Bibliotheca Apostolica Vaticana a Sixto 5. pont. max. in splendidiorem, commodioremq. locum translata, et a fratre Angelo Roccha a Camerino, ... commentario variarum artium, ac scientiarum materijs curiosis, ac difficillimis, scituq. dignis refertiss

발행: 1591년

분량: 536페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

VATae ANA a et praecepto : propria enim sanctorum aliquot ossicia instituta sunt, hoc est, sancti Francisci de Paula, sancti Petri Martyris Ord. Praedicatorum sancti Antonii de Padua, sancti Nicolai de Tolentino Ord. Erem. sancti Augustini, et SS. Ianuarii et sociorum,necnon sancti Didaci, quem in sanctoru numerum retulit, ab omnibus Ecclesiasticis, statutis diebus recitanda mandauit: Inscriptio hanc rem aperte docens haec est :'

Treuiarium Toma m propriis sanctorum aliquot officiys auxit.

thecae secretioris conspiciuntur.Lici

De S. Tonauentura ad Doctoratum sublimato.

D PARIEΤEs, & ad cuiuscunque fenestrae fornicem secretioris Bibliothecae hinc inde varia Emblemata, variae historiae, variaeq. imscript es cernuntur: quorum omnium parSSixti V. res gestas, altera vero praecipuorum sacrosanctae Ecclesiae Doctorum tam Graec rum quam etiam Latinorum insigniora quaedam acta reprae sentant. Primam secretioris Bibliothecae cameram ingredienti a tergo introitus actio illa sese offert, qua Sixtus V. Romae in Basilica SS.Duodecim Apostolorum follemni pompa prae sentibus Cardinalibus , & alijs Ecclesiae Praelatis S. Bona uenturam Ordin. Min. Card. & Episcopum Albam in praecipuos& primarios Ecelesiς Doctores retulit atque inibi S. Bona uenturae Collegi u instituit: ex cuius libris & conssmentarijs iacra

----- Theologia

292쪽

verborum formam ἔ

Dum Bonaventura eximios numerabitur inter Doctores iussu maxime Siste tuo, tu quoque Pontifices inter numerabere primos

si uis scit an maior fama futura tibi p Tu facis, hic scripsit: tua grandia facta manebunt,

Vt Tonauentura grandia Fripta manent.

' Hac in Inscriptione Blancus Sixtum V. cum sancto Bona- uentura studet conferre per apostrophem ad ipsum Pontificem Maximum dicens, Sixtum V. in praecipuos & primarios Pontifices quod ad gesta eorum pertinet adscriptum iri,dum S.Bonaventuram inter praecipuos, & primarios Ecclesiae Doctores annumerandu decernit: immodum amboru praestantia,scriptoru scilicet,factorum q. vim ac difficultatem pondeis dirare videtur,Sixti V. maiorem futuram esse famam autumat, inquiens hunc facere, scripsisse illum: quamuis enim illius grandia sint scripta, huius tamen grandia esse facta ait, quin& illis maiora innuit, si praeclara ipsius Pontificis gesta ijs tamen omissis, quae pertinent ad sanctitatis rationem , pontificiamq. potestatem, qua maior in terris nulla est) diligenter

spectentur. Haec de Inscriptione: nunc reliquum est, ut c teras Inscriptiones soluta oratione confectas, necnon Emble- mata distichis explicata exponamus .

DE SANCTO A l, B ROSIO

ECCLESIAE DOCTORE.

D DEx TRAM primae camerae, quam secreti rem appellant, supra coronam ad fornicem fanctus Ambrosius Episcopus Mediolanensis Am brosij ciuis Romani filius tamquam Ecclesiae Doctor scribendi actu cernitur , . Infra vero comronam ad parietem repraesentativa tio illa, cu Theodosium

293쪽

clesiae prohibuit. Cui cum ille. David quoque Reeem adulterum,& homicidam fuisse.dixisset. respondit Ambrosius:Qui secutus es errantem,sequere poenitentem . Hinc Theodositis publicam 11bi ab Ambrosio impolitam poenitentiam submisso animo egit. Sanctus item Ambrosius Maximum, qui Gratianum Imp. occiderat, poenitentiam agere recusantem a fi- 'delium communione tamquam legatus amouit.Hic denique 'Catholicam fidem , & Ecclesiasticam disciplinam acerrime defendens multos Arrianos, aliosq. haereticos ad fidei veritatem conuertit, & clarissimum Ecclesiae lumen, malleum q. haereticorum S. Augustinum Iesu Christo peperit. Inscriptio autem, quae infra legitur, historiam Theodosij Imperatoris superius enarratam complectitur hisce verbis:

S. Ambrosius I heodosium Imp. propter caedem iThessalonica factam Scclesia limine prohibuit

De Paludum pontinarum 6siccationeta .

D EANDEM camerae partem supra fenestrae primae coronam, siccatio paludum Pontinarum illa, praeclarum scilicet opus undequaque laudandum, repraesentatur, hoc est, ingens planities, iuxta quam videre est Tarracinae portum,

oppidum ipsum in paludes pronum supra mare in editos asperrimoq. loco situm. De paludibus hisce, ex quibus lon 'gitudine aci viginti, latitudine vero ad septem milliaria factus est Ager, nihil est quod verba hoc loco faciam : de ijs enim satis a me dictum esse reor, in Emblemate III. de Annona Vrbi,& Italiae subministrata. Inscriptio', quae ad Em-'blema, de quo hic agitur,pertinet, infra coronam ad fenestrae fornicem in hanc legitur verborum formana

Tominas Sixtus potuit siccare paludes, Fontibus ut potuit sicca rigare loca. G g Eleganter.

294쪽

scriptionis auctor , paludum Pontinarum siccationem, alio rum q. locorum irrigationem per illam verborum antithesim mira carminis facilitate, dc felicitate comprehendit, ac si dicere voluisset,Sixtum V. eadem prouidentia, dc prudentia,ac Pietate, animiq. ingenuitate ac magnificentia, Pontificiaq. . Iiberalitate paludes, exsiccare potuisse: quibus virtutibus sa--bisma ne omnibus Quirinalem , & Exquilinum colles , ceteraq. loca, aquae natura reluctante, rigauit, quin amplissimis ditauit fontibus. Utrumque enim, siccatio scilicet & rigatio, prouidentiam, & prudentiam, ac pietatem,animi ingenuita-xem , ac magnificentiam , Pontificiam q. denique liberalitatem praesesei re cernitur. De paludibus autem exsiccatis, dccollibus irrigatis Emblema nuper citatum videre est. De hac ite re ingeniosum Epigramma iudicatum est illud, quod in aula sancti Ioannis in Laterano ab eodem Blanco editum in hanc verborum legitur formamia: nutus ut Sixtum vidit siccare paludes Pastenti tales misi ab ore sonos: Solsum est terris e quid ego mea lumina fundam lNam mihi nee licuit quod tibi Siste licet. - Hoc Epigrammate lusu poetico Blancus, Solem ipsum ab altero sole , idest Sixto V. superatum fuisse ingeniose commentatus est, dicens, peculiarem in terris esse solem,qui siccare illud potuit, quod sibi non licuisse fatetur i.

. DE S. HIERONYMO ET S. THOMAECCLESIAE DOCTORIBVS.

NTER primam dc secundam fenestram S. Hieronymus, & S. Thomas Ecclesiae Doctores ad camerae fornicem depicti conspiciuntur: infra vero coronam ad parietem nonnulla notatu digna, de ad studioru ratione pertinentia repraesentatur.

295쪽

X ALTERA huius interfenestrij parte sanctus

Hieronymus repraesentatur, quando iuuenilem agenS aetatem , prophanorum lectionibus nimirum addictus morbo, ac verberibus ministerio angelico fuit cruciatus. HieronymuS enim,ut

ipse fatetur, lecturus Tullium, ieiunabatT post noctium cre- ουε. bras vigilias, post lacrymas, quas tibi praeteritorum recor. μή εμθυ- dati Opeccatorum eximis visceribus eruebat, Plautum silme bat in manus: si quando in semetipsum reuersus Prophetas Iegere coepisset, sermo tamquam incultus sibi horrebat: &quia caecis oculis lumen non videbat, non oculorum putabat cuIpam esse, Ieddolis. Hinc, De ubente, in tam grauem Ineidit febrem , ut moribundus videretur,cum subito raptus in spiritu, ad tribunal iudicis pertrahitur, & interrogatus de conditione, Christianum se esse respondit. Et ille, qui praesidebar, Menturis, ait, Cicerotii ab es,non Christianus: verberandum s. ipsum)tradidit, deinde eorum, qui aiiasant precibus, veniam adolescentiae, erroriq. locum poenitentiae tribuens, eundem verberibus caesum, ac de prophanis codicibus tempus in posterum non legendis deierantem dimisit . Haec ex S. Hieronymi epistola ad Eustochium de custodia Dis virginitatis,& fere ad verbum. Quae omnia hisce praescriptis verbis assirmat dicens : Nec vero sopor ille fuerat, aut vana somnia, quibus saepe deludimur: testis est tribunal illud ,ante quod iacui: testis, iudicium triste, quod timui: ita mihi nunquam contingat in talem incidere quaestionem. Liventes fa teor habuisse scapulas, plagas sensisse post somnum, & tanto dehinc studio diuina legisse, suanto non ante mortalia. Haec Hieronymus ad verbum. Inscriptio hanc historiam breuiter complectens in hanc legitur verborum formam:

S. Hieronymus ab Angelo per somnum verberibus casus a Ciceroniana lectione deterretur.

296쪽

DE S. THOMA AQUINATE.

X ALTERA eiusdem intersenestrij parte Sanctiis Thomas , Doctor Angelicus supra camerae coronam sinistra manu Ecclesiam gestans, dextra Vero,qua scripsit, magnum luminis splendorem in eam ipsam Ecclesiam immittensi cernitur , ea fortasse ratione, qua splendidissimum Ecclesiae lumen esse creditur ob suam ipsius Angelicam doctrinam, qua uniuersum Christianum orbem illustrauit. Hic enim in omni scientiarum genere optime versatus doctissima edidit scripta &Permulta quidem , ut omnes norunt: scribendi autem , reSq. dissiciles explicandi facilitate adeo excelluit, ut hanc ob causam Doctoris Angelici nomen non immerito sit adeptus . Hinc Neapoli cum ad imaginem Crucifixi vehementius ora ret numquam enim lectioni, aut scriptioni absque praeuia Oratione 'operam dedit) Eanc vocem audivit: Tene scripseride me TIoma, sicut quae infra legitur, docet Inscriptio :

Sancti Thoma de ChriIIo scripta a Chricto

crucifixo probantur.

EMBLEMA III.

De unione ChriHianae Reipublicae a Simo V

Pont. Max. conseruata .

D EANDEM Camerae dextram supra fenestrae secundae coronam Christianorum Principum concordia a pictore repraesentatur per varias animalium species , adumbratata . Leo enim intra

Nauim , seu Cymbam stare conspicitur supra. mare, hinc inde ad littus varijs animalibus consistentibus. Nauis, siue Cymba Ecclesia, Leo Sixtum Quintum repraesentat: est ad ipsius stemmata gentilitia allusio manifesta. Variae illae animaliu species hinc inde consistentes fion nisi Christianae Reipublicae Principes, Imperatore scilicet,Reges, ac Duces,eor demq. insignia, siue commetitia quaedam ad

297쪽

VATICANA. 23 et

aliquid innuendum praeseserunt. Quod quidem Emblema curam Sixti V. non modicam indic t pro Christianorum Principum pace ineunda, & concordia conseruanda, sicut ex duabus praesertim Legationibus Poloniae , & Galliae late pateP. Qua in re praestanda idem Pontifex mirificam prudentiam ,

ac sapientiam cunctis in rebus coniiciundis declaratam patefecit: selectissimos enim Patres ad legationes tanti ponderis obeundas, delegatosq. Praesules Viros ingenio, solertia, erudi- Anno D/tione, atque usu rerum praestantes elegit ..Nam pro Regni Poloniae pace ac traquillitate, Sigismundo III. Rege, Hippo- D. y tu Aldobrandinum Florentinu, S. R. E. Cardinalem, & summum Poenitetiarium, Legatu a latere in Sarmatia misit: Praesules aute fuerunt Laurentius Blanchetius Bononiensis, Rotae auditor. Ioannes Tolosanus Collentis , utriusque signaturae reserendarius. Andreas Grandius Romanus, lignaturae iusti,tiae referendarius. Michael Mercatus Miniat ensis Proton

tarius Apostolicus, & banet illi mi D. N. Sixti V familiaris. Ad totius Christianae Reipublicae tranquillitatem, fidei Catholicae, ac nobilissimi Regni Franciae conseruationem, Hen' Α-o Dorico III. Rege interfecto, Henricum Cardinalem Caetanum i: Romanum, & S. R. E. Camerariti, Legatum item a latere in prom . Gallia misit:cuius Praesules alij q. viri sunt hi: Camillus Cae-tanus Patriarcha Alexandrinus, & Legati frater. Dominicu Orima idus Genuensis, Archiepiscopus Auenionensis. Alexander Canistanus Florentinus, Archiepiscopus Aquae sextiensis . Philippus Sega Bononiensis, Epitcopus Placentsinus. Marcus

Antonius Mocenicus Episcopus Cenetensis,F. Fraciscus Pani-ςarota Mediolanesis, Episcopus Astensis. Lauretius Blanchetistus Bononiensis, Rotae auditor . Ioan . Antonius Caracciolus

Neapolitanus,& Guillelmus Blancus Albiensis,Natione GaDius, Protonotarii Apostolici,& intimi Sanctissimi D. N. Sixti,

v. Cubiculari . Hieronymus Comes de Porcia Protonotarius Apostolicus. Robertus Bellarminus ex Societate Iesu The Iogus insignis , Inscriptio ad unionem pertinens haec est:

IN SCRIPTIO EMBLEMATIS.

tua Hyiuncti coeunt in foedera Reges,

. . Et Sixti austici Paxsabilita vi et .

298쪽

DE S. IOAN. CHRYSO STOMO

ET DES. CYRILLO.

DE SANCTO IOANNE CHRYSO STOMO. D HANC eandem Camerae partem , atque item supra coronam S. Ioan. Chrysostomus, & S. Cyrillus depicti cernuntur. In altera interfenestrii parte cernitur Sancti Ioannis Antiocheni cognomento Chrysostomi ob aureum eloquentiae flumen historia: qui cum esset Episcopus Constantinopolitanae Ecclesiae, prauos mores, nobiliorumq. hominum vivendi licentiam obiurgans,& ad Chalcedonensem conuentum non legitime ab Episcopis aliquot coactum ire recusans , in exilium , , Eudoxia in primis nitente , eijcitur : sed paucis post diebus ob id seditione populi facta, quin admirabili ciuitatis plausu ab exilio reuocatur: verum pastorali munere fungi non desistens, ob pessimorum hominum conspirationem iterum exulare cogitur, honis omnibus reclamantibus , & hoc factum lugentibus. Concilio autem Romae habiato , Innocentii primi Pont. Max. decreto tandem restituitur rqui cum per Armeniam duceretur, S. Basiliscus martyr,in cuinius templo antea orauerat,noctu sic eum affatus est: Ioannes frater, crastinus dies nos loco conivnstet. Quare postridiersumpto Eucharistiae sacramento, ex hac luce decessit: in cuius obitu, ingens Constantinopoli cecidit grando, & quarto post die Augusta vitam cum morte commutauit. Inscriptio aute, quae infra legitur, sancti Ioannis Chrysostomi exilium, Praevisamq. mortem comprehendit in hanc verboru formam:

S.Ioan. Chryso omus bis in exilium putor, tandem a S. Pasilisco martyre per somnium admo

299쪽

BIBLIOTHECA VATI C. 239N ALTER A interfenestrij parte S. Cyrillus conspicitur dum philosophum rationibus conuictum , a que humi prostratum proterit, & conculcat, ut Iu-1criptio ipsa hunc in modum docet r

S 6risius deuictum philosophum proterit conculcat.

DE SANCΤO HIERONYMO,

ET S. I Ο Α N. DAMASCENO. DE SANCTO HIERONYMO.

D TERTIAM camerae fenestram, supra coronam, Templum S. Hieronymi Illuricorum Sixti V. impensis a fundamentis extrusium repraesentatur: cui etiam Ecclesiae, Illyricorum Nationi hospitium, siue Xenodochium destinatum, extat adnexum ., Vetusta autem Aedicula scutus erat Titularis F. Felix Cardinalis Montalius, nucSixtus V. Pont. Max.) solo aequata in ampliorem postea,insigniorem. formam redacta est. Quam rem Inscriptio in liu

ius Templi frontispicio lapide incisa explicat hisce verbis:

Supra fenestram e

PONT. s VI ANNO IIII. . SΛL. M. D. LXXXVIII. In interioris Ecclesiae frontispiciora te v. hoc , munusq. tuum in , tibi plaudis ab Uris Istyricus toto notis in orbe senex. Blancus autem huiuste operis pietatem insignem perpem dens ait,domu Sixto V. in caelis a Deo parari,dum ipse Sixtus. Sancto

300쪽

as VBIri LIOTHECA Sancto Hieronymo Templum in terris struit. vi Inscriptio: quae infra legitur, aperte docet hunc in modum et

Dum tibi Templa locat stippum HieroV me, Simus,

Huic parat in Gis aurea tecta Deus.

AE L v M hoc loco Inscriptionis Auctor aurea appetilat tecta more poetico, alludens ad colorem stellarum,quae aureo colori quodam modo comparantur. vel dixit: aurea tecta, ut per aurum, quod omnibuS metallis est pretiosius, locum illum, in quo iustorum animae perpetua beatitudine perfruuntur, more humano indicet pretior, p. p. sum, & electis plenu , qui instar ausi in fornace probati sutit.

Isau. Patriarcha

D EANDEM Camerae partem postremo loco supra corona in fornice ipso cernitur S. Ioannes Damascenus: infra vero historia de manu eius abscisa repraesentatur . Damascenus enim cum a consilijs Saracenorum Ducis effet, scripsit libel---.ἡ , . los epistolares ad familiares suos pro venerandarum imagia mira Da- num honore docte ac sapienter demonstrans necessariam di- 's uinarum emgierum esse adorationem contra Leonem Isauri- cum Imperatorem, qui leonem rapientem, ac rugientem agebat, dum lacras imagines eX urendas, ipsarum q. cultores

interficiendos curabat. Quare Isauricus pietatem Damasceni aegre ferens, suam q. impietatem tueri cupiens, characterem Damasceni inscribendo, eiusdemq. s tam in dictando a ii tarijs imitari studuit: deinde characterii in Damascent imitatione litteras, mentito Damasceni nomine, ad se missas de falsa ciuitatis Saracenorum proditione pollicenda effingem das dolose curauit: easq. ad Barbarum illum Damasci Primcipem misit, alteris item ad eum missis,rem eflictam, & frau diilenter inuentani pro vera exponens Leo hac in re non leonem aperte irascentem, sed draconem occulte 4nsidiantem imitatus fuit. Quare Barbarus huic impiae falsita is fide praessita,dextram Ioanni Damasceno abscindi praecep t. Damao

SEARCH

MENU NAVIGATION