuerint, tunc deliberare, i- ωero tum rationes conquirere, quibus id liciant, quod sine ratione jam Perfecgrant . . . Placet vulgo hominum breuis illa et decretoria disserendi ac scribendi ratio; quia blanditur Praeci- Piti nostrae et morarum impatienti , sciendi , ωel jubendicviditati. In genere autem omni Scientiarum non miaeo , unde plura impendeant Pericula quam ex hoc ardore

Praefestino eorum, qui Non verentur a recta Merrare mia,

dummodo se or accelerent et Progrediantur. In hisce certe studiis , quae in factorum legumque cognitione Plerumque sita sunt, multo Plus Periculi mihi videtur esse, ne Praepropera festinatione tua, et erres mse et alios in eum dem errorem trahas. Non tam ratio enim hic quam auctoritas dominatur. At amo, ut unt, sub his auctoritatibus delitescere. Qui me tam Pu hro conMuia verberant nemsi quidem negare Possunt, quin quod crimini vertunt, in laudem redundet meam: ubi enim de re qualibet sententiam dixere Ponti es, Synodi, Patres , num aliae POSSunt esse Partes msae, quam ut assentiar , Pl udam , conticescam pAn non impudentis et mortalium insulsissimi ego partes

agerem, si ubi Ponti es, Patres, Concilia dixere, et edixere , tum meam quoque Sententiam evectari censerem' i) Thomassio, praelat. op. de Vet. et nov. Eccl. discipi.

23쪽

Caeterum quae dixi, dicta esse intelligo, salseis semper con cordatis inter s. Sedem, et augustissimos Reges initis. Sectiatus sum brevitatem Plerisque amicam, ut loquitur Lessius I), selectiora Peraequens. In rebus claris auctores plurimos adducere superseacaneum duxi et lectori molestum ; textuum quoque multitudinem vitare studui, satius esse ducens Paucos frmos , quam dubios in medium Pro forre et lectoris eludere studium. SFli perspicuitatem , non associatam elegantiam cum, nos siquidem, ut ait Salseianus sa), qui rerum magis quam merborum amatores , milia Potius quam Plausibilia sectamur ; neque id quaerimus ut in nobis saeculorum ornamenta , sed ut salubria rerum emolumenta laudentur. Hoc ipsum infructuosum saltem non erit quod Prodesserentavi: mens enim boni studii, ac pii moti, etiamsι essectum non inuenerit boni operis, habet tamen Praemium voLntatis.

Nec postulo , ut 6ebat Mascardus 3 , id quod nulli

adhuc scriptori accidit, ut mea scripta nullum obtrectatOrum sermoni locum relinquant: non enim ignoro huic malo remedium , nisi si tacuerim , nihilque scr*serim, inseeniri Posse nullum.

Illud quaeso, Persuasum habeant sectores9, ut Thomassini verbis utar ab uno tuo potissimum me procul essumitis, ut nutrius scriρtionem meam ωilii et culpae assuem

a) Praefat. op. de Justitia et jure. αὶ Salvianus praelat. lib. de Guber. Dei. 3ὶ Mascardus praefat. op. de probationibus. 4 Thomassin. cit. lae.

24쪽

existimem; paratissimumque esss me, quidquid emendandum amice monuerint, incunctanter emendare, Suae quoque Usorum glorias majori cessurum cogitent , et Proximorum aedificationi, atque utilitati, si bene te moneant, et labenti manum Porrigant, quam si inexorabili censura in me saeviant. Non quo non Praesto sim mel sic errores recaritare meos, sed et mihi Optatius est, et ipsis conducibilius , concordia et unanimitate nostra prodesse sdelibus, in arcana meritatis, tilace et comite ingredi charitate, rePrehensiones, mutua et humilitate et mansuetudine condire, non nostris tantum, sed et aliorum erratis ingemiscere, nullos aliorum lusus alienos a nobis Putare; tam ex animo gratulari et gestire, si illis, quam si nobis singularis assuat eruditis. Id enim mutua negotiatur charitas , ut quorum MOPes Sumus PriMatim bonorum , eorum coPia in fratribus abun

Non ego , ut aiebat s. Gregorius Nazianzerius , -- Mersarios contumeliis et conseiciis lacesso , quemadmodum Pleriquo faciunt; non cum dogmate, sed cum dogmatis as- Sertore confligentes, ac rationum et argumentorum infirmia Iasem maledictis interdum contegetates. Ab improPeriis me, modestia sic docente, subsisto , libenter a scommatibus et

mentem aseerto si linguam compesco et calamum temPe-

I . Hinc cum neminem unquam PuPugerim , non injuria Voro et ipse ab aliis parem lenitatis micem. Ita nimirum , mihi semper visum est, acerbiores hominum et

25쪽

opinionum dissensiones, quaerendas veritati, aeel maximo esse i edimento i . Quocirca, humanissime Lector, te Oro Obtestorque, ut siquid in hisce dissertatronibus tua cognstisne dignum existimaueris, id divinae gratiae tribuas, errata autem humanae imbecillitati remittas , atque jam cum Ομidio con- eludiam. Et veniam pro laude peto, laudatus abundo Non fastiditus, si tibi Lector ero.

26쪽

noMANI PONTIFICIS

28쪽

Ad Patrem et ad triumphantem Ecclesiam Christus ex

militanti reversurus necessarium duxit aliquem Ecclesiae a se in terris constitutae Praesidem relinquere si . Hinc Petrum universi fidelium generis caput et Pastorem Constituit, ut qui ei successisset eamdem plane. totius ecclesiae regendae et gubernandae potestatem habere voluerit et .

CAPUT I.

Validissimum pro Petri Primatu momentum eae Nerbis Matilia I 6. GPro tum. Petri Primatum probaturus ex verbis quae leguntur Matthaei cap. I 6. exordior. Narrat Evangelista a Venitn Iesus in partes Caesareae Philippi, et interrogabat Di- η scipulos suos dicens, quem dicunt homines esse Filiumn hominisῖ , Α Christo hic non unicus D. Petrus, sed discipuli omnes interrogantur et responsioni satisfecerunt, Suomodo omnes dicendo: u Alii Ioannem Baptistam, alii autemn Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex Prophetis. Din cit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitisῖ Respon-x dens Simon Petrus dixit: Tu es Christus filius Dei vivi. v Respondens autem Iesus dixit ei: Beatus es Simon Bar- η IOna; quia caro, et sanguis non revelavit tibi; sed Pan ter meus qui in Coelis est. Et ego dico tibi, quia tu es η Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam

29쪽

n meam. v Card. Petra i) animadvertit verba relata a Christo ad s. Petrum dirigi , eumque esse petram illam, super quam Christus aedificandam Ecclesiam dicit. α Tot enim, , ait ille, indiciis et circumstantiis personam hanc Christus, delincavit, expressis Petri cognomine, patre, Pronominen demonstrativo, dictione copulativa, aliisque characterin bus, ut, quemadmodum recte notavit Cajetanus sa), non v plus agere, aut scribere posset notarius, ut haeredem in in-n strumento publico exprimeret, quam Evangelista designa- η vit delectum a Christo s. Petrum. Quorsum enim dicit, Dominus Simoni filio Ionae: Tu es Caeρhas hoc est saxum, γγ nisi ut intelligeremus cum e vestigio addit: et suρer hancn Petram aedificabo Ecclesiam meam: ipsissimum Petrum B eSSe, Super quem esset Ecclesia aedificanda ῖ Prosecto v textus originalis Matthaei , et versiones sece Omnes be-n braea, arabica , Persica , armenica , ruthena, egyptiaca, χ et ethiopica apud cardinalem Perronium id expressen demonstrant: non enim habent Petrus, Sed tu es rustes, γγ tu cs Petra , tu es caephas , tu es Saxum etc. Inter-n pres vero latinus textum graecum sequutus est , in

η quo habetur Petrus loco ly Petra, eo quod tam unum, a quam alterum vocabulum in graeco significat lapidom, v visumque ipsi fuit homini potius nomen masculinumn tribuero, quam foemininum , ut advertit Bellarminus,n et consonat certa et constans traditio ss. Patrum,

x commentar. ad Constit. vostol. Constit. xo. Hi LL a) C etanus tom. I. OP c. 3. C. 4. I Maldonatus in cap. I 6. Matth. 4 Bellarm. lib. r. de Summ. Pontis cast. IO. et I 3. Auctor OPeris cuitie. Italus ad Febronium epist. 3. respons. I. 27. 29. Vid. Zacharia Anti Febronis dissertag. I. cv. 4. Card. GOtti Vera missa di Cristo t. a. Par. I. art. I. S. A. Vid. Dominicum αεε. Trinitate de Summ. Pontis.

30쪽

ARTICULUS I.

Verba Matthaei I 6. alios etiam Astostolos minime complectuntur.

Inepto prorsus quis diceret textu Matthaei I 6. omnes alios quoque Apostolos comprehendi : si enim res ita se haberet, cur Christus ad solum Petrum verba sua direxit Si duodecim clerici, inquit auctor operis cui titulus Italus ad Febronium, a Rege suissent vocati, ut ab iis perciperet , quid de se exteri et subditi dicerent: si aliqui ex his sua elogia , quae sparsim audierant, reserrent ; quod alii eum pro Monarcha pio habeant; alii pro iusto et pro sorti et his similia recenseant. Quibus perceptis Rex Sub

deret : Vos autem quem me esse dicitis λ Si tacentibus aliis, unus solus diceret: Vestra majestas est Reae ab omnibus summopere dilectus , et Rex illico responderet: Te Ducem in regno meo onortuno temPore constituam , et Primum ministrum in universa dicione mea creabo : quidquid egeris bene actum Penes me erit etc.: nullus unquam dicet clericos illos duodecim ad dignitatem Ducum, et administratorum suisse aeque elevatos; neque dicet cicri- cum illum nomine aliorum fuisse colloquutum. Imago utrobique viget i . si Allorche, inquit Gerdit, v uole Cristo Consumare it mistero deli' ita, dice Bossuet net sermone sul-l'Uuita non parta piu a molti. Designa Pietro Personalmentecol nuovo nome che gli ha dato. Egli e un solo che paria

ad uti solo; Gesu Cristo figlio di Dio, a Simono figlio di

Giona. Gesu Cristo che e Ia vera Pietra , o sorte per sestesso, a Simone che non o Pietra se non per la sorga che

Gesu Cristo gli comunica : questi e quelio , a cui paria Gesu Cristo, cd in pariandogli opera in tui, e vi imprime

i) Auctor operis cui tit. Italus ad Febronium epist. 3. reSP. I. P. 3ο.

SEARCH

MENU NAVIGATION