Bibliotheca Apostolica Vaticana a Sixto 5. pont. max. in splendidiorem, commodioremq. locum translata, et a fratre Angelo Roccha a Camerino, ... commentario variarum artium, ac scientiarum materijs curiosis, ac difficillimis, scituq. dignis refertiss

발행: 1591년

분량: 536페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

tamen praeceptum fuit a Christo, ut gladium in vaginam ad tempus conuerteret, ne Saliuatoris nostri passioni, humanaeq. redemptioni foret impedimento. Quamuis autem Regnum omne de Christo dictu in Scriptura sacra multi de spirituali tantum regno, & aeterno intelligendum esse velint, non desunt tamen qui de utroque regno intelligi debere assirmentis. Nec huic doctrinae aduersatur quod Saluator noster de se ipso dixitD: ReSnum meum non est de hoc mundo: voluit enim hi sce verbis, visanssili ait AmSrosius . Pilatum suspicione liberare, qua credere pinterat, se regnum Iudaeorum temporale affectaste: atque hunc sensum illud dictum habere potest: Rex sum , sed non eo modum,quo Caesar & Herodes. Vel, ut ait Chrysostomus, Regnum Christi non fuit de hoc mundo, quia non fuit modo mundano, sicut alij sunt reges, qui ex fortitudine ministrorum accipiunt regnandi potestatem: ipse autem regnando super suos sibi ipsi suffciens est, nullius indigens auxilio, vel fauore 1. Dixit etiam Christus: Regnum meum non est de hoc mundo, ut triplicem, & falsam quidem de suo ipsius regno, ac potestate refelleret opinionem , consanguineorum Icilicet, Gentilium, ac Iudaeorun . Consanguinei enim ipsum mundana, siue carnali affectione ac propagatione regnaturum expectabant: Gentiles tyrannica auctoritate, a morum q. potestate : Iudaei vero,ut Discipuli, temporali quadam successione eum regnaturum , ac liberaturum Iudaeos emanibus Romanorum, sperabant dicentes: Nos sperabamus

quod ipse esset redempturus Israel. Ad primam opinionem confutandam dictum est, Regnum Christi non esse de hoc mundo, hoc est, Chry sostomo teste, non ex mundana generis consanguinitate,ex qua non potestatem,& virtutem regnandi ,sed potius infirmitatem moriendi contraxit. Ad secundam opinionem refellendam .eodem Chrysostomo teste,idem pronunciatum est: qui suos compescuit Discipulos praecipiens ut gladium in vaginam conuerterent: Patrem vero,qui plus quam duodecim legiones Angelorum sibi exhibuisset, rogare destitit. Ad tertiam opinionem reiiciendam dictum est : Regnum meum non ess Einc: non iecus atque dixisset Christus: Regnum meum non ad temporalem successionem , sed ad possidem

Aug. Theo

ril. in hue

brosio Lucam.

252쪽

Ex Augua Triumpho quast.

I92 BIBLIOTHEc Apossidendam aeternam mansionem . Nec contrarium sentientibus fauet illud eiusdem Saluatoris diotum : Reddite quae sunt Caesaris Caesari , & quae sunt Dei Deo.: Hisco enim verbis quandam legalem iustitiam 1ancitam esse dicendum est, ut scilicet unicuique quod suum est, reddendum esse pro comperto habeamus, eo videlicet modo, quo dicit Apostolus : Reddite omnibus debita : cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui honorem , honorem e& cui timorem, timoremis. Nec propterea potestatem Papae temporalem diminutam ullo pacto esse opinandum est: Imperatoribus enim , ac Regibus temporalia reddenda sunt pro stipendijs ipsorum , qui , ut ait Apostolus, Ecclesiam Dei defendere,& Christianum populum gubernare, ac Rempublicam in pace conseruare deben . Nemo enim suis militat stipendijs: nec quisquam pascit gregem ,& de eius non

comedit lacte. Illud praeterea Apostoli dictum : Quid mihi de ijs, qui foris sunt, iudicar ρ Non de ijs, qui sunt in

temporali potestate constituti, sed de infidelibus, nomine,& re extra Ecclesiam degentibus intelligendum esse omnes interpretantur, a quibus tamen infidelibus dominandi ordo, quem de lege, ac beneficio naturae esse constat, auferri non potest, ut ait Triumphus: quia sicut Deus beneficia naturae bonis,& malis largitur,dum solem suum oriri facit super bo. nos & malos :& pluit super iustos, &iniustos; ita Ecclesia ad imitationem iudicij diuini facere debet, nisi ij iura Ecclesiastica, iuraq. nostra rabie tyrannica occupare , Christianosq. infestare studeant: hisce enim de causis summus Pontifex ab eis dominium, &iurisdictiones auferre, ac bellum ijsdem iuste indicere potest, ac debeo. Vt igitur quae dicta sunt, summatim concludamus, temporalem sumino Pontifici inesse potestatem , constantini q.

Donationem veram extitisse , immo rerum temporalium potestatem tyrannice olim usurpatam . tamquam Ecclesiae

propriam ab eodem Constantino redditam fuisse cum Augustino TrhinapEo assirmamus. Hinc in semicolumna latericia , de quadermonem habuimus, Saluatorem nostrum, Ecclesiae uniuersalis caput repraesentatum esse diximus : ad cuius dextram Siluester, Christi Vicarius, ad laruam autem , Constam

253쪽

Constantinus magnus, Ecclesiae & opibus atque armis defensor pro huiusmodi Donatione indicanda, seu potius innuenis da, ut reor, per Pictoriam artem repraesentati conspiciuntur . Reliquum est autem, ut ad cetera transeamus declaranda .

DE BIBLIOTHECAE VATICANAE

FENEs TRISIBLIOTHECA Vaticana,cuius primaria podita est ad orientem, excipit ite lumen per qua tuor ac decem fenestras,quarum septem ad Septentrione, totidemq. ad Meridiem vergunt: illae quattuor elementa, hae vero quattuor a ni tempestates , & Sixti V. stemmata gentilitia alternatim depicta comprehendunt .

De Fenestris ad Septentrionem vergentibus.

D PRIMAM dextrae partis fenestram in ipso fe

nestrae fornice mulier 1uper delphinum sedens, tridentemq. manu gestans depicta cernitur,ad aqua, unum elementorum, quibus quasi alimentis quoticunque animal viuit,atque constat,repraesentandam. amuis autem terra Primum. inferioremq. locum tanQuam clementum ceteris grauius, ac ponderolius 17Si vendicet, ut Ati-ssoteli, alijsq. plmiab is placet, & ratio ipsa suadet 3 Aqua men primo cernitur Ioco. Id quod vel pictorum Iudicio factum est , vel ad imitationem verborum Ouidi , qui elementis distribuit loca hunc in modumia:

Ignea convexi vis o sne pondere caeli Emicuit, summaq. locum si legis in arce. Proximuου est aer isti leuitate, locoq. Densior his testus, elementaq. grandia traxit,

Et pressu es grauitate sui: circum us humor Ultima possedit, solidumq. coercuit orbem. . Quibus verbis Ouidius quamuis aquae postremum locum tribuere videatur, si ea tamen perpendantur, nil aliud ex ijs- Bb dem

254쪽

dem verbis , quam terrae superficiem circumfluentem ab aqua humectari, ac possedi colligi posse fatendum est .i Hunc eundem sere sensum patitur illud Scripturae sacrae dictunia lys l. ras. Qui firmauit terram super aquas, hoc est iuxta aquas terram ipsam humectantes, eo loquendi modo, quo dici solet: Haec ciuitas fundata est super mare, ut Venetiae: illa vero super Sequanam nuuium GaIIIae, Belgas a Celtis diuidentem. Hoc eoaem fere modo intelligitur illud Psalmi dictum, quoi

super maria fundatum esse mundum legimus. Quoniam vero aqua procreationi earum rerum , quae e terra praesertim nascuntur, maximum praebet auxiliu,hinc supra fenestrae for- .nice haec legitur Inscriptio: PROCREATIONUM ORIGO. ΤΛ D tertiam fenestram, secunda praetermissa, in qua insignia Sixti V. depicta cernuntur,in ipso fenestrae fornice fe- . mina humi sedens, leone, alijsq. animalibus hinc inde consistentibus, depicta conspicitur: quae Terram significat. Terra enim per Deam Cybelem repraesentatur,quae & Rhea dicitur

ο σου ρέο, fluo quod terra affluens sit omnium rerum s.

Dicitur etiam Pales quoa terra sit pabulpru Dea. Ops item dicta putatur,quod terrae ope vita hominum sustentetur: vel ab antiquo adiectivo ops, quo veteres pro diuite utebantur, quemadmodum contra, inopem dicimus pauperem dc egenum . Haec quoque Mater Deorum, quia omnia gignit, dicta a Poetis censetur, vel quod putarent caelestes omnes in

terris fuisse senitos, deinde ob inligne aliquod meritum in

caelum fuisse translatos. Alma. item mater ab alendo nuncupata est. Maia interea dicebatur, &, ut ait Cornelius La-- beo, Magna mater quod Terra sit omnium communis parens : vel quod iuxta Poetarum historias fabulosas primitus

mortales omnes ex terra nascebantur i. Hinc Prometheus

o.M. M. Iapeti filius, ut idem Hesiodus ostendit, hominem ex humo imbri mollita finxit, cui Minerua spiritum immisit. Id au- procul ab tem fortasse desumptum fuit a vera diuina q. historia libri O.' . Genestos, ubi primus homo de limo terrae legitur creatus a Deo, qui statim in faciem eius spiraculum vitae inspirauit:

hinc lingua Syriaca, ut Theodoretus ait, Primus ille homo Adam

255쪽

V A T r C Α Η Α . si tys Adam dictus est, terrenus scilicet, aut puluerosus. Syrorum T . enim mos est , terram rubram avnellare Adam. Qua ex re si ' omnis homo puluis, & in puluerem dicitur reuersurus, ac Terrae filius iure nuncupatur. Ob idq. olim obscuro, ignotoq. genere prognati,Terrae filij dicebantur, propterea quod

Terra communis est omnium parens , iuxta hanc perbreuem Inscriptionem, quae supra fenestrae fornicem legitur :MATER OMNIUM. Eandem ob causam prouerbialis figura in hominem exulem, erronem, & incertis vagantem sed, bus hunc in modum Graece dicebatur : Γ - se, idest Te ram pro terra, ut ex Cicerone videre es dicente: Haec & alia meis. i ferre nor ossum : itanuci cogito: significat enim se de fugiendo coetitar Haec denique Dea, Cybele scilicet, Vist.... Per quam terra repraesentatur, curru vehi a Poetis fingitur, quia terra pendet in aere,& super stabilitatem suam,ut sacro. sancta Scriptura docet; diciturfirmata,idest super mudicem PiM. ιον tru, ad quod partes terrae ita undequaque sua tendut natura, ut ab ipso cetro declinare nullo penitus modo queat. Eadem . , ' quoque Dea rotis sustineri fertur, quia rotatur semper,& v luitur mudus. Haec de Terra,vt ad aeris elemetu accedamus.

Λ D quintam fenestram auarta praetermissa, quae Sixti R

stemmata gentilitia habet, in fenestrae fornice femina supra aerem per fumum siue nubem quandam reprae sentatum sedens.aereamq. comam habens depicta cernitur. Inscriptio autem ad aerem indicandum haec est: I NANITATIS IM- .

Ρ AT PENs h Aer enim inanitas quodam modo dicitur multo lpIus raritatis quam inferiora elementa admixtum nabens. Hinc non solum Virgilius , verum etiam alis probatissimi inmstriptores per vacuum , & per inane aerem intellexerunt , . si ρ

Quamuis enim vacuum in rerum natura , ut Aristoteles recte Luej.li. . docet, non reperiatur, Vacuum tamen, ut aiunt, rusticale tin inris

diores homines dari opinantur, dum aliquem locum re visibili, ac passbabili epleri non vident S 1ed ubi visibile corpus non extat, ibi statim aerem tanquam inanitatis impatientem adesse, locumq. ipsum replere dicas necesse est: natura enim

vacuum nullo modo pati potest.

256쪽

ga in

D septimam fenestram, sexta insignibus fixit v. deeora.

ta, in ipso item fenestrae fornice depicta cernitur femina . humi sedens flammas igneas dextra manu gestans,igneamq. habens comam, intra quam foenix, quae per ignem innovari solet, ut fusius dimim est, conspicitur, ad ignem omniurielementorum leuissimum indicandum, hac Inscriptione i et PROCREATIONIS EXPERS. Ignis enim a Rignendo. idest nascendo per antiphrasim fi guram dicitur. suod in eon;hil nalcatur: immo quidquid sub caelo tangit, ipse tandem destruit, & consumit: nihil enim, ut ait Doctor noster Aegidius columna Romanus, in igne diu stare poteit, quod a Seo non consummatur. Nec id Aristoteli aduersari puto dicenti hunc in modum : Nonnulla corpora esse animalium, quoα igne non absumantur , Salamandra claro documento est : uae, ut aiunt, ignem, inambulans Per eum. extinguit. Haeci Anssoteles qui iuxta aliorum opinionem 'lonui hoc loco videtur . Quam tus enim Salamandra ob magnam tuam ipsius Trigiditatem aliquandiu in igne absque sui corruptione stare queat, Vt omnes concedunt, eam tamen absque sui consumptione in igne permanere Aristoteles non assirmat, sed ignem ab illa per eum inambulante extinqui ait, sicut etiam id ab Aegidio non negatur. Alienam item opinionem sequi Aristotelem dijudico, dum loco libra citato, bestiolas in igne oriri, & viuere, & ab eo dimotas emori, eundem Aristotelem dixisse lego. Ait enim: In Cypro Insula, aerarijs fornacibus, ubi chalcites lapis ingestus compluribus diebus crematur,b stiolae in medio igne nascuntur pennatae, paulo muscis grandibus maiores , quae per ignem fallant, atque ambulent . Id autem eidem Aristoteli aperte refragatur:qui nullum anti l sane generari posse ait: atuue huiusce dicti rationem resdEdicens: Inest enim in semine omnium, quod facit ut se cunda sint semina, videlicet quod color vocatur: idq. nota talis facultas aliqua est, sed spiritus, qui in semine, spum Qq. corpore continetur , & natura, quae in eo spiritu est proportione respondens elemento stellarum, quamobrem ignis nullum animal generat. Haec Aristoteles, qui vitalem in te mlne elle calorem, quem non ignem, neque ignis aliquam esi

st ait facultatem, ea qua gigni animal ullum , ut ipse inquix ,

257쪽

VATICANA: Isrnon posset Huic doctrinae consonum videtur esse illud,quod idem Aristoteles ait de Vireone aue,Quam igne procreari, G-bulosum esse pro comperto habet. Haec de Jgne procreati

nis experte, ut a quattuor elementis ad quattuor anni tempora transeamuS.

anim. tris.

DE FENESTRIs MERIDIEM

s P E C T A N T I B V S.IBLIOΤHECAE Vaticanae larua septem habet fenestras , Sixti V. insignibus , α quattuor anni tempestatibus alternatim insignitas. Quattuor autem anni tempestatum descriptio ex qua tuor Ouidii desumpta est hisce versibus:

Verq. novum Eabat cinctum Arente corona :Stabat nuda aenas, ct sicea serta gerebat:

Stabat cir autumnus calcatis dordibus uuis Ei glaciatis hiems canos hirsuta capistos. .li

Hae quattuor anni tempestates per pictoriam artem re praesentantur: & singulae cuique ex quattuor hisce versibus hemistichium unum tributum est. Ver nouum Per feminam, quae coronam floribus confectam dextra manu, laeua autem copis cornu floribus plenum gestat,repraesentatur hac inscriptione: Cinctum forente corona. Aestas item per feminam spiacis triticeis ornatam, quae dextra manu falcem, laeua autem spicarum fasciculum habet, hac inscriptione significatu et Spicea serta gerit. Autumnus denique per feminam caput Vuis ornatum habentem, atque uuis circumseptam repraesentatur hac Inscriptione: Calcatis sordidus uuis. Hiems a

tem per senem ad ignem sedentem , & calefacientem significatur hac inscriptione: Canos hirsua capistos. Haec de vasis amplioris Bibliothecae Vaticanae fenestris. Nunc relictuum est, ut ad eiusdem Bibliothecae cameras Cappellis Pontincijs, Concilijs, Historijs, atque Emblematis ornatas accedamu .

258쪽

DE CAPPELLIS PONTIFICIIS

A SIXTO R INNOVATIS,

Pa duobus Cubiculis fornicatis Bibliotheca

ameris, repraesentantur.

I IN CvBICvLo, quod ad Theatrum, siue ad Meridiem vergit, quattuor Cappellae Pontificiae in fornice ciepictae repraesentantur,hoc est, sancti Ioannis in Laterano, sancti Pauli , sanctae Sabinae, & sancti Laurentis. In altero, quod Septentrionem spectat, i . totidem cernuntur Cappellae, hoc est, sanctae Mariae Maioris' ad Praesepe , sanctae Crucis in Hierusalem, sanctae Mariae de Populo,& sanctorum duodecim Apostolorum . Ex a tu Horum aute locoru pars maior Cappellis Pontificijs antia quitus decorabatur, praesertim vero per Summos Pontifices. - U. quos ob eximia vitae sanctitatem,rerumq. gestarii glorIa ma- S. Leo in gnos no immerito appellamus, Leone videlicet, & Gregoriu.s quoru sermones diuina quada spiritus eloquentia pleni inter h.m. n.a. Missarum sollemnia ad Populum habiti hanc rem aperte dea Ορς- 3, clarant. Hinc Sixtus V. ut sanctam,&vetustam summorum Uu ' Pontificum consuetudinem innovaret,quas narrauimus Pontificias Cappellas in pristinum ritum reuocauit,easq. in Basi licis,certisq. almae Vrbis Ecclesijs, Dominicis videlicet Quadragesimae,& Aduetus, alijsq. statis sellemnibus diebus ac festiuitatibus celebrandas mandauit . Vt aute huius generis innovatio pateat clarius, Cappellas, quae inter Missaru sollemnia celebrari solent, hoc ordine recensere mihi visum est . ,

. . .

N DVENTV, Dominica prima ad sanctum Lau- rentium: Secunda, ad sanctum Ioannem in Latera-ino: Tertia, ad sanctam Crucem in Hierusalem rQuarta, ad sanctum Paulum. In Natali Domini, ad sanctam Mariam Maiorem, ad Praesepe Domini, mora antiquisi

259쪽

VATICANA, 19santiquissimo.In Circumcisione Domini,ad sanctam Mariam de Populo. In Epiphania, ad sanctum Petrum. Infesto item die Purificationis in Cappella Palatina, ubi a summo Pontifice Candelae benedictae distribuuntu .

N die Cinerum Cappella celebratur in Ecclesia sanctae Sabinae, ubi Cineres a summo Pontifice sullemni more benedicti su per capita ad poenitentiae,mortis testificationem sparguntur. Dominica prima Quadragesimae ob magnam ad sancti Sebastiani Ecclesiam ab Vrbe di itantia, Iociq. angu stia Cappella celebratur in Ecclesia sanctae Mariae de Populo nuncupata, uniuersae Vrbis deuotione percelebri, di loci amplitudine,necnon commoditate non paria opportu na. Quibus item de causis Christi fidelium commoditati comsultu, decretumq. fuit, ut eadem Ecclesia sanctae Maris de Populo , pro sancti Sebastiani Ecclesia cillita possit,cum septe,

aut nouem Eccletiae de more vi sitantur: Dominica secunda,

Cappella cele5ratur in Ecclesia S. pauli: Tertia, in Ecclesia S. Laurentij extra muros: Quarta,in Ecclesia S.Crucis in Hierusalem:Quinta,in Ecclesia S. Mariae Maioris: Dominica Palmarum in Basilica S. Petri. Feriae quartae,quintae,& sextae Maioris hebdomadae Matutina,necnon Feriae quintae,& seXtae,ac Sabbati sancti in Cappella Palatina celebratur. Dominica Paschatis, in Basilica S. Ioannis in Laterano, ubi Populo sollemniter a summo Potifice benedictio datur. Die secuda & tertia Paschatis in Cappella Palatina Missa celebratur. Sabbato ite in albis,in quo cuiustuque Potificatus anno primo,deinde si gulo quoque septenio Agnus Dei cosecratur, ac distribuutur.

DE CAPPELLIS POST PASCHA

IN FESTIS MOBIL IBVS.

N AsCENsIONE Domini, quo etiam die Romanus Pontifex populo sollemniter benedicit, & in die Petecostes, atque in die omnium Sanctoru Pontificiae Cappellae celebrantur in Basilica S.Petri. COmemoratio auteomnium

260쪽

Eoo B Io TNE e homnium fideliu defunctoru celebratur in Cappella Palatina . In die item Festo sacratissimi Corporis Christi in Cappella Palatina Missa celebratur, fitq. processio Pontificalis.

DE CAPPELLIS FESTORUM

N AssvΜpTio NE beatae Mariae Virginis ad sanis

ctam Maria Maiorem,de more: ubi dotes pro maria tandis puellis ex instituto Sixti V. distribuuntur. In eiusdem Natiuitate ad sanctam Mariam de Populo. In I uentione sanctae Crucis ad sancta Crucem in Hierusalem. In Natali sancti Petri, in Basilica Vaticana eiusdem. In Conuerinsione sancti Pauli, in eiusdem Basilica. In Natali sancti Ioannis Baptistae in Basilica Lateranensi. In die Festo sancti La rentii Martyris in eiusdem Basilica extra muros. In Annunciatione B. Virginis in Ecclesia sanctae Mariae supra Minerua, ubi etia dotes pro maritandis puellis de more distribuuntu Ceteris festis, sollemnibusq. diebus diuina officia in Cappella Palatii Apostolici de more celebrantur. Haec de Pontifi- cijs Cappellis: nunc reliquum est, ut occidentalium Concialiorum, quae in Cubiculis Bibliothecae maiori annexis depicta cernuntur, declarationem aggrediamu .

DE CONCILIIS

OCCIDENTALIBUS

in Bibliotheca Vaticana depictis. De Concilio Generali Lateranensi primo.

O N C I L II s Orientalibus octo ad Bibliothecae V aticanae dextram per Pictores repraesentatis ,'& qua fieri potuit, breuitate ac facilitate de- l .

claratis, ita vero, ut per pictoriam artem inibi repraesentata, atque alia , etiam absentes pencipere queant; nunc reliquum est, ut Concilia totidem Occidentalia in alijs Cameris Bibliothecae

maiori

SEARCH

MENU NAVIGATION