Bibliotheca Apostolica Vaticana a Sixto 5. pont. max. in splendidiorem, commodioremq. locum translata, et a fratre Angelo Roccha a Camerino, ... commentario variarum artium, ac scientiarum materijs curiosis, ac difficillimis, scituq. dignis refertiss

발행: 1591년

분량: 536페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

u vocalis d

Hirh Pronunciatur more Hebreorum,ut Abraham.

Ciarve Est littera, quae pro duplici cc cum i, ponitur, Scpronunciatur ut apud Italos Faccio, taccio.

Odod pro duabus litteris.

Sctai in pro his tribus litteris.

Deseruit pro fulcimento consonantium in fine dictionum.

Ieriest haec littera parum aut nihil deseruit, sed ponitur pro significatione litterarum, quae instar characterum Hebraicorum significationem habet.

ANC T v Μ Hieronymum Illyricarii litterarum inuentorem fuisse aperte docet Inscriptio: idu. fama ipsa nobis per acie . Uuamuis enim sanctus Hie -' ronymus Illyricus, siue Dalmata non fuerit, eum tamen huius lInguae auctorem extitille, rumor Iparsus est. Ouod autem hic sanctus non fuerit Ilirricus, eX eodem con- mee . ,

stat Hieronymo, qui hunc in modum ait: Vastatis urbibus, hominibusq. interfectis, solitudinem, & raritatem quoque hestiarum fieri ,& volatilium, pisciumq. testis Illyricus est, testis Thracia, testis in quo ortus sum Elum: ubi praeter caelum & terram, & crescentes vepres, & condensa siluarum, cuncta perierunt. Haec Hieronymus, qui Illyricum a patrio maran, Solo hic separat,& in Catalogo Dalmatiam ab eodem patrio

222쪽

in eonfinio Pannoniae, Dalmatiarque stondus item Foroli iliensis a Trmat Strignam, quae olim Stridon ubi rusebij Hi ronymi patris sepulchrum adhuc extare testatur intra Arresam flumen, Italiae ea in ora, Plini j, ceterorum q. Veterum

testimonio, ex ipsius etiam Augusti descriptione, limitem Contineri: propterea g. Istriae, non Illyrio , aut Dalmatiae I tridone adscribi debere ait. Quamuis igitur Hieronum us sit Jstri antiscit ridonensis v elicet Eoollyricus, siue Dalmata eum tamen vel Illyricae linguae, quae Sclauona nunc dicitur, fuisse inuentore,vel eam saltem statius enim tunc lingua illa patebat) optime calluisso fatendum est. Habet namque Gens illa Missas, codicem horarium, cetera Sq. diuinaS Preces, ut ego ipse vidi Illyrica conscriptas lingua μb omnibus Dalma, tis intellecta: seclisq. Apostolicae auctoritate squam a Pamio II. habuerunt publice illis ubique utuntur: eas autem a sancto Hieronymo accepisse illius Regionis incolae persuasis simi ita sunt, ut captis potius armis omnes disperire malint, quam eas relinquere. Qua ex re colligi potest, Illyricam linguam , seu Dalmatam,quae tunc late patebat, atque Istriam

etiam, si non omnem, maiori tamen eX parte occupabat, a sancto Hieronymo etsi non terra, lingua tamen Illyrico,sicut vulgata omnium stat sententia , excultam saltem, in melioremq. formam redegisse, siue in scribendo fuisse innovatam: huiusce enim linguae Stridonem Dalmatiae finitimam expertem fuisse, vero simile haudquaquam videtur ess .

1 TC. Vtcumque.autem sit quod a nobis hucusque dictum est,

a in Hier. hoc unum pro certo assirmare possum, Hieronymum multis

et , in locis homines linguae suae Latinos vocare, ut Marianus

k27z. dum idem Hieronymus Hebraeorum, Graecorum q. erucuti HE. rtiis nem in scripturarum sanctarum explanatione hominibus linguae suae se tradere scribit,commentarios su per Prophetas omnibus notissimos eo nomine intelligens,ut idem Victorius, affirmat: nisi Hieronymum Illyrica lingua Scripturam se, cram ijs populis coram explanasse dicamus, vcl Scripturam sacram in Illyricam linguam transtulisse, ut nonnullis placet , . Sed ut res sese habeat, hanc linguam a Hieronymo in

usum saltem reuocatam, in melioremst cultum fuis, resti-

223쪽

tutam & ab Illyrico Polyphemi ut Appianus scribit siue ,

ut alii volunt, Cadmi filio, vel Cadmonis, ut ait Suidas, inuentam olim fuisse opinandum est, cum ab eo ipso Illyrio Regio illa Europae , & Adriatico mari incumbens Appiano, Eustathio, & Suida testibus, Illyris, siue Illyrium solet nuncupari: quam hodie Italice Sclauoniam vocant. Alphabe- tum autem a sancto Hieronymo inuentum, vel saltem instauratu, quamuis ab omnibus aliis linguis, quod ad figuras pertinet,valde dissimile sit, habet tamen easdem litterarum pronunciationes ac potestates,quibus lingua Serviana,sicut infra patebit,uti solet. Haec tamen lingua a Dalmatis nec adhibetur , nec intelligitur: illa vero quae Bucliui zza, idest litteraria dicitur, Dalmatia, atque Istria, Stiria, et Carinthia, necnon Gentes aliae his finitimae utuntur: Croaticaq. appellatura Croatia, inter Dalmatiam & Istriam sita. Haec de Illyricis litteris, siue Hieronymi, ut aiunt,lingua. Ouid autem per Leonem ad eius pedes iacentem significe-ἔur declaratumen, cum de Bibliotheca Caesariensi locut u-mus. Cur vero iclem sanctus pileo rubro pingi soleat, silentio haud o uacuam Praetereundum Videtur. Quamuis enim Galero rubro vique aci Innocenti; IIII. tempus Cardinales usi non fuerint eum namque ab eodem Pontifice in Concilio primo Lugdunensi acceperunt, ut suo loco fusius dicemus) istamen rubeo colore pingi solet, ut Hieronymum Cardinalitia dignitate decoratum fuisse, indicetur. Cardina latus enim nomen ac dignitas siue ossicium non solum Gregorii magni tempestate in usu fuerunt, ut in eius Epistolis videre est, verum etiam Damasi Papae temporibus, Volaterrano teste,qui ait: Inuenio in antiquis Tabulis apud Ecclesiam Aretinam Donationis cuiusdam Tenobii Senatoris Romani eidem Ecclesiae usque a tempore Damasi Pontificis factae, ubi est huiusmodi subscriptio: Ego Io. S. R. E. Diaconus Cardinalis ex parte Damasi

Pont. laudo, & confirmo. Itaque non video. ait Volaterranus, cur sanctus Hieronymus Damaloc sartis non fuerit S. R. E. presbyter Cardina Iis. Daec.Volaterranus. Quamuis enim sub Benedicto octauo ,

sub Innocentio quarto, & sub Paulo secundo Cardinalitia X a insignia

gor. lib. E. epist. γ sta. St. lib.

224쪽

Ex Bibli

mna a

sub init.

164 B IBLIOTHEc Ainsignia fuerint amplificata, ceterisq. temporibus dignita

tem ipsam auctam constet, non tamen Cardina latus nomen

antea non Diise censendum est : aliud namque est insignia r lentiora esse amplificata: aliud ve o Cardinalium nomen ve- UibusTu illese ncomtum. Nec tamen silentio praetereundum est, Cardinales in primitiua Ecclesia Presbyteros fuisse nuncupatos, quibuslEuaristus Pontifex primus omni u Titulos diuisit, quos Marcellus no multo post limitauit pro Gentibus ad Christi fide venientibus, atque infantibus baptiZandis, mortuis'. sepeliedis: nam ducetos & tristinia sex Sacerdotes Cardinales Romae quadoque Ui fle multi bcriptores prodiit. primitus autem Presbyteri,quan cloque vero in quacumque Ecclesia principales Sacem dotes, seu Epilcopi cardinales dicti sunt, ut ex Gregorio Magno videre est. Quod aute principio prorsus oneri fuit, summo tandem,nec immerito quidem , & oneri & honori esse coepit , quado scilicetin administranda Rep. Christiana Pontifici semper prς sto adesse coeperunt, ita Vero ut inter contentiones Imperatorum ac populi Romani de Pontifice creado non semel subortas, auctoritate & praerogatiuam summi Pontificis eligedi sibi iure copararint. In primitiua igitur Ecclesia Camdinales nomine presbyterorum nuncupabantur, ut etiam eX eiusdem Hieronymi, qui ad hanc usque diem Presbyter vocitatur , verbis colligi potest. Hieronymus enim in explicatione libri Isaiae hunc in modum ait: Senatus quoque consulta dicuntur,& principes quonda Romani Consules appellati sunt, vel a consulendo ciuibus, vel ab agendo cuncta cosilio .

Et nos,inquit,habemus in Ecclesia Senatum nostrum,coetum presbyterorum . Haec HieronVmus .aui per Senatum presbyterorum,Collegium Cardinatium. teste Archidiacono . insinuauit, ac seipsum tamquam Senatorum , siue CarAnalium collestam sudoscure ominauit. Idem visus est innuere cum

ad Ageruchiam icriptit dicens, se in chartis Ecclesiasticis Damasum Papam iuuasse, su nodici'. consultationibus Orientis , & Occidentis respondisse. Si enim Hieronymus a secretis Damasi Papae solum fuisset, non se iuuasse eum , sed ei se inseruisse in chartis scribendis dixisset : nec jnodicis co

sultationibus se respondisse addidisset,sed mitius loquens, responsa

225쪽

VATICANA. 16ssponsa transmisisse scribendo dixisset:respondere enim auctoritatem quandam ad secretarium non pertinentem praesesert. Extat ad hoc idem probandum satis euidens coniectura, quae colligi potest ex verbis eiusdem Hieronymi dicentis se omnium pene sententia summo Sacerdotio dignum fuisse iudicatum . Quibus ex verbis coniectare licet, tam cleru,quam plebem Romanam propensissimam in Hieronymum fuisse , ita vero, ut mortuo Damasci , Hieronymu subroga sient. Hinc Hieronymum presbyterum, idest Cardinale fuisse censendumessicum summos Pontifices, MarcelIum 1cilicet, Melcsiade, Siluestrum ex Presbyteris Cardinalibus, Marcum , Iulium, Liberium, & Damasum , eiusq. successores, vel ex Pres teris , vel ex Diaconibus Cardinalibus in summum Pontificatum fuisse assumptos constet. De Hieronymi Cardinalitio, Cyrillus Hierosolymitanus Epistopus mentionem facit ad Augustinum scribens. Idem Eusebius Cremonensis sancti Hieronymi discipulus ad Theodonium scribens Romanum. Idem sanctus Petronius Episcopus Bononiensis in tractatu Apophlegmatum selectorum sanctorum Patrum scribita. Iaem S. Augustinus in sermone ad fratres in Eremo. Ouamuis aute sermones omnes ad fratres in Eremo Aueustini est non rudicentur, utSusissime quidem a nobis demonitratum est in nostra Bibliotheca .siue in Insce Theologico,& script rati,suiusmodi tamen sermo non niti magnam auctoritatem habere potest, cum ex vetustissimis manuscriptis exemplaribus patet sancti Augustini operibus ij omnes interserantur, tantiq. Doctoris, ac doctrina,& pietate digni sint iudicati. Vt autem huius generis quaestionem concaudam , aliam ad nostram opinionem comprobandam in medium afferam coniecturam , quae ex eiusdem Augustini sententia colligitur . Augustinus enim ad Hieronymum scribens Petrum isse, rea Paulo iure reprehen1um hunc

Vire erralle, oc a Paulo iure reprehensum hunc4n modum ait:

Quamquam secundum honorum vocabula, quae iam Ecclesiae usus obtinuit, Epistopatus Presbyterio maior sit: tamen in multis rebus Augustinus Hieronymo minor est, licet etiaa minore Quolibet non sit refugienda , vel dedignanda corre

ctio. Vbi glossia, Hieronum uiri fuisse Cardinalem, verbis illis assirmat cui consentit Cardinalis de Turre Cremata Idemia

226쪽

Idem fere

caput exponens hoc modo: Quam qua Episcopatus sit pre. sbyterio maior scilicet ordine, Augustinus tamen Hieronymo minor est, administratione scilicet, ac dignitate: quonia Hieronymus Presbaeter Cardinalis fuit, & omnis Presbuter CaidinalTimaior est quolibet Episcopo no Cardinati,ut qui- csan dicunt,& refert Hugo In Glossa. Haec Ioannes de Tu re Cremata Episcopus Cardinalis: in cuius doctrinae confirmationem dicam ego quod de Augustini verbis sentio. Augustinus enim, ni fallor,ut in ea ad Hierony nati epi sola Petru iure a Paulo fuisse reprehesum ostendat, comparatione inter se & Hieronymum uti videtur, quasi dicere voluisset: Sicut Augustinus est Hieronymo maior,& minor, ita Petrus est Paulo maior, & minor, & arcuatis ut placet Augustino Triu-pho dicenti: Paulus fuit minor Petro potessate praelationis, quia solus Petrus fuit Cephas, idest caput totius Ecclesiae. Maior autem prς rogatiua electionis, quia electus fuit a Christo post Resurrectionem,& glorificationem . Vnde in Bulla Pazae Paulus ponitur a dextris. Petrus vero a sinistris. Aequa-Jis fuit officio praedicationis, & fidei defensIonis quia creditum est ei Euangelium praeputij, Petro vero Euangelisi Circumcisionis, sicut ipse testatur ad Galatas scribens. Vnd in tali casu iuste poterat Petrum reprehedere , sicut aequalem sibi,vel minorem. Haec Triumphus. Hac igitur comparati ne dicendum est, Augustinum maiorem Hieronymo fui sis , ratione scilicet ordinis Episcopalis, Hieronymum vero maiorem Augustino ratione administrationis,& assistetiae, cum Cardinales Papae assistant, sicut Apostoli Christo. Si autem Nierony mus Cardinalis non fuisset, non video, quo modo Hieronum us Augustino maior esse potuerit, nisi id ad senetiam prSsertim aetatem vel ad alia, quae Cardinalitia dignitate maiora esse non possunt, referatur, vel ad vitae sanctitatem, quae hominem maiorem facit quam nomen Episcopi: illudq. humilitatis caussa a sancto Augustino dictu fuisse fatendu est. Adde etia quod sancti Augustini tepore Episcopa tus Cardinalitia dignitate maior omnino fuit, ut Onuphrius Pan uinius testatur. Cardinalis enim Presbyter,ut Onuphrius docet, medius erat locus inter Episcopum & ceteros Presbyteros non Cardinales.' Sed sub Alexadro III. sub quo Roma-

227쪽

VATICANA . t 6 na Ecclesia ad maximum in terris fastigium evecta fuit, Imperatore potentissimo Friderico Ahenobardo, eOq. Ecclesiae V.,.,. .,. infestissimo hoste, conculcato, victo, pacemq. ab Ecclesia pe- rs --.tere coacto, tum primum ex Episcopis versa vice Cardinales ia 'fieri coepti. Cardinalium enim dignitas cum Ecclesiae, &Romani Pontificis disnitate semper creuit. Haec Onuphrius. 4 iQuamuis igitur Episcopatus Cardinalitia dignitate maior riolim fuisset , ob id tamen dicendum non est, tunc temporis Cardinatatum non extitisse, aut Hieronymum Cardinalitia dignitate decoratum non fuisse: constat enim, ut ipsemet Hieronymus testatur, eum a Paulino Episcopo Antiocheno, Antiochenae Ecclesiae Presbyterum anno suae aetatis trige-2--m simo creatum fuisse , ut etiam idem fere dicit Epiphanius. β' Nec desunt interea qui ipsem Hieronymum Presbyterumia deinde Ecclesiae Romanae factum fuis is assirment, e quorunia numero est Ado sanctissimus, idemq. doctissimus,Treuertem Ad. d. visis Archiepiscopus, qui hac de re luculentissimum praebet te- me a

stimonium. Idem narrat Aloysius Lippomanus, & alii per- Aisis, s lumulti . Presbiterum autem Romanum creatum no nisi Cardinalem censendum esse. multi. & eruditi cuidem viri assr- ς,1. mant, dicentes, non eo Hieronymum Presbyterum Ecclesiae Au ιε-- Romanae censeri, quod iuxta eius ritu Presbyter fuerit creatus , cum propter hanc rationem omnes Presbyteri nuncupationem huiusmodi accepturi essent: nec etiam quod Romae ordinatus,cum fieri nequeat, ut unus & ide Romae & Αnti chiae Presbyter iure ordinetur. Sed ideo Ecclesiae Romanae Presbyter creatus nuncupatur, idest nouo titulo insignitus, ita vero, ut Presbyter primarius diceretur. Primarii autem Presbrteri, non nisi Cardinales intelligi debent, ut ex Decreto colligitur,ubi Clerici S. R. E. in lingularis potentiae,& prae Hi,M. excellentiae culmine constituti instar amplissimi Senatus Romani a Constantino reuerendissimi appellantur. Id quod adsimile est eiusdem Hieronymi sentetiae dicentis: Ecclesia ha- S. Hieron. bet Senatum, coetum Presbyterorum, sine quorum consilio, nihil monachis agere licet: Senatum quoque Romani habet, cuius consilio cuncta agebant, & nos habemus Senatum nostrum coetum presbyterorum. Quem plane Pre Sisterorum acoetum, ac Senatum Archidiaconus, ut diximus, pro Cardi-

228쪽

26sBIBLIOTHE exsisnalium Collegio exponit. Quare Sanctum Hieronymu Camdinalem fuisse . ob iau. pileo rusro depingi istere conclude Eum est, etiamsi ad eam usque die Cardinales suiusmodi ga-i Iero atque purpura donati non tui1sent . Qui multa ad Eanerem pertinentia videre cupit ad Fratris Alphonsi Ciacon Hi- sis et spani viri quidem eruditissimi Tractatum confugiat,ubi plurima testimonia,&rationes non paucas de eiusdem Sancti Cardinalitio recenset. Haec de sancti Hieronymi Cardinalitia dignitate,atque Alphabeto, quod ipse inuenit, ut ad Cntillum Seruianae linguae Auctorem accedamuS.

ILLYRIC AR VM LITTERARUM

VARTA eiusdem parastaticae Columnae facies, Cyrillum Episcopum habitu Episcopali indutu ,

Illyricarumq. litterarum cultorem praecipuum, siue Inuentorem repraesentat. Hic primus a S de Apostolica impetrauit, ut in Dalmatia illius Prouinciae idiomate diuinum ossicium recitare liceret. Suno tamen qui a Methodio id impetratum dicant. Vterque autem Euangelia Dalmatis praedicauit. Cyrillus item Clementis Papae corpus Roma asportandum curauit:hinc ad eius pedes ancFora iacere cernitur, ut huiusmodi ranslatio maritimo itinere facta innuatur. Alphabetum autem Servianum su-Pra eius caput conspicitur, infra vero haec legitur Inscriptio:

S. Cyrillus aliarum Lyricarum litterarum

Auctor.

229쪽

tribus & quadraginta litteris constans .

Figurae liuetuum Nomina laterarum ιl eronunciati veleoteu .

Liudel

reti

V Vocalis

Ferta

230쪽

III m

e angusta

Iaho

is Iu

Κ si

A NC T v s Cy rillus, que Serviani AIphabeti Inae torem fuisse docet Inlcriptio, Illyricus siue Sclauorum fuit Episcopus,& S.Clementis, qui tertius post B. Petrum Apollolum Pontificatum tenuit,corpus Romam deferendu,& in Basilica eiusdem Clementis nomine insignita recondendum curauit,ut anchora etia illa fortasse innuit: Clemens enim , alligata ad eius collum anchora , in mare praecipititus martyrio Gjt decoratus. Eadem in Ecclesia sancti CIementis Cyrillus & Methodius Sclauorum Episcopi miraculis clari sepulti sunt: quorum sacras reliquias sub altari in eiusde Ecclesiae sacello peruetusto repertas suis se constat: nunc vero Sixtus V. Pont. Μaximus eiusdem sancti Cyrilli corpus in Eccletiam lancti Aieronymi Illyricordi ab eodem Pontifice constructam transferendum mandauit . t Alphabetum hoc loco cons*xiptum, ut ad rem nostram rς uertamur, non est illud, quod in Bibliotheca extat Vaticana,sed eo copiosius.Hoc autem άominibus item, ac pronun- . ciati

SEARCH

MENU NAVIGATION