장음표시 사용
51쪽
. ORATIO II. 45nores, foeminati nomen matris curare , ac denique non ad virtutem facti aucupari laudes et gloriam. Et quemadmodum hac mira despicientia haec omnia sprevit optata bona, ita aeque mira animi magnitudine res semper Ionge optatissimas, nempe virtutes appetivita et sicuti in rebus agendis summam semper Prudentiam amavit; sicuti
in iure cuique tribuendo, sive id deberetur Deo optimo Maximo ac Religioni, sive summo Regi, ac Beipublicae, sive Familiae, ac illius Patacipi, sive amicis, sive subjectis, sive denique bonis
omnibus, semper eximiam Iustitiam dilexit; sicuti inter opes et copias; inter summos dignitatis et honoris gradus, inter maximas sui admirationes et laudes semper maximam animi moderationem exoptavit; ita inter acerbissimos dolores, inter terrores molestissimos, inter Suprema vitae maIaheroicam virtutem explicavit. Ad hanc heroicam virtutem, ad quam erigit CATHAMNAM animi Magnitudo, invitat etiam Constantia, quae ob huius oculos Ponit virtutes omnes, quibus Semper animum exornavit, atque hanC Confirmat, ut rationem vitae cum illis actae retineat ; viribus auget , ut cum illis tandem etiam absolvat. Opraeclara Constantiae munia i At o praeclariora Patientiae t Huee namque ut illa acerbissimos
dolores prae dissolutione animi coelesti specie Praediti , et corporis decora dignitate undique ornati, quae tam jucundo, dulci, ac suavi erant
52쪽
inter εe se nexu coniuncta , alto et erecto animo Perpetiatur, tam avocat a cogitandis mortis molestiis , et revocat ad com templandas voluptates ossiciorum; ut solamen ex his iucundis recorda tionibus capiat, quarti caste et sanct Deum Optimum Maximum coluerit, quanta fide et vota vo
verit , quanta pietate Filios Divorum Reginae dedicarit, quanto studio, cura, et sollicitudine egenorum inopiam Dei caussa levaverit; ut dulci se memoria reficiat summorum in Rempublicam me- Titorum , et maximorum beneficiorum, quae in honos omnes Reipublicae caussa contulerit; ut sibi grato esset solamini meminisse, quam tem- Perate, humaniter, et elementer, quam modeste, comiter, ac pudice degerit vitam, et in maximo omnium dolore hoc aeque maximo solatio fruatur, quod Ei assert praeclara recte sectorum conscientia. Ita CATHARINΛ ARAGONiA, Princeps universis Fortunae bonis ornata, cunctis Naturae suavitatibus aucta, omnibus Virtutis Iaudibus cumulata ex hominum vita heroum more demigrat,
cui nunc Dolor orbis, et Amor parentant. O plenissimum acerbitatis ossicium, quod omnes mentis Partes exagitas, divexas , assicis ac perturbast o quam innumeras imagines doloris tristitiaeque Plenissimas, quo me acie vel oculorum, vel mentis eriam, intueor, et com templori FoItissimus Fi- ius moestissimo silentio , quod lacrymas et querelas, quas excitat in auimo pietas, vel sortiterI
53쪽
ORATIO U. , 4 omnino iugulat, vel saltem graviter opprimit,
Parentem amabilissimam Inget. Ornatissimae F riae, quemadmodum inundantia flumina tandem undas limo, ita lacrymas uberrime effusas stupore denique supBrimunt, et constanti frontis contra etione, firma dejectione oculorum, languida membrorum solutione nihil vivum praeseserunt. Ita ob oculos mihi versantur Matrem optatissimam deplorare. Sanctissivae Matronae regios, ac nitentes corporis ornatus deponunt; ac aliae ploratu tem perare vix , ac ne vix quidem Possunt, aliae pectora decora humi defixa tenent; omnes nonnisi Iacrymis, nonnisi squalore, nonnisi veste sordida deIectantur. Ita eas videre videor maximum suum decus
lugere. Gravissimi viri Principes odio publicam 1acem habent , et hominum adspectus refugiunt; ac illi dolorem faciunt ipsa solitudine acerbiorem,
alii illum in amicorum sinum exonerantes, ampliorem consuetudine faciunt. Ita speciem habere sentio , eos Vel amara solitudine , vel consuetudine misera de ornamento sui ordinis maximo amisso queri ac lamentari. Boni omnes, qui ab ea sunt in universo Imperio. vel cohonestati ossiciis , vel sama ossiciorum ad illius benevoleutiam excitati dolore anguntur, conficiuntur tristitia, sollicitudine perturbantur. Sed dolorem , tristitiam , solicitudinem , quam prae tantae Principis obitu Res Hispava conceperit, quis est , qui cogitatio
ne ne dicatu verbis complecti possit 3 Eheu si
54쪽
48 Io: BAPTIATAE VI cI ipsa Respublica , ac omnia , quibus continetur , Regna personas indui possent, ea hic videretis ,
ante hanc suneralem struem in sordibus ae moerore iacere: si possint collacrymari , hoc ipsum pavimentum, ubi consistitis, videretis eorum lacrymis madidum; si suspirare iis datum esset, huncinet ipsum aerem, quem bibitis, igne aestuantem hauriretis: si deniquc iis querendi potestas fieret , hoc Templum , hoc tectum , hos parietes, hos singulos audiretis eorum querelis undique resonantes. Eone, Fortuna, illam tot eximiis commodis prospera ornasti , ut iisdem tam cito orbatam acerbiori luctu deploraremus 3 Ε ne , Natura , illam tot egregiis ornamentis benigna auxisti, ut iis praematurius nudatam sunestioribus votis prosequeremur 2 Eone illam tot praeclaris bonis , Virtus Pulcherrima , cumulasti, ut, cumiti illius vita te nobis totam ostenderes, nos quam maestissimos porro relinqueresΤΟ CATHARINA ARMGONIA , uni Cus nostrum omnium dolor , quam nuper decora et ornata erat aetas nostra , Te Sospite ; nunc sme Te quam squali , ac demissas quam nuper Secura erat cuiusque egest 4s , quod Buas angustias maneret , Te opem serente, levamen ; sine Te in quanta nunc versatur sollicitudine i quam nuper certa erat cujusque bonitas , quod sua Promerita praemium, Te Patrona, maneret, Sine Te quanta nunc cura vexatur. At ille
angor , ille moeror , illa aegritudo , quam Susti'
55쪽
OnATIO II. 49 not piissimus Filius, quod Tibi non potuerit postremum vale dicere, non potuerit oculos Pre mere , non potuerit sinus producere , nos nos
habet auctores. Nos Tibi, Princeps optime , nos Tibi sutemur enim ) impedimento sui mus , ne haec ossicia pietatis praesens illi persolveres. Nostra felicitas tuam auxit in casu tam adverso a Iamitatem. Nobis igitur, O acerbissima mors, nobis est cum primis de tua summa acerbitate t cum expostulandum. Itane Natum amabilissimum Parenti restituis , itane Parentem amantissimam
Nato Τ Quid de illa huic refers P eheu, gelidum cineremi Quid de hoc illi J At o nostrae nimium
humi defixae mentes , quae sensibus non modo oppressae, sed pene obrutae ad Caelum contem Plandum revocari vix possunt i O si supera et eaelestia ita mentis acie , ut haec oculorum Suspiceremus , ipsam, cui nunc dolemus tam acer he , quam nunc lugemus tam misere , ipsam, in quam , CATHARINAM ARAGONIAM , nobis , non hunc acerbissimum dolorem abstergere ac lenire tantum, sed otiam in mutorem animi iucunditatem, quam, quae eius obitu nobis adempta est, hac oratione commutare audiremus : Quid , viri
piissimi , in meo sunero lugetis 3 Quid, viri piissimi , lacrymatis 2 Dolor iste non quidem certe VeStrum caussa Vos angit ; quod solum pessimos iuvat , qui tantum se ipsos amant ; sed angit vos caussa mea , quod decet optimos. Si itaque me
56쪽
Fortunae bonis orba iam lugetis, suspicite haec. aurea tecta, hanc aeternam Caeli serenitalem, hune inaccessum apicem Supra imbres nimbosque , supra procellas ac turbines, Supra tempestates Omnes, quae in vos passim surunt, positum et locatum ; et quam firma, et quam summa sint bona , quibus in Deo optimo Maximo si uar, perpendite. Si me Naturae ornamentis nudatam de ploratis , suspicite haec aeterna trimina , quae tantam Mundo pulchritudinem addunt ; et quam eximia sim cognoscatis , suspicite haec Templa , ubi omnia vestra exaudiri vota exoptatis ; et quam amplissima patrocinia apud Deum ops imum Maximum suscipiam , considerelis. Statuite proinde, statuite tandem modum luctui , sinem dolori, et siquidem mea de morte adeo doluistis acerbe illo potissimum pleno honestatis argumento ducti ,
quod maximis vitae commodis me orbatam cxistimastis ; nunc vos tandem decet , ut hac Ionge Et honestiori , et sapientiori ratione animos ad hilaritatem laetitiamque revocetis , quod ipsa omnium Prorsus vitae bonorum optatis imum finem morte adepta sim et consecuta, immortali tatem scilicet, summa pace resertam , et Constantissima felicitate cumulatam. AN. MDcXCVII.
57쪽
universum hominum genus certo, immuta-hilique melioris naturae foedere dominantia rebus pro earum dignitate vocabula consignasset , ita insolens, atque hactenus inauditum de Te, PHILIPPE, laudationis genus cuncti homines tua vi disertim sunderent; uti nova, atque inusitata ex Te Iaudum argumenta Promanant. Tanta enim abs Te in utroque terrarum orbe late patenti Imperio, et maiestate tui generis Parta est Salus, et eximia tui spectabilitate corporis, animique praestantia tanta felicitas eomparata; ut isthaec ipsa digne narrasse , citra cuiusque eloquentissimi exempla cumuIasse laudibus putaretur. At vero ad has verborum' augustias, quibus sponte naturae Prae tua magnitudine laboramus , illud
58쪽
Praeterest urget incommodum, quod quas Iaudis significationes lingua omnium, quotquot unquam
soria crunt, regnatrix et domina exquisierit, ac merito vix sufficerent trio; eas in suis Principibus exornandis Romanorum ignoratio , vel OD Eequium serme omnes exhauserit. Siquidem ab iis alius terrarum rector est dictus, cui, immenso oceani traCtu intentato , alter orbis imperio moderandus restabat: alius nationum praesidium
Et coIumen , quas vix dimidiato Sol Iustrabat euv-xiculo ; quasi vero nullis aliis gentibus allucens facem , reliquum sui orbis spatium esset irrito decursurus: alium generis humani dixero delicias;
quo sane Plurimae, ingentesque nationes oblectarentur , sed intra certos terminos metu, an invidia 2 eonclusae. Te vero, Rex POTENTISS ME,
quibus vocabulis designabimus, nedum Iaudibus efferemus, qui gentes vi innumerabiles , locis infinitas , dubio Hispanici dominatus Subsidio, omnium rerum sestinantes ac trepidas , hoc ipso , quod tuas esse volueris, sospitasti: tuoque unius nutu tantum imperium constitit, quod non montibus , non ripis, non litoribus terminatur, sed fines, quateuus per rerum naturam licet, porrigat extendatque: et quOS Populos, ut respexisti, incolumes seceras, modo, iis dum Te praebes conspiciendum , . beatos facis. Quas igitur dignas grates Tibi habeamus oportet, RET DILICENTISSIME POPULORUM , qui post rerum caput Isi-
59쪽
spaniam, Primum omnium hoc Regnum, hanc Urbem tua augustissima praesentia recreasti Οmnes sane omnium ordinum Cives in laetitiam, hilaritatemque diffusi eas Tibi habent Maximo Principi maximas ; infinitis virtutibus ornato, innumeras ; aeternis beneficiis affluctili , immortales. Ita sentiunt vulgus: ita prud6ntes intelligunt. Sed illos insumia praepedit ; hos modestia ait net; me mei munerιs ossicium impellit , ut dicam. Tuae modo ei it clementiae ex summo Ma testatis culmine in haec ima descendere: et tuum, spero, humanitatis Capies fructum, ut noveris, quantum super fastigium humanarum laudum mineas. Augustiora Christi Triumphalis sacra ce lebrabamus , quum Regiae classis Caietam appuΙ-Sae iucundis imo excepto nuncio , extemplo selix omen accepimus per dies omnium se-stivissimos ad huius Regni appulisse oras ; qui Tecum omnia ad nos prospera , feliciaque conveheres. Ibi qui priores eam exceperunt famam, e vestigio undique per Urbem alacres erumpen tis iucunditatis quaerere socios: et universi sibi ut tro citroque Plaudentes tantam novam rEm gratulari. Laetabantur iuvenes , se iam . illum visuras diem, quem narrando demirentur minores: gaudebant senes, se tanto bono superstites , cui longa maiorum series praere a esset. Advorsis
ac li, Prosperisque florentes in sycm erecti , illi malorum sinem , hi meliorum exordia quam mox
60쪽
expectabant. Quae tum vota concepta Divis , uti nimbi, et mens illa motuum terrae potens tandem aliquando in nostra Campania desaevirent rneu iuuocentissimae regioni iniustam apud Toconflarent invidiam. Tu aeternorum luminum re-Clor, nOStras omnium Curatissimas audisti preces, ut anni tempora iamdudum promiscua Constantius aequabiliusque modurares; quo nostrae oractGenius suo se ostentaret Regi laeta veris facie , nempe sua. Hos de Te Sermones cuncti cives tu multam illam noctem eonferebant: haec sensa Per quietem, Si qua ullum inter tam sagrantia desideria amplexa est, agitabant. At ubi postera luee Te Baiis constitisse et tonantia , et Percussa aera renunciarunt, civitas universa ita immodico tuae propinquitatis gaudio elata est, ut ipsa Ia titia per fora di Scurrere, tecta subire videretur. Et in ancipiti, qua Urbem adiros, alii complero litora, alii Vias occupare; pars summa tectorum quamplurimi collium speculas superare, qui eminus Cominus Te Conspicerent. Non imbecillitas aetatis quemquam , non valetudinis fastidium, non denique sexus pudor attinuit, quominus oculos augusto Tui expleret, insolitoque spectaculo. Pueri enim suum delicium, suum robur iuvenes, Suum senes levamen, achri suam Salutem visere cupiebant. Cumque morae impotentes , universi ejuS- modi desideriis aestuantes, odiosum ceSSare tem-